Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

' vel objectI vel praedicati notionem clare repraesentet quid sint & quomodo sint i sicut saepe dictum est

Secti I. cap. I. alterum vero est etiam contradictorium , ut Per se Patet. Deinde quaestiones, quae non sunt merae theologicae .

possunt solvi & probari tam ex principio rationis , quam medio supernaturali sive divina revelatione rubi tamen iterum observandum est , quod quando propouitur quaestio aliqua fidei, quae etiam ex parte naturali lumine rationis . cognosci potest , incipiendum semper est a probatione per medium superinnaturale. tunc enim semper primario quaeritur an veritas aliqua sit supernaturaliter a Deo revelata: sic

in quaestione utrum in Christo suerit duplex voluntas ct duplex operatio , humana scilicet & divina

confugiendum est primum ad revelationem , qua constat, quod Christus sit verus Deus , & verus homo , S probata hac conclusione tanquam praemissa , ex qua superior necessario dependet in ratione fidei. qua credimus Christum esse verum Deum & verum hominem, tu'c demum poterit quaestio dissolvi & confirmari per principia rationis, atque ita tam ex meis. dio supematurali, quam ex media ratione concludi

adversus Monothelitas quod in Christo fuerit duplex

voluntas & duplex operatio . Ex his autem sequitur universim , quod in theoIo.gia neque sola ratio naturalis, neque principium aliquod ex solo rationis lumine derivatum assumi d beat tanquam principium , ut exinde res fidui absolute S simpliciter vel explicentur vel dedueantur. Loquimur autem hic de rebus fidei, quatenus sunt vere res fidei tantum, seu quatenus per revelationem Primario innotescunt: nam si loquamur de illis objectis fidei, quae nonnisi secundario revelata dicuntur ,

sicuti sunt existantia unius Dei, ejus simplicitas &

452쪽

immutabilitas &e. haec omnia sicut per rationem proaxime & immediate innotescunt , ita possunt etiam primario & absolute solo rationis lumine explicari

atque deduci . Nunc ut constet quam auetoritat'm obtineat r 'tio naturalis , & inde deducta conclusio . theologiea praemittendum est imprimis generatim , argumenta tionem , ut docent logici, aliam esse certam, aliatu

vero incertam et certa quae etiam demonςtrativa vocatur & nρodietica est, in qua ex certis Se exploratis principijs aliquid per evidentem Conclusionem deducitur: incerta autem , quae etiam probabilis nomi. natur , est illa , cujus conclusio procedit ex incertis S prohoilibus tantum principijs . . DeinI argumentatio certa & demonstrativa prae hel etiam Theologo certum . argumentum, probabilis autem probabile tantum atque infirmum: sic firmisissimum est argumentum, quo utitur Psalmista psal. 93. v. q. ad demonstrandam Dei scientiam dum inquit qui Plantasit clurem inon audiet Z aut qui fnxit oculum Mon eonsiderat ρ probabile autem econtra , quo usus

est Petrus actor. cap. 2. V. I s. ad Ostendendam S

hrietatem discipulorum Christi dicens non enim hi ebrii sunt, eum ait hora diei tertia . His positis Conclusiones omnes theologicae, quae vel ex duabus praemissiς de fide seu revelatis, vel una de fide & altera naturaliter evidenti, vel denia

quae ex duabus naturaliter evidentibus deduduntur, sunt semper & omnino certae: econtra autem prob hiles tantum , quando vel una vel altera praemissa rum omnimodam certitudinem non habeat , etiamsi una ex illis revelata esset & certa.

