Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 4. tertiam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

as Physica Pars tertia.

rationalem, quia de illa eth lpecialis dissicultas.

Dico primo, animas materiales informare omnes partes corporis VIuentis. NProbatur : anima est actias corporis organici; ergo informat partes orgavicas ; sed non potest informare partes organicas, quin informet inorganicas , siue homogeneas, cum Organicae componantur ex similatabus , siue homogeneis I ergo Informat omnes partes tam homogenera quam heterogeneaS.

Probatur secundo , informare praecipue consistit in hoc quod pars nobilior & actuosior per sui communicationem tribuat parti ignobiliori, quae ideo dicit ut subiectum ,) motum.& vim ad suas su&ctiones peragendas ; sed respecta ossium &neruorum & sanguinis anima sic se habet ; ergo

anima omnes illas partes informat. Dico secundo, omnes parres praecipuae quae spectant ad . primariam corporis constitutionem Vt caput, cor,brachia, crura.&c. sunt animatae &viu uuis Probatur', quia immanenter agunt; crescunt. enim per intus- susceptiociem, verum ibi non est dissicultas ; omnes enim hoc concedunt, sed dubitatur de quibusdam aliis & pro resolutione. Dico tertio , quatuor humores sanguis , bilisaeaua, bilis atra, phlegma non vivunt. Probatur de sanguine , ex quo a fortiori concludetur de aliis , cum ille sit longe nobilior inter humores corporis. Probatur igitur hoc unico argumento ; quia non habet actiones immanentes , non enim crescit per intus- susceptionem, deque serit it, neque aliam actionem vitae habet. Objicies ex Leuit. I . Anima omnu camμ es tras guine, unde sic argumentor , ubi est anima, ibi

32쪽

Pist. I. Anima in communi a

est v ta ; sed in sanguine est anima ; ergo in sanguine est vita . . . T , Respondeo animam esse in sanguine tanquam

inrormat tuum In informato, Concedo : tanquam

Yauincans in vivificato , Nego ; si autem valeret 'asta proposita o , ubi est anima , ibi est vita, vale-Let citam & ista, ubi est anima se ustiua, ibi esti Cnlus , quod tamen non concedent aduersarii , cum in Illorum sententia anima sensitiva lusermeeetaam otia, quae tamen non sentiunt. Obiicies secundo, inde sequeretur idem habere vitam di illa carere. Respondeo ; idem secundum ea adem partem, ego, idem secundum diuersas partes, ConcedQ, . ' 'oc doc non repugnat, quandoquidem vivens est 'totum heterogeneum , sicut etiam non repugnac luens neri ex non viventibus, quandoquidemiat ex atomis quae vivere dici nequeunt ; cuin enim sint indivisibiles , nutriri nequeunt periurus- lusceptionem, aut alias operationes habere Immanentes ; & in sententia aduersariorum corpus vinens constituitur per materiam animam ;ed materia prima non est vivens , neque formae partiales saltem quam plurimae.

dico quarto, spiritus vitales & animales non

uiuunt' tormaliter.

Probatur ex superiori conclusione ; nam spiri- tus illi nihil aliud sunt quam partes sanguinis tenuiores & deiacatiores ab illo substantialiter non distinet e. Quare cum sanguis animatus non , idem de spiritibus assirmandum esti dixi forma-larer I nam virtualiter vivere dicendi sunt; quatenuS a psi sunt virtus qua partes vivunt siue danc Itam partibus aliis. Dices. Nemo dat quod non habet ; ergo vel b o. . il ἀ

33쪽

2 8 , Physica Pars tertia.

illi spiritus non communicant vitam ver ipsi

'Respondeo: distinguo et nemo dat quod non habet vel formaliter vel virtualiter, Concedo: so maliter, Nego , & rcuera albedo non est forma-Istet alba, scd ranium 'irtualiter, quatenus f cit Olbum; ita illi spiritus etsi non vivant, nisciunt tamen vlucre, & Deus dat creaturis mulgas perfectiones quas in se non habet sotnialiger. Deinde in sententia Thomistarum anima persesectorum animalium est indivisibilis ; ergo ipsamon Φotcst nutriri, augeri per intus susceptio. Mem, neque communicare .liquid sui genito,at- sue adeo non uiuic Vita vese tuta. Dico quinto , nulla e exementa viuunt. Haeegones usio cst adeo certa, ut nullus de ea dubiret ; nullam enim operationem vitalem habent, sed difficultas est in assignandis excrementis ; alia qui enim inter ea capill reputane, alij vero secus , alij Epidermem excrementum esse volunt,

alij negant ; sed de his iudicium medicis relin

quatur. . . C

DISPUTATIO II.

