장음표시 사용
21쪽
damnata est , sed quam nostra distet ab illa satis
patet, maxime cum formam tensitivam, aut formam vegetatiuam esse entitatem realiter Scadaequale distinctam a subiecto, e quo educuntur, negemus.
Obiicies secundo', non sunt multiplicanda entia sine necessitate, sed una &eadem anima su ficit ad omnes operationes uationalis enim sublatis aliis omnibus formis potest vegetationes &seMationes producere in cCrpore. Respondeo negando probationem ; impossibile enim est salte m naturaliter , ut anima videat sine spiritibus visualibus , &c. spiritus enim aut males sunt veluti ministri quibus utitur anima rationalis ad sensationes exercendas. Obiicies septimis cum Maillat : via est incompossibilis cum termino ; sed anima sensitiva est via ad rationalem ; ergo incompossibilis cum illa. Respondeo distinguendo : via proprie dicta est incompossibilis cum termino , vr via quae ducit Narbonam cum Narbona , Concedo : via improprie dicta, qualis est dispositio, Nego, imo terminus, nempe forma, uel dispositiones. Obiicies octavo, si illae format essent distinctae inter se , actus rationalis non impediret actus sentit tua . Respondeo negando, quia datur concatenatio Sperationum de qua alibi.
22쪽
An omnis Anima sit diuisibilis.
Constat apud omnes Catholicos animam rationalem utpote spiritualem esse indivisibNlen . Concedunt etiam communitet omnes ani
mas insectorum, illorcim animalium imperfectorum quorum partes disiectae vivunt esse diuisibiles, sicut etiam animas plantarum , cum exploratum sit arborum ramos a trunco diutias vivere ; tota igitur controuersia versatur circa animas brutorum persectorum quorum membra abscissa
statim vita priuantur , sicut & membra humana, verbi natia, circa animas Bouis, Leonis,Εqui, Assirmant Scotistae esse diuisibiles post Seoturi in . distinctions 4 . & Durandum in primum di stinctione g. I homi stat vero non solum negant animas perfectorum animalium esse secundum se diuisibiles , seg etiam negant animas beneficio quantitatis po sse reddi diuisibiles. Dico primo : animae perfectorum animalium brutorum suot diuisibiles in partes integrantes
quantitatem. Probatur ad hominem, cum animae brutorum ita se habeant, ut dependeant a materia , vel tota anima dependet a tota materia & a qualibet parte eius ; vel una pars animae ab una parte materiae,& alia ab alia r non pi imum; quomodo enim fieri potest ut eade entitas animae, quae fit dependentera materia capitis & ex ea educitur, fiat etiam deis pendenter a 'materia pedum, vel aliorum membrorum, ita ut ex ea quoque educatur certe hoc i.
antelligi non potest, sic nequit intelligi quod tota albedo
23쪽
albedo quae est in pariete fiat dependenter a qua- , libet parte parietis, cum non educatur nisi ex illa in qua recipitur,nec in omnibus recipiatur, ut
clarum est. Confirmatur etiam ad hominem ex nutritione brutorum , dum enim brutum nutritur , pars
alimenti in illius substantiam conuersa ab illius anima informatur , non quidem ita Vt a tota anima quae praeexistebat informetur; quia sic anima bruti informaret partes omnes per nutritionem acquisitas sine dependentia ab illis, quod dici non potest , idem enim a pari dicendum est de toto corpore , ex quo sequeretur non magis animam bruti a materia dependere quam animam rationalem , quod plane absurdum & erroneum est; ergo fatendum est partes permittitionem adiectas informari nouis partibus animae, adeoque animam brutorum perfectoram esse diuisibilem & extemsam non minus quam animas plantarum, atque i sectorum.