Porro inter Conclusiones primi generis, nempe in ter illas , quae deducuntur ex duabus revelatis , di eas quae deducuntur ex duabus evidentibus, quae nempe

453쪽

ne locis Theologieis

omnes eertae sunt, ut modo dictum est , intercedit istud essentiale discrimen, quod illae quae sequuntur praemissis revelatis constituunt per se conclusionem mere theologicam , & continent semper propositionem virtualiter revelatam, atque si illis accesserit judicium clesiae pertinent semper ad fidem catholicam: e contra aut illae, quae deducuntur ex praemissis nλturaliter .cognitis & evidentibus constituunt per se conet elusionem mere scientificam , neque continent propriet . propositionem revelatam, nisi per accidens tantum Sc proprie, nimirum hoc sensu, quod subinde etiam illae , quamvis naturaliter cognitae sint, revelatae suerunt: ut patet de conclusione, quae deducitur eas principijs pure naturalibus, nempe unus tantum est G existit verus Deus quae propterea etiam secundario tantum revelata dicitur:

Quod dictum est de Conclusionibus , quae ded

euntur ex duabus praemissis revelatis, verificatur etiam de illis, quae deducuntur ex praemissis, quarum una est revelata S altera evidenter cognita , uitarum etiam istae constituunt conclusionem Theologicam fict caetetis stantibus , id est accedente ad eas judicio Ecclesiae pertinent ad catholicam fidem.

Quod autem non sequatur nisi conclusio probab iis, quando una ex praemissis certitudinem omnimodam non habet, licet altera sit revelata . pater, nam primo conclusio sequitur semper debiliorem partem, ut docent logici: deinde assensus Conclusionis est semper talis , qualis est connexio medij cum extriamis; sed in discursu, in quo una aliqua praemissarum est tantum probabilis, medius terminus non Conn etiturcum extremis necessario, sed probabiliter tantum ergo in tali casu non sequitur nisi tantum conclusio

- Probabilis. Deinde in comperto est apud omnes, quod non

454쪽

cap. 2 l. admonet ut vi idquid homines de natura re-rmn vi racibus documentis demonotrare potuerint , ostendamus nostris literis non es3e contrarium. Hinc autem sequitur . quod ubicunque Uei r vel tio divina videatur opponi rectae rationi, vel contra recta ratio divinae revelationi, necesse sit alterutram

ementitam esse & falsam et ac proinde generatim si veritas aliqua suerit ab Ecclesia fidelibus explieite ad credendum proposita tanquam divinitus revelata, si

ei ex altera parte opponi videatur recta ratio, tametsi haec sortassis evidens videatur, erit necessario, ct absolute falsa: cum mim Deus multa revelare pO sit , quae ratio nostra non comprehendit , sed nee comprehendere potest, eo quod inter Deum & mentem nostram infinita sit distantia, statim ac constat de expressa revelatione, necesse est, ut ementita sit &apparens tantum evidentia rationis : non enim ut inquit S. P. Augustinus in lib. de octo Dulcitii quaesti

nibus quaest. I. num. I . ulla ratione veritas dicenda

est , set Putanda , quae amnissimis saeris literis resistit, & cum Deus nos quoque sallere non possit per

exploratam evidentiam rationis, quotiescunque constat eandem non esse apparentem, sed Veram atque . realem, necesse est, ut ementita sit revelatio, quae

illi opposita esse videtur: quae omnia breviter complexus est modo laudatus Sauctus Parens noster in

455쪽

Epist. I43. ad Marcellinum ubi ait si ratis eonfra dia vinarum teripturarum Deritarem redditur, quamlibet aeuta sit, fallit veri similitudine e nam sera esse non potest: rursus si manifestissimae certaeque rationi scripturarum sa netarum obsieitur auctoritas non intelligit, qui hoc Deu et non ser*turarum illarum Sensum , ad quem Penetrare non potuit , 'sed suum potius objisit seruati: nee quod in eis,

rid quod in orimo vetur pro eis inuenit, opponit .

456쪽

- Metio VIII. cap. II. CAPUT II.