ARTICVLVS I. De Anima megetante.

NIM A considerari potest vel absolute in se , vel relative in Ordine ad operationes ad quas habet poten

34쪽

Disp. II. De Anima veterans. 29tias , ideo prius de illa ablalute in set

considerata agemus , deinde de potentiis ipsius in genere. v a s T I o I. uid sit Anima vegetans.

DF anima vegetante adaequata non est nobis quaestio I certum enim esse harmo j niam re dii positionem partium constituentium corpus uiuens , aptam ad functiones vitae vegetativae; sed de anima vegetante speciali, siue de parte illa nobilissima &actuosissima quae est principium nutritionis, accretionis & generationis,& statim patet quod recte definiatur metaphysice, actus primus eorporis naturalis organici potcntia Vitam vegetatiuam habentis. Deinde quaeriturio quo physice consistat. Volunt communiter nc terici esse entitatem totaliter & adaequale distinctam a subiecto e quo educitur, sed quia alibi

probauimus tales entitates non dari, ideo, Dico: anima vegetans est substantia mobilis tenuis , & subtilis quae in viventium organis continetur, eisque motum imprimit, & in anumalibus eonsistit in spiritibus illis qui vitales no

minantur.

Probatur piamo , authoritate scripturae sacrae gen. 6. IT. Intra iam omnem carnem in qua spiri-rus vita est & idem T. Is . item Leuit. IT. II .animara nis in sanguina est. Deuteron. I 2.13. hoc solumeave ne sanguinem comedas ; sanguis enim eorum pro anima est, ct ideirco non debes animam comedere cum carnibus, ex quibus omnibus patet secundum

35쪽

bo Physica Pars tertia

sacram scripturam bruta non babere aliam animam praeter languinem ; si enim haberent aliam , frustra diceretur sangui, eorum esse illiS pro an Ima : unde spiritus qu1 nihil aliud simi quam partes defaecata ores sanguinis , dicuntur spiritus vitae , quia vitam tribuunt , & quia continentur in sanguinis massa, recte anima dicitur esse in san-

Probatur secundo , lassiciunt spiritus ad pera. gendas functiones vitae vegetatiuae . Ergo alia forma materialis non est admittenda. Probo an- recedens. Spiritus illi alimentum per totum cor pus deferunt , semina efformant , omnIbus partibus calorem vapidum subministrant, dum ieillis communicant, imo sufficiunt ad functiones.sensitiuar, ut clarius infra patebit: & reuera vi sa sunt multa bruta etiam perfecta amputato campi te currere , quod non poterat prouenire a forma quae amplius non erat,nam utpote indivisibilis truncato capite interiit , & aliunde cursus fieri non potest , nisi sanguis cursum suum continuet ; ergo adhuc tunc fiςbat nutritio, & reuera

palpitat diu cor canis post abscissionem capitis , ergo sussiciunt spiritus ad peragendas functiones

virae vegetatiuae.

Confirmaturi, quia multi morbi accidunt ex sola perturbatione spirituum , & tamen tunc non videtur lardi illa forma neoterica, V. g. Ver tigo explicari non potest nisi quia rotantur in Capite spiritus. Secundo abstrulo vel compresso neruo, pars in quam desinebat neruus, priuatur beneficio motus. Tertio qui in Airum se diutule vertunt, stare non possunt erecti ,.sed titubant, quia spiritus qui per neruos recta deducendi erant circulari illo flexu alio vergunt: dc a neruo

36쪽

Disp. II. De Anima vegetante. y t

rum initiis extrahuntur. Quarto vires lapsas faricale restauramus alimentis 1pirituosioribus , Mideo iis qui deliquium patiuntur , vinum porri gitur vel aqua viva, & vix in ore illa habent, cur 1ensibiliter se restaurari percipiant, quia ratione caloris vinum caeteraque disi obui incipiunt,& spi-

ritus erumpentes totum corpus pervadunt aduentuque suo cor recreant.

