장음표시 사용
461쪽
Praeterea quia Chisti Ecclesia quatenus ad rem ipsam S substantiam pertinet initium habuit cum primis hominibus, ad eamque pertinent Sancti omnes, qui vel
tempore legis naturae, vel tempore legis scriptae Deo servierunt, sicuti dictum fuit seci. g. cap. I. patet quod proprie loquendo ad historiam Ecclesiasticam reserri possunt generatim eventus omnes memorabiles , R. facta quaelibet illustria istorum virorum non solum illa, quae post Christum natum in Ecclesia contigerunt , sed etiam illa , quae ab origine mundi usque ad adventum Christi cum vera religione relationem aliquam habent.. Utriusque autem historiae , idest tam sacrae , quam profanae notitiam viro Theologo utilem esse , & ali-' quo pacto etiam necessariam, nulla ratione inficiari
tune multiplex plane distinqui potest historiae genus: S primo quidem potest generatim dividi in historiam naturae & Ini Istoriam actionum , historia naturae sive historia naturalis est descriptio rerum naturae
atque vicissitudinum quibus subjiciuntur in illarum origine progiessu & fine, idest corporum
naturalium sive terrestrium sicuisti sunt animantia cuncta , quadrupedia , reptilia, natatilia, &volatilia: Item vegetabilia,sossilia&e: sive etiam caelestium qicuti sunt stellae , Planetae , Cometae et atque ad hoc genus historiae pertinet historia naturalis Aristotilis de animantibus , Theophrastis de plantis: item historia quadrupedium Granea historia caelestis Flamstaedii , S aliae aliolum quamplurimae τdeinde historia actionum est relatio & descriptio rerum gesta rum in continuata serte aliqua temporum a certis populis, nationibus & petinnis e sicuti est historia Graeciae ritiei didis de Bello Peιvonens idest inter Athenienses & Spartanos et hue accedunt historiae omnes particulares artium & uberalium diis seiplinarum Theologiae , Philosophiae , Matheseos &e. Item historiae de re Civili & militari ; atque historiae personarum singularium , sicuti sunt vitae Philosophorum Laertii Caesarum Suetonij et & gener tim vitae Poetarum Pictorum
462쪽
potest: nam primo quod spectat ad profanam ostentadit istud Sc assirmat expresse S. P. Augustinus in lib. 2. de doctr. Christiana cap. 28. ubi docet eandem plurimum conserre praeprimis ad intelligentiam sacrorum librorum dicens : quidquid igitur de ordine tem.
Porum transactorum indieat ea quae aPPelia Dr Haloria , Plurimum nos admoat ad sanctos libros intellidendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Deinde quod spectat ad historiam sacram , si de divina loquamur, quae in libris sacris comprehenditur. ες ab auctoribus divinitus inspiratis conscripta suit, sane indecorum valde est eandem penitus ignorare vel singularem quemlibet de vulgo christianum, aepropterea magis indecorum est, si illam ignoret theo. logus , neque ullatenus dubitari potest eundem, si in ista historia plane hospes & ignarus suerit, ne latum quidem unguem sive in cognitione Dei, sive operum illius ad extra, cirea quae theologia secundario occupata est , aliquando proficere posse , ut per se
patet. Praeterea neque minus necessaria est viro theologo
eosnitio historiae Ecclesiasticae e principio enim manifestum est, quod ad theo Oguln praecipue pertineat scire quisnam sit verus & genuinus sacrae Scripturae, idest primae nostrae fidei regulae sensus & intelligentia,S promptam quoque habere divinarum atque Apostolicarum traditionum . a quibus certo quodammodo sere omnia nostae fidei dogmata dependent, notitiam e porro autem omnis ista notitia, & rerum istarum suia ficiens Sc adaequata cognitio acquiri nullo modo potest, nisi investigando de saeculo in saeculum, quaenam in Ecclesia continuata successione circa omnia ista
fuerit scriptorum mens & intelligentia , idest quo sensu hunc vel illum sacrae Scripturae vel librum vel
463쪽
locum sancti Ecclesiae Patres & Ecclesia ipsa intellexerit, & interpretata fuerit: neque unquam theologus . ut par est disserere vel disputare poterit v. g. de aeterna Verbi generatione , & persecta aequalitate cum Patre, de unica in Christo persona , de duabus naturis , de duplici ejus voluntate & operatione , alijsque hujus generis quaestionibus & controversijs si in Arij , Nestory , Eutychetis, Monothelitarum , & aliarum haeresum , quae Ecclesiam divexatarunt, historia hospes omnino fuerit, & Reregrinus . Ulterius in consesso est apud omnes , ct res ipsa per se testatur , quod ad theologum spectat scire e quibus sontibus haurire debeat argumenta pro veritate religionis et quinam libri sint Apocryphi, qui dubii, qui genuini Z quaenam fuerit origo divisionum S schismatum in Ecclesia Z quis illorum progressus .
