장음표시 사용
61쪽
so ACIPIO hujusmodi studiis capiebat. Ajebat enim plurimam Sc in omni jure civili Sc in XII. tabulis antiquitatis essigiem esse, quod & verborum prisca vetustas cognoscitur, & ad ionum genera quaedam majorum consuetudinem vitamque declarant. Addebat etiam vehemem ter se optare, ut Itali exemplo suo coinmonefacti illam partem prudentiae , quae est
de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de justitia, de fide, de
frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus in antiquorum monumentis inquirerent. Ut vero ipse, quae in hoc genere ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata suerant, facilius cognosceret, longe lateque peregrinari sibi proposuit, quarum peregrinationum fructus sane uberrimus ei semper constitit . Admirabantur omnes tantam copiam Sc scientiam rerum in uno homine inesse , tantamque cupiditatem omnia investigandi atque . noscendi; ipse vero jucundissima persundebatur Voluptate, cum vel ex bibliothecis aliquid novi erueret, vel abdita & ignorata monumenta in lucem proferret, vel oscitanter interpretata & negi
62쪽
genter adservata in honorem adduceret, ab que eruditionis luminibus ornaret. Quare minime est mirandum, si magnus ille ingeniorum aestimator Victorius Αmaedeus Sardiniae
Rex colligi per blassejum, disponi , atque
aliqua ex parte illustrari voluerit magnam
illam vim monumentorum, quae Roma Tau rinum asserenda curaverat Carolus Emanuel I., quaeque anteλ neglecta porticus Arch gymnasii Taurinensis nunc mirabiliter exornant. Gloriosum quoque illi suit exscribere Latinam inscriptionem, quae est in arcu Secusino; t & sapere plusquam ceteros & intelligere judicatus est , quod de hac re d sperandum esse judicaverant summi viri An-
63쪽
sx S c I P 1 odreas Naugerus, Lucas Homenius, Io. Μa-hillonius 8c Petrus Giosredus. Ob has res nunquam Regi ornandi Mariti voluntas defuit, Sc apud se retinere hominem optasset,
cujus exemplum ceteris laborum incitamentum, & voces studiorum rectae ineundae rationis illecebrae esse potuissent. Sed ipse mori millies c quod etiam Clementi XI. P. Μ. , a quo magnis promissis invitabatur, declaravit
quam patriam deserere malebat, ad quam cum rediisset, multorum voces ipsum illexerunt ad condendam tragoediam . Antea ostenderat
quam recte judicaret de celebrioribus tragoedis . cum vitia vel in ipso Cornelio no lasset ci): sc cum saepe quereretur de Italis suis , quod non solum se vinci, sed pene obrui sinerent a Gallis in hoc scriptionis genere, effecerat ut amici id, quod petebant,
exigere magis quam rogare viderentur. Α-junt etiam stimulos addidisse suscipiendo operi semina, quae quod bona esset actrix Se
64쪽
sorma non contemnenda. M ingenii bovis praestans, facile homines ad se diligendam alliciebat. Sed quaecumque fuerit causia comdendae tr/goediae, cWi nomen est Merope, talem certe condidit, ut iis palmam eripue rit, qui aetatem omnem in hoc studiorum genere contriverunt. Haee scilicet ubicumque locorum acta est, fletum spectatoribus
excitavit; nec tantum cum nova daretur, at decies & centies usque repetita multitudinis oculos tenere potuit. Quanta sermonis elegantia, quam crebrae aptaeque sententiae, quam grata novitas in nectendo, protrahendo ac expediendo nodo, quanta verisimilitudo narratarum rerum, quam ad ViVum ex pressi mores affectusque personarum, quam inopinata filii ac matris agnitio, quanta ex agnitione rerum commutatio, ut omnes par
tes optime inter se junctae colligataeque , ut denique ars cum naturali pulchritudine conjuncta l - Erat tum multorum sententia minime tolerabiles sere tragoedias, quas haud colorarent animarentque amatoriae irae &carsus, ad quos erroris convincendos levitatibus hujusmodi omnino carere Μeropem suam VO
65쪽
luit Μassejus, in qua tantummodo exultat Miriumphat amor maternus. Porro nihil huic laudis detraxit, quod Euripides simile tractave. Tit argumentum, cujus tamen operis nil ad nos nisi fragmenta quaedam perVenerunt , tractaveritque etiam e nostratibus Torellius Comes, aliique aliarum gentium; nam qui ceteras Μeropas cum Ma jana contulerant,
es sine invidia judicaverant, Propertianum illud facile usurpabant Nescio quid majus nascitur Iliade 1 Quare minime est mirandum, si in Gallicum
Britannicum Germanicumque sermonem sta tim conversa fuerit, & toties edita, quo
ties vix liber alius ex ossicina Italorum. Ipsa vero multos ex se peperisse visa est liberos,
a Properi. II. 23. σε. Sἰ quῖs IegerIt quae V taltius ad Masti: jum Ipsum seripsit, & quae idem D. stea Iatens sub Lindelii nomine, quo impunius dicax es.set , exaravit, fortasse iudicaverte indignam esse ΜaΩstianam tragoediam sumniis, quas eidem impertivimus, laudibus. Sed Iollairius haud effugit suspicionem inis' vidiae, etiam cum visus est sivere laudibus Maeeii . Diuiti oti by Coosl
66쪽
Μ A, F F E I U s fg cum multorum excitaverit industriam ad si milia tentanda, liberandumque theatrum Italicum crudeli , qua jamdiu premebatur, badi tarie. Ab eo sane tempore plures laudabiles habuimus tragoedias, sed quae cum MaD sejana haud potuere contendere; quapropter minime mirabimur, si auctor ipse, ut egregius artifex, suo opere maxime gloriaretur, cujus laudes plurimum augere se posse arbitrabatur , cum assirmaret duorum mensium spatio illud ipsum consecisse. Ne quid vero intentatum relinqueret, animum etiam appulit ad scribendam comoediam, illud o ciorum genus Venuste exagitans, quod dicimuS caerimoniae, ex quo nomen inditum est ipsi comoediae. Hanc dignam Terentio pronuntiavit fortasse nimis assentatorie Hedicules Franciscus Dandinius o, risummovet, O quod prudenti vitam consilio monet.