Obiicies primo : si anima esset diuisibilis, eon- seruaretur in partibus diuisis; sed hoc est falsum, ut patet experientia; ergo anima non est diuisibilis. Respondeo: Nego sequelam , quia conseruatio dependet ab organisatione, & haec a conti
Instabis enm Complutensibus : forma extensa non est necesse ut pereat per solam diuisionem sui totius, sed potest manere in utraque parte diuisa ; ergo si animae animalium perfectorum non possunt manere sub utraque parte, seu extremo diuisionis,non erunt extenta & diuisibiles. Co sequentia patet: antecedens vero probatur, quo nia natura non ad aliud videtui instituisse formas
24쪽
Dio. L. De Anima in commvnn is
diuisibiles , nisi ad hoc ut ad diuisionem qua tiratis diuiderentur,& sic b partibus illis quantitatis diuisis ipsae etiam per accidens diuisae
possent per aliquod saltem tempus manere , ut constat in omnibus formis quae a cunctis .diuisibiles & extensae censentur,qualis est forma ignis& similes. Respondeo animam materialem per solam separationem non perire secundum suum esse ;cum enim , ut infra probabitur , consistat in
spiritibus partibusque subtilioribus vegetabilium
re animalium brutorum , cum abscinditur meo-brum , facile buaporantur & per aera talpantur, quod etiam: in communi iententia dicendum cit, & qui remanent, cu non animent , anima dici nequeunt ue anima enim, ut notat diuus Au-g stinus, tomo 3. libro de spiritu & anima, eapite ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum , hoc est vivificet , unde tota instantia
Objicies secundo : si anima est diuisibilis
definitio animae deberet conuenire cuilibet parti; atqui definitio animae non conuenit cuilibet pa ti animae materialis tergo anima materialis non est diuisibilis. Respondeo definitionem conuenire toti animae, deinde accommodari singusis partiabus , dicendo hanc partem animae esse actum illius partis materiae, sicut si aliquis definiret corpus organisatum, dicendo esset materiam apte dispositam ad varias functiones vitae exercendas, recte definisset atqui talis definitio non conueniret cuilibet parti, licet corpus organisatum sit diuisibile, ergo idem dicendum cum propor tione de anima. Dico secundo. Probabile est animam tum vegetati ,
25쪽
gelativam , tum sensitivam esse diuisibilem in partes integrantes essentiam , sicut vinum potest diuidi non solum in partes integrantes essentiam, quatenus quaslibet pars vini constat ex partibus dissimilaribus ipsum constituentibus. Probatur quia sola cultoris ignauia fores amaenisIimi conuertuntur in vulgares, vel ex inclementia coeli aut ex aliquo alis defectu : sic e tritico nascitur hordeum , aut lolium ; unde sic argumentor :anima tritici contenta in semine non desinit in lolium nisi quia mutilatur, ut ita dicam , lubtractione alicuius partis realis neccssariae adspeciem tritici, ita tamen ut residuum sussciat ad speciem lolij; sed si anima esset ex bomogeneis, residuum etiam esset integra essentia; ergo promducerent eandem plantam. Potest etiam fieri degeneratio additione, confusione , multisque aliis modis; dixi probabile esse , nam posset anima penitus esse homogenea , de tamen habere multiplicem virtutem , diuersosque effectus producere pro diuersitate dispositionum subiecti ; cum autem anima sit principium vitae , de vita disse
VItam omnes appetunt; omnes experiuntur, pauci tamen eam rite explicant. Quid igitur sit & in quibus partibus reperiatur , inqui-
26쪽
V Ita communiter duplex esse dicitur , alia enim dicitur vita in actu primo, de nihil est aliud quam principium operationum vitalium: . alia vero dicitur vita in actu secundo,& est ips mei operatio. De hac quaeritur quid sit. Aliqui dicunt vivere esse nihil aliud , quam mouere se ab intrinseco ustra statum connat ratem, siue acquirere de nouo per principium i trinsecum perfectionem statui connaturali non debitam , quae, scilicet sit distincta a principiis, passionibus & proprietatibus; unde lapis non dicitur vivere , licet moueatur , quando decidit, quia per talem motum acquirit dumtaxat perfectionem statui connaturali debitam. Verum praeterquamquod haec definitio videtur obscura, certum est illam non conuenire omnibus Viventibus; nam non conuenit Deo:quam enim perfectionem acquirere posset Deus neque etiam conuenit corporum vitae, quia augulentatio, siue accretio est vita, sicut etiam & nutritio; & tamen accretio & nutritio deberi videntur statui connaturali; nam genita planta postulat , ut ita loquar, suum incrementum usque ad magnitudinem speciei suae congruam , idem dic de animalibuS. Dicu primo, vivere nihil est aliud quam agere seu operari immane uter atque adeo vita nihil est aliud quam operatio immanens. ExplicatM: actio a vivente procedens quadru- Plex est.ξxima est cuius terminus a quo est intra,
27쪽
& terminus ad quem est extra, ut emissio spirituum , & dicitur actio transiens. Secunda est cuius terminus est extra,& terminus ad quem est intra , ut aspiratio, & dicitur actio attrahens. Tertia est cuius ambo termini sunt extra ι ut latio & . dicitur actio iens. Quarta est cuius ambo termini sunt intra, ut vegetatio , sensatio &c. & di citur actio immanens. Viuere igitur non dicitur Ens non habens operationem immanentem quae in vivente non unica est, sed multiplex , neque sine lege , sed aliae aliis subordinatae & omnes in bonum operantis. Quare anima requirit partes heterogeneas debite aptatas, sicut ars sua ii strumenta. Hoc posito. Probatur conclusio inductione;nihil enim vita fruitur nisi quod operatur immanenter,& qua
cumque immanenter operantur, haec Vivunt.