De recto Philoromiae usu in saera Theologia.

amvis Theologia toto sere caelo distet a Phi.

losophia, haec enim immediate Sc tota descendit ex usu nationis , illa autem ex divina revelatione , quae in nullo casu salsa esse potest, aut errori obnoxia, secus ac ista , quae absolute falli & fallere potest: siquidem ratio nostra etiam in se inspecta est errori obnoxiar hoc tamen non obstante binae istae scientiae non sunt ita disjunctae, ut altera priori subinde nequeat serre subsidium : nam multa prosecto sunt a Philosophis prudenter & graviter discussa, multa etiamhreviter & commode dicta, egregie exposita, & invicte demonstrata, quae in suum censum & usum pro temporum S rerum opportunitate saepe vindicare potest

theologus , modo illis in propria materia idest re-hus fidei & morum sobrie & caute utatur. Et primo quidem universim Theolopiis uti potestae debet Philosophia ad edocendam religionem Philosophos : nam simile efformatur & constituitur aptius a simili: unde etiam Apostolus testatur se omnibus omnia factum Iudaeum scilicet cum Iudaeis , gentilem cum gentilibus ut omnes Christo lucri faceret in I. ad Corinth. cap. 9. v. I9. & Angelicus Doctor S. Thomas Aquinas cum ipsi agendum maxime esset contra

gentiles Philosophos sui temporis, apud quos plurimam , imo sere unice obtinebat auctoritatem Aristotiles optime gnarus ut scribit Cardinalis Pallavicinus tu hist. Concit. Trident, lib. 7. cap. t . in quacunque regione dominari eam religionem, quae a viris βα-pientia avra coeletoo conspicuis traditur, nullam-

457쪽

4so De laeis Theologieis

que inter humanas doetrinas nactus , seu majori hiabitam in honore , seu dignam , ut haberetur , quam Aristotelica, in eam imρensissimo studio veram dedit, atque illius Philosophi libros longe luculentius e licasit , quam quicunque Arabiam , aut G oecorum . Utiastruter magna ιltius Philosophiae nolitia, nee minori existimatione sibi comparalia

vivιdi ingeni j vi, atque acumine ex iisdem Arist telis princiρ0s solutionem deduxit arsumentorum quae non ab alijs modo , sed ab ipso Aristotile exeusa fuerint ree in fdei dogmatis reluctantia .

Deinde ut loco modo citato observat laudatus Carisdinalis Philosophiae lumen triplici de causa. maxime Theo tae servit. Primo quia tiliarum secetiarum errores imρυgnat, qui Per Usum revincuntur: demia

de quιa sophismata diluit Christianae furi objMtα

quasi absurda mysteria coΠιρlectensis et tertio quia oliarum cognitionum πυlentiam commrat , qua tanquam eonsecutiones deducuntur, O ex fidei dogmatis , 9 ex naturae notionibtia simul conjunetis. Ut autem in praxi rectus fiat usus Philosophiae in sacra theologia, necesse est, ut Theologus Philosophiam quantumlibet fundatam , Se experimentis etiam atque perpetuis observationibus, roboratam studeat submittere in obsequium fidei r nam: in rebus ad 'salutarem doctrinam pertinentibus siles debet Proe edere rationem ut praeclare moliet S. P. Augustinus in Epist. 22 a. & consequenter Scriptura sacra Concilia, & Patres ', seu generatim sundamenta

Religionis non debent exponi, & inter elari secun dum pura principia Philosophiae , sed ecbesca ista potius accommodari debeat ad illorum sensum planum & obvium , ubi sermo est in rebus fidei & morum e nam 'fides innititur in revelatione, non in natura , neque in Persu ibiIu- -niariae sapientiae re

458쪽

bis ut testatur Paulus in I. ad Corinth. eap. 2. V. . S quidquid revelationi exploratae contrarium esse

invenitur, non potest ulla ratione esse verum.

Deinde in rebus credendis & agendis non tam inquirendum est quid Plato v. g. quid Aristotiles, quid Carthesius, quid NeWtonus, quid Lavolsier vel alius quicunque docuerit aut praescripserit Philosophorum. sed exclusive quid Christus, quid Petrus, quid Pamlus alsique Apostoli Θ atque ad istorum & ad Ecclesiae , idest Conciliorum , Summorum Pontificum deis creta, atque ad mentem Sanctorum Ecclesiae Patrum in rebus illis accommodari & consormari debent opiniones & judicia nos ra: A Deo diseendum est, ut optime observat S. Hillarius in lib. 6. de Trinitate . quid de Deo intelligendum ait, quia nonnisi sectore cognOScitur.

