장음표시 사용
51쪽
4o SCIPIOperet. Ajunt & Innocentio XII. . quamvis durior ad haec studia hic videretur, ipsum perplacuisse , 8c carmen condidisse, postquamis gravi morbo liberatus esset, cujus haec fuit sententia: laetare, incolumis Roma, salvo Principe. Voluit quoque Latinarum Musarum limen ingredi, sed non felici adeo successu; quare saepe ad Italicas redibat, quae ut liberius Vagarentur, praeserre omnibus videbatur illud versuum genus, qui αρρυθμοι VO cari solent. Dedit 8c luculentum testimonium, quantum in lyrica Valeret, cum mortem flevisset Bavariae Principis, cui Hispaniarum regnum destinatum erat, quo in carmine tantam vim nobilissimarum imaginum, tantaque Verborum lumina sparsit, ut invidiam Filicajae movere illud potuisset. Ne mireris vero inter ejus carmina plura amat Tia inveniri, quod saepe coactus fuerit cavare dine aegrum, ut Vetus habet poeta, solari amorem . De amore quoque theses publice defendit vulgavitque, qua in re se imitari Tassum dicebat, ut hoc exemplo apud graves viros excusaretur . Risisse vero credo nobiles Veronenses seminas, cum vocatae suis-
52쪽
ΜArFEIUS. 41sent ad rerum minime dubiarum faciendam fidem, & cum audirent argumentis & rationibus , quare quidque accidat , doceri . Fortasse concio nunquam major fuit, neque lepore & festivitate conditior ; & cum serventer de his rebus disputaret Μassejus, satis declarabat ea defendere , quae in se ipso eraperiri potuerat. Μulta enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita vi tus conniveret , &. cum vix quisquam lubricas adolescentiae vias sine casu aliquo Scprolapsione ingrediatur, minime irasci iis debemus , qui falsas voluptates oscitanter allucinantur. Porro Masi ejus levitates hujusmodi , maiorias postea non sine rubore confessus est, Sc veniam adolescentiae dari rogavit. Quamvis in versibus quaedam lex sit, quam sequi oporteat, ipse tamen aliquando cogitavit genus quoddam poematis condere, quod omni licentia libertateque frueretur, quapropter ex omni genere poesis quemdam leporem libare coepit, quo illud ipsum aspergeret. Pertaesus postea hujusmodi licentiae, vel potius audaciae, inchoatum opus , cujus adumbratio quaedam ad nos pervenit, e niani
53쪽
4a SCIPIO hus deposuit, & fortasse tum consessus est perniciosum esse errorem in multis, qui existimant posse aliquid novi ad poesin afferri. Sed felices Redii conatus, qui non multo antea suum vulgaverat Dithyrambum, plures potuere in hujusmodi errorem inducere. Temtavit etiam quid posset in carminibus ad musicam factis, quibus profecto ic dulce M t nerum 9 molle illud deesse mihi videtur, quod tantopere in Metastasio admiramur . Cum studiose collegisset russejus ipse omnia, quae adolescens condiderat, carmina, ex his profecto intelligi potest cum omnibus Musis rationem habere eumdem voluisse, quas etsi non semper amicas expertus est , in aliquo tamen poetarum numero ipsum habendum esse nemo dubitaverit. Neque illud minus laudandum , quod quamcumque praestantiam idem consequeretur, ad utilitatem suorum civium referre satageret. Redux igitur in patriam effecit, ne quid hi postea scriberent,
quod non oleret summorum poetarum orationem ; & quod in universa Cisalpina Gallia dominabantur poetae pingue quiddam sonantes ta peregrinum, elaboravit, ut ii tri-
54쪽
tas vias relinquerent, & ad exprimendam optimi sermam totos se converterent. Optasset Μanj tu, ut vel in Μaggio, qui iis in