Oolicies primo : haec definitio conuenit non viventibus, verbi gratia lapidi, metallo &c. Ope Tantur enim immanenter, quatenus in se producunt suas proprietatCS. Respondeo , neque lapidem, metallum aliquid in se proprie producere , sed ab agente 'extrinseco qualitates suas .aecipere , quando autem dicitur quamlibet essentiam producere suas proprietates, hoc intellige de productione metaphorica & ad si inmam metaphysice in ordine ad scientias , ut diximus tu tractatu de causis. Objicies secundo , sequeretur ignem vel saltem flammam viuere ; una enim flamma unit sibi aliam flammam , & sicut planta dicitur vivere &immanenter agere , quia viait sibi partes alimentiquas attrahit, ita etiam famma debet dici ageream manenter, atque adeo vivere, quandoquidem attractas
28쪽
attractas particulas cerae, sevi, olei, sibi unit, Minde pascitur, nutritur atque augetur. Respondeo flammam mire sibi aliam flammamno per intus- susceptionem, sed per iuxta- politionem ratione propinquitatis i & idem dic de parriculis olei ; oleum enim per igneos spiritus calefactum ascendit sursum, cum vero ascendit, corripitur a flamma, non quoiu indigeat per varia organa transire ut transeat in substantiam fiammae, sed tantum quod iuxta- ponatur, secus vero est. in viventibus corporeis, nam quod attrahitur per Varia Organa transit,antequam conuertatui in substantiam aliti.
Dico secundo : vita est metaphysice uni uoca , at physice vita est tantum analoga proportionali
Probatur et haec ratio , nempe operari immanenter , si sumatur praecise , conuenit Deo & creaturis, atque adeo cum aliunde Deus dicatur Vivere, vita erit aliquid uni vocum respectu i ldius& creaturarum, quia creaturae dicuntur vivere ,& ratio vitae illis conuenit, quandoquidem im
secunda vero pars conchaeonis patet λ nam physice aliter vivunt spiritus , aliter corpora , aliter Deus, aliter angelus & animae rationales;
atque adeo ratio non est omnino eadem physicὸ: est tamen quaedam proportio ; sicut enim te habet vita res peliu Dei, ita cum quadam proportione se habet respectu creaturarum ; in omnibus enim est operatio immanens, atque adeo ratio vitae est illis omnibus intrinseca, quod requiritur ad analogiam proportionalitatis ad discrimen analogiae attributionis secundum quam rationem est uni solum intrinseca, non vero aliis quae ab ipso de-
29쪽
sumunt denominationem, ut patet in sano; lanitas enim intrinseca est soli animali, non vero medi- .cinae aut colori.
Objicies : nullus est gradus vitae assignabilis qui possit conuenise , & plantae & Deo ; ergo vita non potest esse univoca respectu Dei α
Respondeo non esse necesse ut conueniant in aliquo gradu vitae, ut vita sit univoca metaphysice, bene tamen ut forent univoca physice , sed sufficit quod possit abstrahi ratio quae de utroque praedicetur, sic enim saluatur definitio univocorum I sunt enim ea quorum nomen commune est, ratio autem importata per tale nomen omnino
Quaeres an actus vitalis animae pendeat essentialiter ab anima, ita ut sine influxu illius activone quidem a Deo fieri. possit. Respondeo actionem vitalem sermaliter ut via talem, essentialiter depedere ab anima;actus enim dicitur vitalis, quatenus procedit a principioi erinseco , atque adeo repugnat ut vitalis a solo Deo procedat. Quid, autem respondendum , si quaestio fiat sine reduplicatione , an talis actus materialiter seu secundum suam entitatem spectatus produci possitdiuinitps, licet potentia vitalis in illum mi. nime influat respondeo illam quaestionem fieri ab his qui supponunt actum esse entitatem realiter distinctam ab omni prorsus substantia,de quo suo loco ; possumus tamen & nos aliquid dicere; nam vel actus sumitur pro ipsamet actione, Vel Protermino, si primum , non potest actus esse sue anima , quandoquidem actio non potest esse
sine suo principio ; dependet mim enim ab illo essentia
30쪽
Dil'. I. De Anima in communi. a I
essentialiter: si vero secundum, certum est actus quosdam vitales posse a Deo perfici sine concutissu animae ud enim manifestum est in terminis nutritionis,accretionis & generationis, potest enim
Deus conuertere alimentum in substantiam vi- uentis , ita ut nutriAtur & augescat, etsi per facultatem vegetativam circa illud non operetur eodem plane modo quo nutriretur dc cresperet, si ore cibum sumeret, eumque vi caloris natur
iis in propriam substantiam mutaret , potuisset etiam Deus se solo producere hominem via omdinaria genitum sine concursu illius a quo genitus est. Quoad coeteros actus vitae sensitiuae de intellectivae, non potest bene concludi aliquid,
nisi prius viderimus quid sit sensatio , & quid
intellectis. Quaeres secundo, utrum anima immediate laactus vitales influat.. Respondeo assismatiue , quia potentiae animae non distinguntur ab anima, de quo infra . &quamvis dii tinguerentur, adhuc responderi posset affirmatiue , sicut Abel proceὰit immediate ab Adam,& etiam mediate scilicet mediante Eua.
uanam partes vivant, TY AEc quaestio ab aliquibus sub aliis terminis
L 1 proponitur, nempe quas paries anima in formet ; sed ut volunt aliqui, lono diuersae quaestiones fuat; aliud enim est informari ab anima.di aliud vivificari ab anima : utrique satisfacere tentabo ; modo prius monuero me hIc non age ιe de ista quaestione per respectum ad animam ita A - ratio