Omni cura servatur mos . personarum, Sc e
piunt aures dictorum urbanitas & plena fac tiarum joca, & ars jacendi mittendique ridis culi ad revocandos homines a consuetudine
67쪽
plena sutilitatis summaeque levitatis; quare ubi primum Venetiis acta est fabula, clam re maximo illam excepit populus, auxitque poetae ad scribendum industriam. Re autem, non nomine auctoris commendatam suisse ex eo intelligi potest , quod venerit in scenam, eodem ignorato. Multum post tempus prodiit Poeta novo indutus socco, sed min, me felici, sicuti antea , successu, non modo quia dubia est sortuna scenica, sed etiam quia hilaritatem illam, qua priorem comoe diam asperserat, senex factus amisisse vide-hatur . Deridere autem illos sibi proposuerat, qui transferunt dicendi modos ex alienis linguis in Italicam , & nihil ferme loquuntur quod non oleat peregrinum. Quod quidem malum quotidie magis apud nos invalescere dolemus. Neque hic stetit Μasseii cura. Et nim quidquid putavit esse dignum memoriae, quod perfecerant manus majorum nostrorum,& a quoaberat subobscaenum ridiculum nam
emendatio morum, non corruptela, finis esse, debet comoediae effecit . ut theatro re deretur e nec minus curavit . ut populo iterum placerent, quas nobiliores poetae
68쪽
viderant, tragoediae , quaeque penitus invostravisse videbantur. Harum duodecim nomero collegit I) , quarum virtutes dum e tulit, tacite fuit ostendere, quantum Itali agravitate majorum degenerassent. Omnino mens ei erat, cum praefaretur, historiam. theatri Italici breviter exponere, & indicare quae praelucere debebant novis sc iptoribus exemplaria Sc praecepta, ne in dissicillimo tibnere deerrarent a via. Quod profesta nunquam susscepisset, nisi scriptis suis eo jam rem deduxisse cognovisset, ut palam & cum certa spe victoriae pugnare posset. Studuit etiam postea placare severitatem frontis homianis Dominicani , qui probrum castis, labem integris, infamiam bonis a theatro inferri
quovis pignore contendebat; quapropter tam tum is aberat a laudando Μaffrio, quod thea tri Italici corrector & emendator esse elabo raverit, ut hac de caussa quasi notam turpis
tudinis inurbane sane, ne dicam impuden,
. i Laus de me infrio, quod tum primus omnium ediderit Orestem oricellariἱ, cui sine nobilissime tra Mediae secundum post Triusiai sophoniabam locum maris is assignaris .
69쪽
s SCIPIO ter, ut multa ejus vitae inurere conatus fuerit. Quamvis multi laudabiliorem fuisse defensionem judicaverint, attamen accusatio etiam probata suit, quod plerique partium, non veritatis studio ducantur. Nemo Vero nunc est . qui in Concina illum effrenatum
surorem, quo omnes in suas sententias peris trahere conabatur, minime reprehendat, Mhominum honestissim'rum testimoniis non sae eatur non modo se non contaminasse Maia
sejum , edita Μerope, sed etiam famam hono. rati & probi hominis sibi auxisse. Quid est
enim Iaudabilius quam homines a corrupta ad bene moratam disciplinam traducere, nita hilque . vel in scena probare solere , quod non simplex, inon candidum, non rectum. non denique utile sit λ Utinam plures Maskii similes haberemus, qui se pene operam Perde re arbitrabatur, nisi cum aliorum utilitate esset conjuncta. Quare multi ut magistrum intue-hantur, multi illum aemulari, multi illius instare vestigiis, & praecepta sequi in omni fere disciplina sibi proponebant. Praeclarum est singulis in rebus unum aliquem excelle
70쪽
re; at quanto praeclarius reperiri hominem, qui quaecumque in disceptationem cadunt, innumerabilia sane ac nullis prope terminis definita, animo universa comprehendat i Siquis hoc fieri posse negaret, ad Μassejum deducebatur nemo vero illo iacilior erat in audiendis admittendisque hominibus , cum
citius sortunae suae, quam humanitatis obibvisceretur & cum nulla ex parte impara tum ipsum offenderet, sed contra omnibus doctrinis Se artibus instructum admirari cogebatur . Ut eos convinceret, qui se aut i exercitatum aut rudem in physicis arbitrahantur, de fulminibus scribendum suscepit Caussam scriptioni dedit, quod in maximo imbri animadverterit nasci eo loco fulmen . in quo eum paucis sermocinans sedebat. Vbsus est primo ceruleus de subalbicans ignis
qui cum in majorem dilataretur flammam, abiit tandem verum in fulmen, cujus ascem dentis ictus superiori in conclavi apparue runt. Ex hoc inferre se posse putavit submina minime nubium conflictu, ut erat omnium serme philosophorum sententia, ad