Dices spiritus esse instrumenta animae sine quibus anima vivificare non potest hoc patet in homine in quo est anima rationalis, quae tamen 'eorpus vivificare non potest sine spiritibus . Respondeo perperam spiritus dici instrumenta alicuius formae neotericae , cum instrumentum nisn agat, nisi quandiu mouetur ab agente principali , at spiritus agunt abserite forma illa iaanimali truncato , & diutius adhuc agerent , nisi , ii 'terrupta continuitate evapor entur,& hoc non solum truncato bruto, sed etiam truncato hominis tapite; nam cor diu palpitat, & aliquando Tolosae risum est abscissum caput , dum etheatro decideret satellitis cuiusdam pileum dentibus arripuisse , ita ut extrahi non potuerit nisi relicta parte illa quae in ore dentibus detinebatur, atque adeo cum illae operationes possint prouenire a spiritibus solis sine illa formaneoterica, non est cur recurramus ad illam, cum non sint multiplicanda entia sine necessitate. Quoad animam rationalem, non ob illam rationem admittere 3ebemus esse in homine , sed ob mururas alias quas suo loco afferemus.

Objicies primo , si spiritus essent ipsa anima se

anima esset materia; atqui anima non est materia,' ergo spiritus non sunt ipsa anima. Resp. dist.Mai. anima essa materia adaequata s

37쪽

yi physica Pars tertia.

sue, mnes partes componentes, Nego Mai. esset meteria inadaequata,sue altera copars, Conc. Mai.

quam distinctionem satis superque explicuimustum in metaphysica ubi de causa materiali &formali tu in physica,ubi de forma physice sumpta. objicies se eundo , res corporeae non Posi undmoueri in instanti; atqui spiritus illi sunt res corporeae ergo non possitiat moueri in instanti & tamen si digitum pedis mouere decrevimus , ipsum flatim movemus, non quia decernens facultas in digito resideat , sed quia anima est etiam in pedera momenso temporis vis quaedam in eam transmittitur; celeritas enim mouendi conuenit faculta tali , non vero corpori. Respondeo nos ignorare virum eodem modores se habeano in brutis ac in hominibus, deinde digitum non esse vacuum spiritibus sed semper plenum, qui spiritus semper praesto sunt praestolantes , ut ita dicam , voluntatis imperium,&facile subeunt quemlibet motum impressum a v luntate vel ab appetitu sensitivo & exequuntur in . tempore imperceptibili, si non in instanti, quomodo enim fiat sensatio, infra aperiam. Objicies tertio, ligato neruo in principio cessat omnis motio , & soluto in eodem instanti redit, quod fieri non posset, cum enim spiritus qui ibi erant antea emuxerint, non possunt spiritus in instanti deferri ad partes longinquas a princi

pio nerui, atque adeo nec motuS-

Respondeo; ligato neruo in principio Cessat motio in tempore imperceptibili, quia spiritus propter silbtilitatem facillime euolant, & cumnqn subueniant alij, cesset motus necesse est; vel etiam diei possent illi spiritus stupefieri dum nore impelluntur a sequentibus,&sc in instanti cessare

38쪽

Diθ. LI. De Anima vegetante. 33

motum, quod autem non instanti redeat, experi mur in partibus ob vinculum iniectum vel ob aliud corpus premens stupentibus dormientes vulgus vocat θ sublato enim corpore nrruos praL. mente non confestim redit sensus , sed sensim&pedetentim. Obiicies quarto, homo est idem numero senex qui fuit iuuenis, non ratione materiae quam esse in . continuo fluxu omnes concedunt ἱ ergo ratione