Praeterea in Theologiam nullatenus introduci debent quaestiones, & speculationes plane philosophicae , quae vel ad eXplicandum, vel ad confirmandum fidei nostrae & morum dogmata nullo usui esse possunt : Theologia enim de Deo, rebusque divinis , non vero de naturalibus, quatenus mere naturales sunt Ssine ullo ad Deum respectu in Philosophia expendi solent, agere debet ex proposito & Philosophia duntaxat uti, tanquam adminiculo quodam ad veritates divinas clarius & sacilius eXplicandas ; prout res ipsa per se satis eloquitur et quid enim ad theologiam pertinet v. g. utrum coelum Sicut SPhaera tin-dique concludat terram in medio mundi mole libra tam , sunt verba S. P. Augustini in lib. 2. de Genes. ad litteri cap. 9. an eam ex una Parte desuPer se

lut disetis operiat 3 sed quia de fide agitur seripturarum proρter illam ea voeam , ut prosequitur ibidem S. Doctor quam non Semel commemoraui, ne

quisquam eboquia divina non intelligens, eum de his

459쪽

rebus tale aliquid vel invenerit in libris nos ris; vel eae illis audiverit, quod pereulis a se ration bus aduersari videatur, nullo modo eis caetera utilia monentibus vel narrantibus, vel Pronuntiantihus eredat: breviter direndum est , de Mura eoeli Me seisse auctores nostros , quod seritas habet ;sed Diritum Dei, qui Per ψsos loquebatus; noluis-- ista docere homines nulli ad salutem profutura. Tandem quoniam in rebus hominum nihil sere adeo veritate nixum est, nihilque adeo evidens, quod per sophismata apud indoctos infirmari nequeat , & n hil etiam fere tam perspicue salsum , quod fallaci ratiocinatione apud imperitum vulgus vindicare sibi nequeat speciem aliquam veri, ideo cavere summopere debet theologus ne Philosophia abutatur vel ad errorem per argumenta sophistica tegendum, vel ad veritatem enervandam , nisi id fiat exercitii causa tantum , quemadmodum fieri contingit , & solet in cir u is, ut veritas ipsa in majori lumine reponatur , suumque studium omne in istud intendere ui oliacia tegmina . O deceρtoriae dealbationes auferantiaria rebus, ut rimero inViciantur examine: quem modum graviter, licet alia in materia monet L P. A gustinus in lib. de Civit. Dei cap. r . circa medium, sed de his satis.

460쪽

. CAPUT III.

De usu se Auetoritate Historia in saera Theologia. Historia universim est relatio fide digna eventuum

praeteritorum memorabilium: & est duplex sacra ni mirum & profana: sacra continet res sacras & ad Religionem spectantes, profana autem profanas & eas, quae pertinent ad rem civilem & politicam regnorum civitatum &e. tam privatam quam publicam . Quia vero res sacrae S ad religionem spectantes aliae sunt quarum eventus relati habentur ab aucto ribus divinitus inspiratis ad scribendum e aliae vero narratae extant ex industria pure humana , sicuti sunt eventus Omnes, qui contigerunt in Ecclesia Christi

post tempora Apostolorum ; hine est quod historia

sacra generatim dividi possit ratione auctorum in divinam & humanam : divina est, quae in libris sacris tam veteris quam novi testamenti comprehenditur, & eventus omnes, qui ex illis nobis innotescunt , pertinent ad fidem catholicam : humana vero , quam exhibent scriptores , qui reserunt eventus re

rum , qui in Ecclesia Christi contigerunt , & quae

propterea etiam simpliciter historia Ecclesiastica nun

cupatur ci .

tiam sub generali tantum notione , quatenus est relatio praeteritorum eventuum , & rati ne materiae , quam continet εldest sub eo tantnm respectus

sub quo in sacra theologia usum de auctoritatem obtinet& obtinere potest i de caeter si nomeu historiae acelpiatur in ampliori quadam signi hc tione verborum , idest tam pro relatione eventuum , quam pr. deseriptione rerum, prout ab artium & liberalium scientiarum scriptoribus salius u urpatus. Disitired by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION