Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Phusica Pars tertia.

Potρntia vitam habentu , siue quod potest operationes vitae exercere. Vnde haec definitio non conuenit formae corpore itatis quae est in cadauere. Porro quid per corpus intelligi debeat certant Peripatetici, aliqui enim volunt debere intelligi materiam cum lolis dispositionibus , quae cum anima constituit corpus : alij vero materiam cum formis partialibus , nempe cum forma ossis, forma carnis , forma nerui &c. sed cum in

nostra sententia forma nihil aliud sit quam varia dispositio materiae , corpus est independenter ab anima , & anima deinde illud ultimate complet & dat gradum vitae. Objicies: quod aduenit enti in actu non facit nisi ens per accidens ; at si corpus est inde pendenter ab anima, erit in actu antequam adueniat anima ; atque adeo anima adueniet enti conta- tuto in actu ; ergo non faciet ni si ens per accidens.

Respondeo distinguo maiorem : quod aduenitenti in actu completo & alteri minime subordinato; Concedo. Εnti in actu incompleto & subordinato, Nego. Instabis primo: omnis actus complet materiam, ergo est completus. Respondeo consequentiam sic debere deduci; ergo est complens; sed non complet vltimate materiam , & ipse ulteriorem perfectionem potest recipere, unde est in completus. Urgebis secundo , non sunt multiplicanda entia sine necessitate ; ergo non est admittendus

alius aetus, si sola anima sufficit ; sed sola anima sitffici p. Respondeo Nego solam animam sufficere ; ad hoc enim ut operationes suas peragat, indiget

organis,

12쪽

D4'. I. De Anima in communi. 7

organis, sed organa ni hil aliud sunt quam dispositiones materiae , & dispositiones materiae luntactus ; ergo praerequiruntur vari j actus. Initabis tertiis disposiviones sunt tantum actus accidentales, non vero substantiales de quibus hic

est quaestio, Respondeo , distinguo : dispositiones in abstracto & metaphysice sunt actus accidentales , Concedo , in concreto & physice , Nego ; nihil enim aliud sunt quam materia sic disposita, ad euius distinctionis intelligentiam lege ea quae diis ximus de forma substantiali. objicies secundo : quando tale corpus dicitur

habere potentia vitam, vel hoc intelligitur ante aduentum animae, vel post ; si primum : tunc corpus habet quidem potentia vitam , sed tunc anima non est actus , anima enim non est actus, nisi actuet: si secundum , iam quidem anima est actus .; sed corpus non habet potentia vitam , sed illam habet actu ; ergo saltem non satis clara est illa definitio. Respondeo : post aduentum animae remanet potentia, sed completa & non pura,& sensus est, corpus quod recipit animam debet esse proxime dispositum ad functiones vitales exercendas , α tale exercitum est vita in acta secundo:

uoluplex sit Anima.

HAEc quaestio institui potest vel de anima ut

sic, vel de anima per respectu ad substantiam. Dico primo : anima potest sic diuidi. Piimo , cum anima sit formia corporis animati,

13쪽

s Physical Pars tertia.

dici post eam duplicem esse , aliam quidem

adaequatam , aliam vero specialem. Adaequata consistIt In harmonia omnium partium constituentaum compositum aptum ad exercendas operationes vrtales : specialis vero est pata actuosi tima & nobilissima quae una eum materia α est pyrs habens plus de passivitate) constituit essentiam viventis cuius offcium est informare &anΙ mare , siue mouere ad suos modos leu iuxta proprium operandi modum 3c de ista sere semper loquemur, raro de prima. Secundo : in tres gradus qui aliquando reperiuntur simul in eodem vivente, aliquando unus 1 Ius , aliquando duo. Inde iuxta triplicem grarium triplex anima assignatur; alia enim est vegetat Iua, alia sensit tua , alia rationaliε. Porro illi graclus sunt vegetatio , sentio, & intes lectio , quae sunt actiones vitales. Objicies primo : quatuor sunt viventium genera , nempe tria iam dicta& praeterea loco mo-truum , ergo & quatuor animarum genera distingua debent : ideo Aristoteles ait animam esse. IVφ Viuimus, sentimus, loco movemur &

Respondeo non esse quatuor viventium gene-Ia , nam loco motivum est leseparabile a sensitiuo, sicut etiam appetitiuum , pro quo non con- alius gradus : Aristoteles autem assignauit prancapales operationes, nCn principia opera- tion una, Operationes enim plures ab eadem anima procedere possunt : deinde motus localis secundum se non est actio vitalis,quia conuenit non

Instabis : non omnia sensitiva loco mouentur, Qt Moucullia quae locum non mutant.

14쪽

Respondeo conchilia omnia suos motus habere licet imperfectos , sese enim dilatant & re stringunt , quod sufficit , neque enim perfectio, Fem motum postulant ad functiones suas obeun- s & certe non omnia animalia habent perfectum sensu- alia enim visu carent, alia auditu &c. Objicies secundo: istius diuisionis unum men-brum includitur in alio : ergo non est legitima. Antecedens probatur, quia anima sensi tua est

etiam vegetativa.

Respondeo diuisionem esse metaphysicam , &i gradus debere considerari in abstracto,unde unum 'membrum diuiditur ab alio quatenus anima seu- sitiua ut sic, sub illa sormalitate abstracta,non est Vegetativa, libret realiter in multis suppositis forte ideatificentur. Dico quarto : licet in eodem supposito dicendumsit absolute esse unicam animam , attamen

asserendum est esse plures formas illi subordia

natas. - , . - Q

Probatur prima pars, quia apima est serma, non quaelibet, sed princeps & omnium nobili iasma quae omnibus caeteris utatur tanquam ministris ad iunctiones toti composito conuenientes peragendas i, sed, ut patet, non potest esse nisi nica talis sorma ; ergo neque nisi v n a anima. Probatur secunda pars, ex eo quod statuimus dari formas partiales: verum ibi non est dissicultav maxima ; vis enim quaestionis es , an. in animali praeter animam sensitivam sit anima Vegetativa, & in homine praeter rationalem sit vegetatiua & sensitiua : haec autem quaestio ortum habuit ex eo quod admissum fuerit animam sensiciuam M vegetatiuam esse entitates realiter &

15쪽

io , Physica Pars tertia.

adaequale distinctas a subiecto e quo educuntur; at in nostra sententia facile solui potest quaestio; cum enim anim i sit pars nobilissima compositi in quocunque consistat, & anima sensitiva consistat physice in spiritibus animalibus , ac vegefatiua in ipiritibus vitalibus , ut infra probabo ; cum in

homine praeter animam rationalem si ut omnes

illi spiritus , dicendum est in homine, praeter animam rationalem, esse formam sensitivam, quae dici non poterit anima ; quia in illo non est pars nobilissima: si quis contendat debere dici animam sensitivam, atque adeo in homine esse tres an mas, sed duas subordinatas tertiae, non inficiaxibo, & in hac sententia sunt Ocham, Mirand Ianus & alij. Probatur authoritate Aristotelis, secundo degeneratione animalium , capite tertio in formatione hominis scelus prius vivit vita plantae, deinde vita animalis, & tandem vita hominis , sed vita plantae prouenit ab anima vegetante , vita animalis a sentiente, vita hominis a rationali sergo in foetu prius est anima vegetans quam sentiens , sed adueniente sentiente veFerans non destruitur; non enim sunt sibi oppositae ; licet autem haec ratiocinatio non sit conuincens ; nam homo non vivit vita hominis, nisi sexto circiter anno, & tamen anima rationalis iandiu infusa est, atque adeo dici poterit vitam plantae initio pseuenite ab anima rationali quae etiam ederedactus vitae hominis, sue ratiocinij, si adessent .iupositiones : attamen cum communiter tene.nt omnes animam rationalem non statim infundi

suscepto semine, sed prius formari principaliores partes , scilicet hepar , cor & cerebrum , δέ cum hae partes non possint efformari nisi augmea-

- tatio

16쪽

Disp. I. De Anima in communi ri

tatio, & quidem per intus- susceptionem, adsit, fit enim distinctio illatam partium cum debita proportione , . dici debet vita vegetationis ad quam pertinet augmentatio , prficedere , quod conforme est iuri canonico cap. sictit ex litteraria de homic. vol. ubi Pontifex Priori Cariusiensium de quodam qui abortioni causam dederat, sic respondet, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit: alioquin debet ab altaris oscio abstinere: ergo non statim infunditur anima tu scepto semine, & reuera hoc concedunt quamputarimi, i sed dicunt vegetantem perire adueniente sensit ua & sensitivam perire adueniente rationali, quod gratis dicitur, cum non sint sibi oppositae, imo Vna 6rdinetur ad aliam. Hoc argumentum conuincens videtur, si sic proponatur di existentibus in materia dispositionibus Moximis alicuius formae , illa forma statim producitur, ut volunt ad uersarij ; at certum est existere prius in materia foetas dispositiones proximas animae vegetatiuae quam sensitiuae & sensitiuae quam rationalis; cum enim anima vegetans & sentiens sint imperfectiores anima rationali, multo pauciores requirunt dispositiones , atque adeo prius introducuntur in materiam quam anima rationalis: quoniam autem aduentu animae sentientis non percunt dispositiones & qualitates propriae animae vegetan tiS , &aduentu animae rationalis non pereunt dispositiones &' qualitates propriae animae sentientis & vegetantis , non est cur adueniente anima sensitiva, vegetans perire dicatur ; aut sensiti

adueniente rationali.

Confirmatui: : suscepto femine foecundo & vergeto ab utero non sterili agit natura, donec foetus

dispositus sit ad animam rationalem , quo posto suspenda:

17쪽

r a Physica Pars tertia ' . .

suspendat Deus actionem suam , ita ut non ereet animam rationalem per casum extraordinarium, tunc natura continuabit actionem suam, nec videtur vlla ratio dicendi contrarium; efformabiturigit ut corpus in debitam magnitudinem, & corpus illud non erit homo , sed animal. Post aliquot menses, imo si vis post aliquot annos infundat Deus animam rationalem issi corpori, per solam unionem erit homo nullo pereunte, atque adeo remanente forma sensitiva quae antea crat, cur enim destrueretur sed tunc se haberet horno eodem modo quo nunc est ; ergo nunc praeter animam rationalem habet formam eandem se sitiuam

obiicies enm Petro a Sancto Ioseph : idem ' esset sub specie plantae,animalis & hominis, quod est absurdum : nam animae illae sunt formae torales quarum secvnaa ,speciem constituit independenter a tertia in bruto et & prima inde pendenter a secunda & tertia in Naata;ergo si phites snt formae, constituent etiam plures species.

Respondeo : non video cur non debeat concedi idem esse sub diuersis speciebus secundum

varias considerationes & abstractiones a nam ce tam est hominem, si sumatur praecis e. ut Vegetat, arque adeo sub ratione & formalitate viventis,

poni sub specie corporis viventis. Similiter si s matur praecise sub formalitate sensitivi, ponetur sub specie illa viventis,quae est animai,non tamen dicetur planta, aut brutum, quia terminus iste, Planta , assumptus est ad significandum gradum Viventis cum negatione ulterioris persectionis. Similiter terminus,Brutum,assumptus est ad significandum gradum sentientis cum negatione vite atinis perfectioriis i unde in arbore porphyriana

18쪽

Di p. I. De Anima communi I r

planta dicitur vivens insensitiuum & brutum dicitur animal irrationale ; at in bruto cum gradu vegetatiuo est etiam sensitivus,& in homine cum sentit tuo est rationalis gradus. Ad probatiouem respondeo animas illas este formas totales & vltimas, quando quae libet illarum est cum negatione v kerioris ; anima vegetans in planta est totalis & constituit speciem , quia non est coniuncta cum ulteriori perfectione, nec ad ulteriorem perfectionem ordinatur ; sed contrarium dicendum est de anima vegetatiua in animalibus, & de sen

sitiua in homine. Haec solutio est Diui Thomae, sic enim ait 3. pari. quaest.2.art. S. ad I. Anima sensitiva in animalibuμ constituit speciem , quia consideratur m υι tim a forma ; nou autem in hominibus,

quamvis in nobis sit Dir tuosior ct nobilior , is hoc

propter adiunctionem ulteriorues is nobilioris perfectionis, scilicet anima rationalis, ubi nota Diuum Thomam animam sensitivam in homine astruere, quandoquidem dicit in nobis esse virtuosiorem,&tamen adiungi cum nobiliori. Obiicies secundo cum eodem : sequeretur tres animas esse ponendas in Christo , quod valde a surdum est Bc in fide periculosum , ii quidem, ut ait Athanasius in symbolo , sicut anima & caro Vnus est homo, ita Deus & homo unus est Christus, quibus ver5is non nisi una anima admittitur ad hominis constitutionem, sicut una tantum erat in Christo diuinitas, ut docent Theologi Verbum. assumpsisse corpus & animam rationalem nulla mentione facta animae vegetatiuae. Respondeo terminus, Caro, non significare carnem simpliciter , sed totum corpus organisatum & proxime dispositum ad exercitium ratiocinij,

19쪽

i Physica pars tertia.

lis dispositio ; ergo includit formam sensitivam.

Idem respondendum est ad confirmationem. Demum in nostra sententia nulla est difficultas, Cum nullus in homine.

Obiicies explicari nequit quid de illis formis factum fuerit in morte Christi, non enim sunt corruptae, quia quod verbum semel assumpsit nunquam dimisit:

non remansere in corpore, quia fuisset vivens monremansere extra corpus , fuisset enim miraculum de quo non tacuissent omnes Patres.

Respondeo : dic mihi quid factum fuit de sangstine qui pro.nobis effusus est in cruce , & ego respondebo quid factum fuerit de illis formis

quas a spiritibus non distinguo 3 & reuera in sententia illorum qui dicunt materiam ita indigere forma ad existendum,ut sine illa existere non possit, atque adeo post recessum animae debere necessario produci aliam formam quam vocant cadauericam , maxima difficultate laborant in explicando quomodo in sepulchro fuerit idem corpus ac in utero Virginis,aut in cruce, cum remanserit dumtaxat materia prima quam dicunt esse Prope nihil. Maillat respondet idem esse corpus sumptum pro materia ; est enim eadem saltem materi liter in se spectata , licet nodi formaliter , id est, secundum eandem sigillationem , & sic fuit idem corpus Christi, & in taper quoad personalitatem, fuit enim semper unita Verbo, & licet tunc unierit sibi formam cadauericam , non tamen debet dici cadauer, quia a transeuntibus non desumitur

denominatio.

Contra et materia secundum se spectata est , ut . dicunt, neget spiritus vitales & animales esse

tertio cum eodem. In hac sententia

20쪽

Dis'. L. De Anima communi. Is

dicunt , prope nihil, & videtur quod non debeat potius dici materia Christi Domini,quam alterius

iub cuius forma antea extiterit. Deinde licet transeuntibus non fiat denominatio permanens, bene tamen denominatio transiens , atque adeo

pro triduo dici debebat cadauer, & ut mihi videtur, saluo semper meliori iudicio, ista propositio, Verbum cadauer factum est , pro Iunc erat tam Vera , quam illa, Verbum caro factum cst , sire

vera.

Obiicies quarto, ex testimonio Christi Domini,

anima nostra non potest occidi a tyrannis, si autem triplicem haberemus, duae possent occidi. Respondeo : terminus Anima, non uno modo sumitur in sacro Euangelio aliquando sumitus pro sensualitate ; unde dicitur nos debere occidere animam nostram,& illam perdere: aliquando sumitur pro mente , siue pro anima rationali, ut in authoritate allata ; unde nihil concluditur comtra nos : nam dicimus animam rationalem non. posse occidi: alias vero potius debere dici formas subsemientesi quam animas , quia amittunt principatum in homine quem terminus , anima, im

Obiicies in octaua Syn. Constant. sub Adriano II. anno 17 Tact. II. can. II. damnantur illi qui in homine duas animas admittebant , ut refert Franciscus Piti ianus, Arretinus, in quaest. I 'L. lib. r. Phys. super Scotum. QRespondeo Manicheos olim docuisse duas esse in homine animas , unam vitio & culpa immunem quae esset particula bonae diuinitatis, alteram vero vitiorum labe disectam a malo Deo productam, unde bonas cogitationes tribuebant primae; malas vero secundae haec autem doctrina damnata

SEARCH

MENU NAVIGATION