장음표시 사용
41쪽
caloris natiui agentium externorum depergatu necessaria fuit illi facultas nutritiua qua illaddamnum per conuersionem alimenti in suam substantiam repararet ; & quia vivens non statim in generatione potest accipere totam illam quantitatem & molem quae ipsi necessaria eth ut sit in statu perfecto & suas operationes rite exequi Valeat , ideo indigebat facultate augmentativa qua ad eum magnitudinis statum adduceretur , ac
denique quia quodlibet vivens interitui in se
est obnoxium, necessaria fuit vis generativa qua species viventium , saltem perfectorum indiuiduorum generatione propagarentur. Hoc dictum: sit de potentiis praecipuis, administrae enim sunt longe plureS. Obiicies:potentia animae vegetantis debet esse vitalis ; atqui potentia generativa non est vitalis,
ergo non est potentia animae vegetantis. Probo minorem et potentia vitalis respicit terminum immanentem , sed generativa non respicit terminum immanentem ι ergo non est vitalis. Probo minorem : generatio terminatur ad effectum omnino distitustum & separandum; ergo non respicidterminum immaneutem,
Respondeo generationem esse actionem immanentem non ratione termini ultimati qui est, vel aliud animal, vel alia planta 3 sed ratione termini proximi, nempe seminis , atque adeo est immanens , quatenus intra ipsum vivens perficitur semen,& hoc sufficit : nam planta dicitur generare aliam plantam , licet tantum formet lemen &deinde intereat.
Dico secundo , potentiae illae secundum illud quod dicunt absolutum & in recto , non distinguuntur ab anima realiter.
42쪽
Disp. I I. De Anima vegetante. 30
Probatur illis argumentis quibus probauimus in metaphysica potentias non esse entitates diis stinctas a causis quarum sunt potentiae, & hoc Vnum repeto argumentum , quia res producundimmediate suas potentias , si potentiae ponantur distinetie, quod ti semel concedatur, bona erit consequentia,quod agant immediatὸ inesse s suos: nam non potior est ratio cur agant immediate in unum quam in aliud. Confirmatur : ex Aristotele anima est illud quo vivimus.Nota illum non dicere iIlud quod vivit, sed illud quo vivimus,tanquam
Respondent communiter potentia&produci a 3
CQntra r quia quando generans interit, remanent potentiae, quaero igitur a quo conseruentur immediate, certe non est aliquid aliud assignabile
praeter animam,aut λrmam, atque adeo cum per veram actionem productae sint ,- per veram etiam a Rionem eonseruantur: nam conseruatio est actici
similis primae productioni, & per eandem responsionem itur obuia, illis qui dicunt potentias produci per meram resultantiam & emanationem: nam esto illud sit, attamen certissimum est eas habere aliquam causam efficientem ; at non aliam quam generans, unde redit argumentum. Si autem non habeant causam efficientem , sunt improductae. Deinde difficile omnino est explicatu quid fit talis resultantia , nisi tarte dicatur, quod Iacutaqua resultat & emanat ἡ rupe abique eo quod rupes aliquid agat inullam, Ita potentiae emanant ab anima absque eo quod anrma aliquid agat in illas : a quo igitur producentur Confirmatur conclusio: si potentiae illa: & anima ipsa neoterico modo. rent intelligendae, rece-
43쪽
dente anima recederent potentiae illae , atqui hoc falsum est. Maior paterniam potentiae illae subiectantur in anima , minor vero probatur et ubi est actus potentiae, ibi est potentia ; atqui recedente
anima adest adhuc actus potentiae nutritiuae, nempe nutritio; ergo recedente anima superest adhuc potentia nutritiua, atque adeo non recedit. Maior probatur, quia ab actu ad potentiam valet conle-quentia : minor ver6 sic , tandiu adest nutritio,
quandiu languis desertur ad omnes partes , quia non defertur, nisi ad nutritionem , atqui recede te anima adhuc desertur sanguis; ergo & nutritio fit. Probo minorem : quandiu est motus cordistandiu defertur sanguis , sed recedente anima est motus cordis, ut experientia demonstrat in iis quibus amputatur caput. Dices et mouetur cor non ratione alicuiuS potentiae remanentis, sed ratione impulsus. Contra : quid inde λ ratione cuiuscunque moueatur, nonne per aliquod tempus perseuerat di fusio sanguinis, atque nutritio Z nutritio autem a potentia nutritiua procedat necesse est.