regionibus poetarum princeps habebatur, aliquid resonaret urbanius 8c venustius , quod judicium Μasseti & sensus seditionis cujusdam poeticae stimulator 8c concitator visus est fuisse . Quare ipse quidem cur sic opinaretur rationem reddere se debere putavit scriptaque epistola ad Garzadorum Comitem. plura exempla ex omnibus Μaggii carmini bus protulit, in quibus aut sunt sententio Iae, quas Videtur ille peracutas putare, M
quae cum sint iteratae ac pene continuatae,sito naturali ornatu orationem denudant, aut
insunt inelegantes , invenusti, Sc certe a dictione poetica alieni dicendi modi, praeter il-Ia vitia obscuritatis, Sc interdum etiam erroris. dum sublimia consectatur. Etsi satis clemens esset in disputando Massejus, subirasci tamen videtur, quod multi iis tempori hiis magna exemplaria relinquerent, ut Mag-gii similes essent, cui malo nisi opportune consuleretur, actum omnino de Italica poesi
fore dictitabat. Providit ipse quidem VerO-
55쪽
riensibus suis , cum Romanorum Arcadiim coctu permittente, nova instituta esset Vero
nae Arcadum Academia, seu , ut ipsi loqui malunt, deducta in illam urbem colonia, qua in Academia prope cunctis lumen ingenii 8c consilii sui porrigebat ac tendebat Massejus
ipse . Homo, cui ad illam usque aetatem nubia jucundior visa fuerat occupatio quam po sis, coepit aliarum facultatum amore flagrare ; sed vidit sibi imitandos esse viatores cum properant, qui si serius, quam volueri ut, sodite surrexerint, properando etiam citius, quam si de nolle vigilassent, per eniunt quo V Iunt . Itaque se totum in litteras Latinas &Graecas abdidit; & cum introspiceret penitus in omnes antiquitatis partes, rem tractandam suscepit, quae maximae futura esset utilitati reipublicae 6c voluptati iis omni bus , qui praeteritorum temporum notitia dein lectantur. Nemo ignorat invectum per Badibaras nationes in Italiam praesertim morem
fuisse privatim ulciscendi privatas injurias,& certamina honoris 8c dignitatis Rempublicam permiscuisse. Dissicile factu videbatur inveteratum malum ex hominum mentibus erv
56쪽
Μ A F F E I U'S . 43dicare, quasi nihil aliud esset nobilitas quam, non dicam vim vi, sed vcrha paullulum d riora ferro & caedibus repellere . Nihilo tamen minus tentandos homines putavit quo animo accipprent librum, qui caussam Sc ori. ginem aperiret tot falsarum opinionum . Quo vero ipsos ad legendum facilius alliceret, non mediocre studium posuit in adsciscenda operi quadam elegantia urbanitateque . quae vel ipsis Florenti itis Academicis, quos ab Furiare appellant, & quorum in coetum cooptatus, fuerat, perplaceret. Erat enim in veteribus scriptis studiose Sc multum volutatus . Cum propriarum injuriarum ultores humanas divi-uasque leges violent , tantum abest, ut famae. serviant , ut hanc potius abjicere vi
deantur ; M ii, qui in singulari certamine
vim esse putant ad probandam veritatem, removendamque ignominiae suspici0hem , os scium omne pervertunt, neque ullam honestis quod quidem in sortitudine minime consistit
rationem se habere ostendunt. Illi bona ratio saepe confligit cum perdita & ab illa Vincitur, quod ea nunc etiam obtineat sententia, qua olim usi sunt Galli cum respom
57쪽
6 SCIPIO sum darent Romanis pacem ab iis petentibus ' : se in armis rus ferre, O omnia fortium'
νirorum esse. Profecto tanta perversitas opinionum non nisi a Barbaris originem trahere
poterat; quod sic probat Μassejus, ut juxta se ponat horum impetus, serociam M saetiosos animos, & miram populi Romani Se Graecorum etiam aequitatem in litibus jud, eandis Sc injuriis propulsindis. Qui proprius
erat Barbarorum, jam communem factum saeculo VIII. universae Italiae morem fuisse an, madvertit , omnes serme eontroversias sing