incrementum , & finis Z qui praecipuus error de saeculo in saeculum dominatus sit 3 qui christianorum mores, & consuetudines quae causa corruptelae inter eos P quando S qua occasione , & a quo convocata Concilia , praesertim generalia , & cecumenica quid in illis actum , quid definitum sit Z quae rituum Ecclesiasticorum origo, significatio & mutatio λ quae disciplinae ecclesiasticae observantia, institutio, & vicissutudo & in numinera propemodum alia, quae Sine cognitione Sc studio historiae Ecclesiasticae sciri
nullatenus possunt: quae omnia Satis Ostenduut, quam utilis, imo vero quam necessaria sit viro theologo historiae sacrae tam Divinae , quam Ecclesiasticae , si non persecta & adaequata. saltem non parva cognitio. Quia tamen Solius Dei Perfecta sunt ostera Deuteron. cap. 32. V. A. animadvertendum hic est generatim, quod non omnes historiae humanae , & relationes uventuum praeteritorum , quae cum hactenus dictis r lationem aliquam habente vel habere possunt admitti
464쪽
S sine delectu recipi debeant tanquam indubitatae Scicertae fidei , sed illae tantum , quae idoneis & fide dignis testibus , atque monumentis indubiis firmatae
Ut autem scriptor aliquis historicus merito reputari possit testis idoneus eorum quae narrat, & fide dignus historicus haberi , tria requiruntur : nempe primo sufficiens illorum quae ab ipso narrantur cognitio atque scientia: secundo non aequivoca sed certa vitae probitas & integritas : ac tandem tertio certa
quaedam judicii perspicacitas & in discernendis rebus
severitas : primum quidem ne sorte scriptor ipse . qui factum aliquod refert ignoranter in errorem lapsus,& primus incaute deceptus sit , alterum vero adgmovendam a mentibus nostris omnem suspicionem e& omne rationabile dubium tollendum, an fortassis in narratione eventuum praeteritorum satis ingenuus sit, neque lectores suos studiose & ex industria deiacipere atque in errorem inducere voluerit: tertium autem, ut constet, quod non leviter & muliercularum more , quae communiter, quod misere volunt,& cupiunt, iacile etiam credunt, sed gravi potius . atque prudenti severitate judieij rerum gestarum, quas ipse narrat, veritatem indagatus suerit. Jam vero ratio, qua cognosci potest, quod seriptor historicus aliquis sussicienti scientia praegit fuerit, ut proinde prudenter etiam credi possit ipsum non fuisse deceptum, consistit potissimmum in eo . si . adiuncta loci, ossicii, temporis, & personarum sint ejusmodi, quae ostendunt illum omnia,quae narrat, aut saltem pene omnia, & praecipua a quibus caetera dependent , certo & indubie scire & cognoscere potui se; quod inde innotescere poterit primo si eventus enarrat,qni non su ut supra illius captum positi : se- eundo si testis contemporaneus suit & oculatus ,
465쪽
De laeti Theologieis vel ab illis , qui viderunt , & oculati testes fuerunt
immediate accepit, vel saltem clare & evidenter ostendat viam certam & modum, quibus constet illumderebus, quas narrat, certam habuisse noti iam .
Deinde probitas & integritas vitae, alicujus scriptoris, ex qua nobis persuasum fiat, quod neminem ipse decipere, & in errorem inducere voluerit, sus5eienter detegi poterit vel ex palam nota ipsius vita, vel ex fama, aliorumque proborum hominum testimonio , vel denique ex proprijs illius scriptis r nam si in istis offendantur mendacia , vel comperiatur , quod studio partium, idest vel amore vel odio agitare se permittat; quod facile iterum innotescet ex eo , si malitiose supprimat vel taceat in suis narrationibus documenta quae illius doctrinae adversantur, ct laudet atque studiore amplificet illa quae, in suum, vel in suorum honorem, commodum , & utilitatem vergunt 3 tune merito dubitari jam poterit, an non historiam scripserit amore sui & suorum potius, quam ad purae ct sincerae veritatis regulam .