Obiicies primo, quod ponitur in praedicamento qualitatis distinguitur realiter ab e uod ponitur in praedicamento substantiae; atqui potentiae Ponuntur in praedicamento qualitatis,&anima in praedicamento substantiae 3 ergo distinguuntur realiter ab anima. Respondeo, Nego maiorem : ratio est, quia illa diuisio in decem praedicamenta est secundum considerationem metaphysicam, atque adeo non est necesse membra realiter distingui. Et revera figura ponitur in praedicamento qualitatis , & tamen
nihil aliud est physice quam partes materiae tali- ver dispositae: uliter vestis quae opetit me est in Praedi
44쪽
praedicamedio habitus , & tamen nihil est aliud quam lana taliterauper me disposita. Obiicies secundo, omnis potentia quandiu est, actu operatur , sed anima semper est actu, imo ethactus , ergo si est potentia, semper Operaturiat non semper operatur,ergo anima non est potentia, siue non est immedaatum principium suarum oper
Respondeo: quandiu potentia est inactu secundo semper operatur, Concedo, sed anima non est, semper in actu secundo operationis, licet sit 1emper in actu secundo informationis, quandiu est in i
Dixi in conolusione potentias secundum illud quod important in recto nom distingui ab anima; distingui enim debent dici secundum illud qnod important in obliquo-, hoc est ratione termini, atque adeo potentiae non sunt anima simpliciter& absolute sumpta , sed anima prout dicit relationem ad terminos , &hoc/totum dictum sit M.
potentiis,ut se tenent ex parte. animae: nam si potentiae adaequale sumantur, se tenent non ex parte solius animae, sed ex parte totius compositi,atque realiter identificantur cum tot composito: nam nutritio non potest exerceri sine partibus organicis; ergo partes organicae sunt inter ea. qua ed-dunt vivens potens exercere nutritionem , atque adeo potentiae sic sumptae distinguuntur ab anima inadaequate. Dico tertio , potentiae supra dictae inter se non distinguuntur iealiter secundum rectum. Nutritiua & augmentativa non distinguuntur etiam secundum obliquum,bene tamen generati ab aliis duabus.
Huna pars probatur: quia quaeidentificantum
45쪽
uni tertio identificantur intcr se ; atqui illae potentiae identificantur cum anima , ergo inter se. Obiicies : potentia nutritiua & augmentativa diffunduntur per totum corpus viventis ἱ generativa vero in parte aliqua determinata residet; ergo realiter distinguuntur. Respondeo generativam ita residere in una parte , ut Illa debeat concipi coniuncta cum reliquis omnibus : atque adeo sicut est eadem anima sensitiva in oculo & in aure , licet in oculo vi8eat, non in aure; ita eadem potentia potest nutrire in toto corpore & generare in certa tantum parte
ob speciales dispositiones ad illud requisitas.