formae quae non fluit, utpote quae est spiritualis. A pari idem dicendum est de equo caeterisque animalibus perfectis, sed si anima eorum consistat in multitudine spirituum tum vitalium, tum animalium,in fluxu continuo esset , ergo non esset eadem semper , atque adeo ex nullo capite dici posset idem numero animal. Respondeo illud argumentum nimis probare, atque adeo nihil probare , probaret enim animas plantarum esse indivisibiles quod tamen non concedunt aduersari j j haec planta, verbi gratia, haecvlmus est eadem numero quae fuit a Ioo. annis, μtamen eius forma utpote diuisibilis fuit in continuo fluxu. Deinde homo aut brutum non dici tur semper idem numero ratione solius formae specialis, sed ratione totius compositi, & tamen corpus est in continuo fluxu ; ideo dicendum estres manere semper easdem numero aequivalenter, Pon vero physice , quia non tota simul res renouata est, sed pars post partem ; sicut Tolosa dici-

annis, licet multi ciues mortui sint,& alii in illorum locum substituti fuerint: sic etiam nauis dicitur eadem numero longum tempus seruari, licet omnes partes in ea sint renouatae ; hodie namque nouatur temo alio die malus , alio haec ta- - . B I . bula,

39쪽

bula , adeo ut post aliquod tempus sint omnem partes mutatae, & nulla earum quae initio appositae: sunt remanserit, sed si omnes partes simul reno- Iarentur, non eadem nauis esse diceretur, sed esset alterius numero conitructio.

uid, ct quotuplex sit spiritus.

PSr spiritum hie non intelligi debet aliquid

immateriale, ut est mens hominis , atque Ange li , sed corpusculum qnoddam quod ob tonuitatem , s fugit enim sensum vis ob motus Velocitatem & activitatem spiritus nomen sorti-Dico primo, spiritus nihil est aliud quam subnantia tenuissima & rarissima ad vitae functiones in . Corpore peragendas destinata Explicat uir haee definitio est uniuersalissima;

Complectitur enim omnes spiritus, tum planta- Tum, tum animalium : illa autem substantia fit exoigne attenuante corpora,& secum aliquid illorum deferente , sic cum e terrae visceribus ascendunt halationes, miscentur cum aqua & evadunt in succum quem plantae attrahunt,& inde nutriuntur, . crescunt,& semina sua formant. In homine N cae-xeris animalibuε quomodo fiant, infra dicemus . .

Interim, .

Dico seeundo, communiter a medicis diuiduntur spiritus in insitos & influentes. Insiti sunt spi-Thus a primis natalibus singulis partibu& afixi, seu inserti; non tamen immobiles sunt , sed im- petum facientes ut functionum vitae sint authores, . secundum Galanum nota diiunguuntur a calia do e

40쪽

Disp. II. De Anima vegetante. s s

do innato. Influentes vero sunt spiritus qui a. paria principe in caeteras corporis partes prom nant, ad conservandos instos, vel ut illorum loco substituantur , illosque ad actum secundum ex-'

citent.

Spiritus influentes duplicis sunt speciei ; alij

enim sunt vitales,alij animales ; addunt aIi qui spiritus naturales & genitales ; sed naturales nullo. modo distinguuntur a vitalibus,& genitales nihil.. aliud sunt,quam aliorum spirituum mixtura. Itaque spiritus influens vitalis in animalibus est spi ritus ex depuratis sanguinis vaporibu& α aero Ionitus ad eliciendas actiones vitae : formatur au- rem maxime in corde quo per arterias ad omnes partes diffunditur , & quia calidi stimus est maxime activus, prouidit Deus ut arteriae duplicem haberent tunicam: venae autem quae dese-Hrunt sanguinem postquam ille spiritus, saltem aliquam partem , se se e massa sanguinis extricauit. Vna tantum tunica constant: spiritus animalis est ille qui e cerebro in alias partes per neruos deferritur ad exercendas operationes animalium: fit auq reme spiritu vitali ic aere per nares attracto. Ca tera quae ad illos spiritus pertinent in decui su ex

uid sentiendum de potentiis anima o

vegetatiuae. .

DΙco primis, tres sunt potentiae animae Vegeis tantis nempe, nutritiua , augmentativa de

Probatur: cum xiventis sabstantia paulatim vi alotis

SEARCH

MENU NAVIGATION