Tandem perspicacitas judicij historicorum, ex qua
innotescit, quod non fuerint faciles & nimiae credulitatis in adoptandis aliorum, & proponendis suis propriis narrationibus , quo vitio enervatur semper &Plurimum fides historica , perspicacitas inquam ista elucet exinde, quod tam tu seligendis illis , quae seria hunt, quam in judicando prudenter & circumspecte
latium se gesserint, nec fidem praebuerint, nisi monumentis probe & diligenter discussis vel a seipsis vel ab alijs aeque gravibus probis & doctis viris s& quod in rebus non solum obviis, sed etiam intricatis , aut nunquam, aut certe nonnisi rarissime decepti fuerint. His ita constitutis , ut pateat quae nam sit , dc esse
debeat in sacra Theologia historiae saltem generatim
466쪽
Spectatae auctoritas, imprimis notari hic debent aliqua quae historicos ipsos proxime respiciunt et & primo quidem notandum est, quod praeter auctoreS Sacros, seu Canonicos & divinitus inspiratos nullus historicus etiam probatissimus , & cui nulla planc deest qualitas ex illis de quibus usque modo locuti sumus , sit tantae auctoritatis, ut certam & infallibilem fidem faciat: nam quilibet privatus scriptor, ut ut scientia,
probitate vitae, & judicii perspicacitate praeditus esse supponatur, potest absolute salii, S etiam alios saru
Secundo notandum est, quod historici probati &fide dipnis nimirum qui characteribus praedictis ,
praediti sunt, suppeditant semper viro theologo probabile argumentum de veritate factorum, quae ab ipsis narrantur , dummodo aliunde vitio aliquo non
laborent ex illis, de quibus mox loquemur; nam de viris hus modi nulla plane occurrit ratio, ob quam prudenter , vel supponi , vel praesumi possit illos . vel deceptos fuisse , vel alios voluisse decipere , & pr inde valde probabile est, quod vera sint, quae ipsi enarrant e quae probabilitas eo magis semper angetur , quo plures huiusmodi historici in iactum aliquod singulare consentiunt: nisi fortassis ex adverso talia etiam recurrant momenta rationum, quae factum ipsum si
gulare a pluribus historicis probatae fidei assertnm incredibile esse evincerent. Tertio tandem notandum est, quod historici omnes aut sere omnes in factum aliquod consentientes prae-hent semper viro Theologo certum argumentum de veritate factorum, quae tali consensu firmata inveniuntur : maxime vero si Heriot historici diversarum nationum, aut religionum et quippe suspicari uulla ratione potest, quod historici natione & religione diversi communi consilio conspirare volueriat ad sta
467쪽
hillendunt mendacium: ac propterea si de facili hu- iusmodi aliquo pacto dubitari merito liceret, actum jam esset de omni historica veritate , nihilque credendum , quod propriis oculis non vidimus, ct manibus nostris non contrectavimus , quod absurdissi- . mum esse , nemo eSt, qui non videat.
. Praeterea ut de saetis quoque ipsis historicis, quae . In severiori theologia vel amplectenda sunt tanquam vera , vel etiam rejicienda tanquam falsa, rectum sor mari possit judicium ; attenta & explorata jam a ctoritate historicorum , qui facta illa enarrant, examinari quoque debent diligenter circumstantiae illae , quae factum aliquod Singulare antecedunt, comitantur. & consentiuntur,& videri an aliqua ex illis sit sorte impossibilis; an omnes simul pugnent inter se &c. tum autem si in istis neque impossibilitas neque oppositio aliqua e ucet, tunc facta ipsa , in quae historici omnes aut sere omnes consentiunt haberi debent ab omnibus tanquam certissima. Dictum. autem est facta in quae historiei omnes aut fere omnes consentiunt: nam universim non sunt revocanda in dubium facta, quae deseriptis usque modo characteribus praedita esse noscuntur , propter hanc Solam rationem , quia aliquis vel aliqui ex historicis etiam contemporaneis & Oculatis iactum aliquod singulare silentio praetereunt, in quod alij firmo judicio expresse & perseveranter conveniunt; sicuti contingit v. g. in factis de sudore Christi sanguineo de quo fit sermo apud Lucam cap. 22. & de muliere adul--tera, de qua loquitur Joannes cap. 8. quaeque tacentur ab alijs Evangelistis : nam ad constitueudum con-- sensum unanimem scriptorum circa factum aliquod, non est necesse , ut de ipso singuli seorsim expressam mentionem iaciant, sed tantum, ut ipsum reve nullus ex contemporaneis oculatis scriptoribus
468쪽
vel in dubium revocet , vel expresse inficiatur, aut
Ex his autem, ut omnia quae huc pertinere videntur aliquo modo breviter attingamus coocludi debent quae sequuntur : nempe primo facta historica quae sine certo auctoris nomine proseruntur ordinarie ®ulariter loquendo non sunt admittenda tanquam sincera & genuina . imo vero habenda quoque tanquam suspecta & dubia: quod idem dicendum est de illis , quae auctorem praeseserunt obscuri nominis &