Secunda pars probatur: quia inter augmentali per intus- susceptionem & nutriri non est alia differentia praeter istam, quod in augmentatione plures alimenti partes acquiruntur, quam deperdan tur ; at in nutritione simplici non acquiruntur plures partes,itaque augmentatio nihil est aliud quam nutritio copiosa& decretio nihil est aliud quam nutritio diminuta. Obiicies primo , in senibus remanet nutritiua sed non augmentat tua: ergo nutritiua & augmen-.tativa inter se diffcrunt. Respondeo ; tunc remanere eandem , sed debiliorem. Obiicies secundo, nutritiua respicit substantiam, augmentatio quantitatem ; ergo habent terminos diuersos; ergo distinguuntur. Respondeo quantitatem nos distingui realitera substantia ; distinguuntur igitur tantum & ad summum formaliter. Tertia pars probatur: quia multa animalia ca- Νrent potentia generat tua , nec dicas illam potenviam esse impeditam , illa enim ratio valeret si
46쪽
Disp. II. De Anima τι Psante. I
impedimentum esset in unico , aut aliquibus indiuiduis; sed nulli mulo generatio conuenir;ergo nec speciei, atque adeo neque potentia γ fiustra enim admitteretur potentia quae nunquam reduci tur, neque potest reduci in actum. Deinde generativa habet terminum diuersum a terminis aliarum potentiarum I ergo generariua ab aliis differesecundum obliquum.
De Potentiis Anima megetantis in particulari. Consideratis potentiis in genere, ad earum
considerationem specialem deueniendum est; de illis enim fiunt quaestiones scitu dignissimae: Iicet autem aliqui generativam nutritiuae praeponant , quia prius est res generari qu m nutriri, attamen haec ratio non valet , quia generatio considerari debet ut est operatio viventis , siue a Vivente exercita, non vero Ut per illam produciatur vivens, ideo postponenda est 3 prius enim debet vivens nutriri & crescere quam generare. Per tritiuam igitur incipientes, de illis sequentes quaestiones instituemus.
47쪽
uid sit Potentia nutritiua, ct quaου faculiates sub se habeat.
DIco primo, potentia nutritiua est potentia vitalis qua alimentum conuertitur in substantiam aliti. Explicatur:alimentum dicitur conuerti in substantiam aliti contra illos qui dicebant totam corporis humani substantiam ab Adamo descendiue per generationem, eamque in se augeri sine eonuersione ullius substantiae in illam ; sed super omnem fidem est particulam illam substantiae quae ex Adamo in generatione profluxit in molem adeo
stupendam continuo excrescere, cum hominum
infinitus sit pene numerus. . Deinde quid dicemus de animalibus brutis & de plantis. Porxo illa .facultas debet esse diffusa per omne S partes animatas corporis, quia cum omnes d Retu nutritionis extabescant, contra vero per nutritionem instaurentur, inde colligitur in qualibet esse vim nutritinam qua partem alimenti sibi
congruam in suam substantiam conuertiζ. Dico secundo, facultates potentiae nutritiuae inseruientes praecipuae sunt quatuor,scilicet,attra. ctiua,retentiva, concoctiva, expulsiva. Probatur : cum per continuam transpiratio nem aliquid semper substantiae nostrast deperditur, necesse est ad illud detrimentum resarcie dum, ut aliunde noua substantia.adueniat, atque adeo debet vivens illam ad se trahere. Deinde quia alimentum non potest conuerti in vivens, nisi, varie. trans petiu.& alteretur eo quod mul-
48쪽
Disp. I L. De Anima vegetante. H
eum ab illius natura distet, neque i ta transmuis ratio subito fieri possit ob renitentiam qualitatum contrariarum, requiritur facultas quaedam retentiva qua alimentum in certo loco tempore necessario detineatur & concoctiva qua concoquatur & digeratur, & huius actio triplicem deis nominationem accipit , primo enim in ventric lo ubi alimentum in chilosis mutatur dicitur chilosis : seeunda ubi chilus ia sanguinem conuertitur dicitur harmatosis : tertia in singulis partibus priuatim , ubi sanguis in substantiam viventi simillimam vertitur clicitur homiosis. Demum quia non omnes alimenti partes aptae sunt, ut in vivens conuertantur, hinc necessaria est quaedam facul-.tas expultrix, quae expellav illas partes quae dicuntur excrementa, & quidem primis cocti is excrementa sunt saeces quae per intestina secernuntur; secundae,bilis, melancholia, fel HB;tertiae, sordes & fuligines. Quaeres quomodo fiat nutritio in plantit & in . animalibus. Respondeo : cum calori naturale fit attenuare & sublimate, fieri necesse est attractionem ali-
quam humoris ad radicem a partibus viciniorubus, qui poros ealoris diffusione laxatos impleat simulque in illius locum succedat , quam eius.