Iari certamine dirimendi, Se quae semina hinius aliarumque hujusmodi consuetudinum in Longobardorum, Francorum & German xum legibus inveniantur, inquirit. Hinc constabilita scientia, quae equestris vocari solet, plura invecta sunt in mores Italorum a majorum & Christianae religionis institutis abhorrentia, sublatisque ossiciis cognationis , Communitatis, moderationis ac magnanimitatis, quae in condonandis injuriis praesertim confla
58쪽
stit, omnia factionibus, serro, caedibus 9 ine .piahilibus hujusmodi sceleribus compleri ne
cesse suit. Erant formulae quaedam , quando privata pax concedebatur, quarum Vestigia in Plauto & Terentio Auctor invenit, quamvis ci esset persuasum incognita prorsus fuisse veteribus equestris scientiae do .gmata, hancque non minus auctoritate quam ratione destitui. Innumerabilia sunt argumenta , . quibus utitur ad eadem dogmata la- heiactanda, 8c cum exprimat praeteritorum saeculorum mores, Virtutem efferat, omnium Terum, quaS tractat, caussas & originem
patefaciat, exemplar omnibus reliquisse videtur ad imitandum in morum disciplina exponenda . Ipse quidem effecit, ut permulti, qui antea quasi ignominiam quamdam & in famiam timebant appeti durioribus verbis,
tantum intellexerint his esse offensionis, quam tum mens ratio prudentum hominum, juris atque injuriae regula esse pateretur, omnemque offensionem legum M magistratuum praesidio esse vindicandam. Nec me
diocre pondus addidit dictis Manli, quod ipse esset genere insignis, quare in caussa
59쪽
48 SCIPIO aeqitissima illud usurpare potuit; nos nostra
corrigimus; cumque biennio militasset in Bavarorum exercitu sub fratris, qui sane magnum nomen habebat, ductu , & pluribus praeliis intersuisset, & tractandorum armo rum satis peritus esset, nemo poterat suspicari timiditate atque ignavia adductum illa scripsisse. Edito jam opere defensionem illius
suscipere debuit adversus eos, qui negabant omnium Equestrium ordinum originem a Crinciatis repetendam esse : Constantinianum enim ad Constantinum ipsum Imperatorem resere hant . Facile fuit ho& erroris convincere,
vulgata Fabula Equestris Ordinis Constantiniani, quo in libello multis argumentis probat Μas sejus mer s nugas esse illorum , qui ut primordia familiarum augustiora facerent, ad Byzantinos usque Caesares ipsa reserunt. Sed haec Sc his similia poeticis magis decora sabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis tradita refellere nunquam in animo
fuisset Μassejo , inisi hoc laboris praemium petiisset, ut in conspectu omnium poneret, qui mores priscis temporibus suerint, quae imperiorum vicissitudines, quibus artibus par
60쪽
M AFFEIUS. 49ta nobilitas , auctaque familiarum dignitas , ceteraque hujusmodi, quae salubria Sc seu gi sera sunt in cognitione antiquitatis. Postquam de hominum vita optime meritus fuit Massejus, levitate, vanitate ac malitia exclusa equestris scientiae, adjutorem se ultro asdidit Ludovico Muratorio & Apostolo Zeno in conficiendis litteratorum Italorum ephemeridibus: & quod ii summi viri prooemium inperis praeter alia non pauca a Massejo petierint, satis ostendisse videntur, quanto in pretio ipsum haberent. Scio haec ipsa postea eaussam discordiarum fuisse, quod non satis simpliciter 8c candide se gessisse Massidus acicusaretur in repetendo Vulgandoque separatim sicuti proprium quod commune esse de-hebat , cujus rei cum nullam satis justam e crisationem attulerit, famam levitatis ex eo fortasse collegit, unde laudem ingenii ha rire se posse speraverat. Ipse vero eum praesertim gloriari videretur, quod copiose disi seruerit in iisdem ephemeridibus de origine juris, hac ipsa de re allata a Io. Vincentio