Dictum est tamen ordinarie s regulatriter loquendo nam absolute subinde fieri potest ut certa auctorum nomina intereiderint, & interim facta ipsa quae sine certis auctoribus narrantur, sincera sint & genuina, sicut contingit in actis Martyrum primitivae Ecclesiae, ex quibus , ut omnes norunt, multa perierunt , & multa etiam ad nos pcrvenerunt sine ceristo auctorer S licet viri docti etiam diversa ex istis inter fabulas numerent , sicuti est illud imprimis, quod sine certo auctore narratur in Breviarijs Ecclesiasticis de Mareellino Summo Pontifice sub die 26. Aprilis , quod scilicet , in persecutione Diocletiani
terrore perterritus Deorum simulacris thus adoleve- ,rit: non proinde tamen omnia quae hoc modo vel
in Breviarijs, vel in alijs Ecclesiae monumentis laudantur jure inficiari debent, & tanquam falsa atque co ficta haberi r esto enim, ut in hanc rem docet Melchior Canus lib. ii. cap. s. quaedam in publicis E etesiae praeibus habeantur ambigua quaedam etiam falsar num ideireo historiis omnibus Melesiaesdemiabrogare Pergea, quod nonnullae earum sint vulgo Putatae, 9 ereditae , in quibus prorsor im quoties de miraeulis meidit sermo , feta reperies fortaSse Plura, qua iure ac merito reprobantur: mihi pro
469쪽
Deto Istia Celasii consilium plaeet. vi eum huius generis historias catholici legeι int, benti Patili se tentia praecedas, Omnia Probate , quod bonum est
Secundo : Facta historica quae reseruntur a viris levibus & necessaria judicij perspicacitate destituistis , licet isti etiam oculati fuerint, parvam, imo saepe plane nullam merentur fidem , praesertim vero qua do viri graves eadem ex adverso licet subinde pauciores reficiunt & inficias eunt: sic generatim loquendo parvam saepe fidem merentur plerique scriptores qui mases ad vulgi opinionem atque ad affectum proprii animi , quam ad strictissimae veritatis regulam conficiunt S accomodant gesta & vitas Sanctorum: de quare jam suo tempore conquaestus est modo la datus elegantissimus & egregius scriptor Melchior Canus lib. II. cap. 6. dicens dolanter enim Potius,
quam contumeliose fatendum est conser*tas mutio operius a Laertio sitas Philosophorum , quam a C Latianis sitas Sanctorum: longe que ineor; Plius de integrius Suetonium res Cresarusn e OsuisSe , quam e osuerint Catholici, non res dico Imperassorum, sed martyrum , Virginum : O Confessorum: eodem modo etiam Mabillonius de studijs Monasticis pari. a. cap. 8. inquit sa e sinceriori calamo a seriptoribus ethnicis exaratae fuerunt μι gestae suorum Hemum. quam a Christianis vitae martyrum-confeSaorum , Testio de factis historicis, quae narrantur contigisse secreto & conscio uno tantum vel altero teste ordinarie non debet, neque potest iure haberi major certitudo , quam habetur de viro illo uno vel altero, cooram quo contigisse narrantur, S qui primus illa vul-g vit , quod nec ipse dec*puis Sit, nec decipere voluerit: hine patet quam suxum sit & arenosum t
tius Mahometanae religi is iundamentum et etenim
470쪽
Mahometes ipse primum ductor Camelorum praedivitis viduae , quam postea conjugio sibi iunxit, ex patria sua Mecha ejectus anno 622. a quo incipit Hegiara idest epocha computandi annos apud Tuccas &Mahometanos omnes recepta, & sie dicta a Maho- metis fuga, quae anno illo contigit, narrat in Athorano eandem sibi soli & secreto revelatam fuisse ab Angelo. Quarto facta historica, quae auctorem a quo narrantur ita affetunt, ut exinde vel ipse, vel ejus necessarij peculiarem aequirant vel nominis celebritatem, vel gloriam , vel aliud commodum , nisi de illorum veritate testimonium reddant alii scriptores oculati, & fide digni , ipsa per se nullam prorsus merentur fidem: ac propterea utriusque Eusebij Caesariensis nimirum S Nicomediensis narrationes , quae in laudationes Arianorum directae sunt, nuIlam merentur fidem , quia uterque Arianorum errore tinctus fuit. Quinto Facta historica, quae a fide dignis testibus oculatis scilicet, coevis, & probis narrantur contigisse non clanculum & coram paucis, sed palam , in
aperto, & coram universa multitudine hominum sicuti sunt v. g. transitus per mare rubrum siccis vestigiis immensae sere multitudinis filiorum Israel unius
noctis spatio Exodi cap. I . pluvia coturnicum & mannae, ut iidem saturarentur in Deserto ibidem cap. I 6. item saturatio quinquies mille hominum cum quinque panibus & duobus piscibus Joannis cap. 6. atque resuscitatio plurium Sanctorum qui exeuntes
de monumentis Post resurrectionem sensrunt in Sanctam civitatem , et aρρaruerunt multis Math. cap. 27. v. s3. haec inquam facta, & innumera propemodum alia hujus generis, quae ab Auctoribus sacris reseruntur in libris tam veteris quam novi testamenti omnimodam mereatur fidem, & praebent viro