iam caloris vis continuo sursum mittit , humor quippe radicis cum tellatis humore conueri itur , proindeque ambo eobaerent, ut in antlia, seu pocitius sitratione contingit, sequunturque se inuicem, ubi alteruter moueri coeperit parte una in alterius locum quotiescunque eum Vacuum receperint continuo succedente, mouetur autem abigue qui cum humore terrae miscetur facitque succum ad . nutritionem aptitanum: dum autem peL
49쪽
per poros Venalque plantae eleuantur &discurrunt, succum ad nutritionem necessarium in poris relinquunt & sic plantae nutriuntur. Animalia vero sic nutriuntur: tritus in ore eibus per Epiglotidem sertur ad aesophagum,& in
de ad stomachum sue ventriculum , Vbi a calore qui e partibus circundantibus prouenit nempe hepate; liene , corde &c. concoquitur , hoc est
in massam dissoluitur. Deinde per orificium stomachi inferius in intestina defluit non in venas me saraicas, ut olim credebatur ; iij ae enim Venae deferunt sanguinem ad nutritionem me senterij, sed in venas lacteas ,& talis substantia dicitur chilus & per eas in quandam venam a nomine illius qui eam inuenit, Pecqueti canalem dictam, per quam supra lumbos confluit, & inde det tuatus per ductus intra thoracem repentes ad cor permanat & inde per arterias ad omnes diffunditur partes, quanquam velint aliqui venas Iacteas deferre chilum ad ieeur ubi harmato sim fieri contendunt: sed contentio haec pro nunc medicis
Obiicies : ex dictis omnes motus in viventibus fieri videntur per circum pulsionem; ergo non datur potentia attractiva. Probo ant. Ignis mixtus cum humore terrae pellit suceum in radices plantarum & inde per truncum in ramos et in animalibus vero aer mouet diaphragma, diaphragma premit alimentum in ventriculo detentum, & si ea limenta profunduntur in intestina, & inde pars subtilior sese per venas lacteas insinuat , consequentia Vero probatur , quia inutilis foret tali potentia ; frustra enim trahi dicitur quod aliunde
pellitur. Respondeo circum pulsionem stare cum attraction
50쪽
Disp. II. De Anima vegritante. 4 I
etione, quod euidenti exemplo demonstro ; nam suctus est quaedam attractio; sed suctus stat eum circumpulsione 3 ergo & attractio. Probo min. Dum quis fugit aquam per tubum ascendit aqua una aere: cum propter Vnionem quam prior aqua habet cum aerς & aqua subsequens cum priori, tum quia aer circundans rubum premit aquam circumstantem ipsum tubum , N. aqua pellit eam quae substat tubo, haec denique illam quae est in tubo & certe si in viventibus non fieret attr*ctio, sed per simplicem receptionem reciperetur, alio mentum vivens non haberet ullas actiones sed meras passiones, atque adeo non viveret, cum vi-
xa sistat in actione.' . V AE S T i o II.
uomodo soluantur quastiuncula de am gmentativa fieri solita.
Gaexe . primo, quid sit potentia augmen
I spondeo esse facultatem qua vivens susce pio intus alimento acquirit maiorem quantita- em quam antea haberet. Vnde patet augme tationem distingui a rarefactione , cum per illam noua quantitas materiae viventi superueniat, itavi materia quae aduenit illius substantia fiat, quod in rarefactione non fit,& in illa actione per quam alimentum unitur cum partibus viventis consistit formaliter augmentatio.
Quaeres secundo, quodnam sit subiectum illius