De Papae et concilii, siue ecclesiae auctoritate, B. Ioannis a Capistrano e Minorum obseruantium familia, concionatoris celeberrimi, opus nunc primum excusum. Eiusdem Speculum Clericorum & Defensorium tertii ordinis d. Francisci. Adiectis indicibus l

발행: 1580년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

B. Ioannes a fui inam

nssis esse ha

solum pro Petro, sed etiam pro suis in Apostolatus ossicio succes.

sotibus. ergo Papa haereticus esse non potest. Maior patet Ioan. i I .ibi, ego autem scieba, quia semper me audis,&α secunda probatur Luc. 22. ego autem pro te rogaui,ut non deficiat fides tua. Uso, 6

Secundo sic , Christus fundauit Ecclesiam super veritatem suam,cum dixit, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meat . Matth. I ς. ipsamque Ecclesiam Petro tanquam summo Pontifici commendauit, ut satis supra patuit in Nerbo, pasce,&c. sed Petrus pro se& succelloribus deputatur . ergo sicut Petrus ilia Christi veritate fundatus errare no potuit, ita nec Papa Petri succellar, haereticus esse potest. Tettio sic,Christus promist fidelibus semper secu esse, Matth. vlti& ego semper vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem faeculi. Sed cum quibus Christus est, tanquam

summa veritas, error esse non potest, erit autem cum Papata

quam cum capite Ecclesiae.ergo Papa haereticus esse tion potest Quarib sic, Promissio Christi non potest fallere. Matth.& Luc. 1 I .cadum & terra transibunt,uerba autem mea non prae

teribunt. Sed Christus promittit quod portae inferi non praeualebunt aduersus Ecclesiam. Matth. I 6. Ecclesia autem militans h bet Papam pro capite visibili: ergo Papa haereticus esse non potest. nam si portae inseri praeualerent aduersus caput, totum coriasus facile occuparet: nam capite languescete caetera membra doent. 6.q. I. Verum.& 2.q. 7.sicut inquit. ergo,&c. Et ideius quod est in capite,censetur in membris. I 2.q. 2. cognouimus. 63. dist.in

sinodo. ergo propositum. Quinto sic, sub proxima forma Christus promittit breuiare dies malos in maxima tribulatione. Matth. 2 . propter electos breviabun tui dies illi, sed no ob aliud nisi ut no inducantur in errorem electi,ut ibi patetiergo Papa tanquam caput electorum haereticus esse non potest. Sexto hec idem probari potest per omnia iura dicent .a,mai res& dissiciliores Eccles causas ad Papam referri debere,dc per ipsum distiniri,quod frustra fieret si Papa haeretis esset.ergo,&c. iura autem hanc partem defendentia plurima sunt, vi 2 q. I., recta fide.ibi dum licit, nunquatri errasse probatur.&ead. m. dcq.c memor.ibi,cuius fides nullam haeresim seuet, sed destruit'.

Et i

282쪽

De Papae, cono lae Eret auctorita. Us

Et insta proximo cidicit Eusebius Papa, in sede Apostolica extra

maculam semper eli catholica religio seruata. & in proximo ca. dicit Innoc. Quoties fidei ratio ventilatur,arbitror omnes fratres& coepiscopos nostros non nisi ad Petrum. i. sui nominis & h

noris auctoritatem reserre debere. Idem patet in C. maiores, e tradebapt.&eius essec. 23.dist.quam uis.in fi .ibi, non habens maculam, nec rugam.& 24.q. I. haec est fides.ibi Hieronymus attestatur dicens, sancta Romana Ecclesia, quae semper immaculata permansit, & in futuro manebit sine ulla haereticorum insultatione atque firma d inuiolabilis omni tempore persistet. Et so. dis .fidelior.ibi, fieret omnibus firmamen tum.& ibi, tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque

contineat. Et a . q. I.pudenda.inf.dum reseruntur verba Augustini dicentis, Quod si nullo modo recte potest dici Ecclesia, in qua scisma est,restat, ut squoniam nulla Ecclesia elle non potest ea sola sir,quam in sedis Apostolicae per successiones Episcoporum radice constitutam hominum nullorum malitia, etiam si nota excludi non possit,pro temporum ratione toleranda iudicetur,nullo modo valeat extinguere. hoc etiam dicit glo. 24. q. I. quodcunque.in ver. Ecclesia,ubi dicit quod non credit Romana Ecclesiam posse errare, quia Deus non permitteret. Simile ver bum dicit Io. And.inc. I.de renunc. lib. o. si Papa negaret sereniiciasse,quod Deus non permitteret. Simile dicit beatus Thomas de Aquino, in 8.quolibeto, articulo vlt.de canonizatione Sanctorum,quod Deus non permitteret Ecclesiam errare, sicut promi si Io. 14. qudd spiritus sanctus doceret omnem veritatem, sciliacet necessariam ad salutem: nam veneratio Sanctorum est quaedaprotestatio fidei, qua Sanctorum gloriam profitemur. In aliis autem particularibus iudiciis Ecclesia posset errare, propter falsutilem testium & fimilium, mi in ca. 1 nobis, secundo. de senta

comm 3c refert Ioan. And. in c. tuae.despons Cyrillus etiam

in lib. Thesaur.dicit quod Ecclesia Romana ab omni haeretica seductione immaculata persistit de stabilita inquassabiliter omniuhaereticorum ora contundit. quod principaliter oportet intelligi de Papa tanquam de capite, quia corpus line capite nequit persistere,ut in c. I . de scisma. lib. 6. Unde ex hoc non potest intelligi de uniuersitate fidelium sine Papa, nec de ciericis omnibus: quia ut dicit Hierony. veteres scrutans historias inuenire n5 pollum sci

disse

283쪽

R. Ioannes a Capissum

aisse Ecclesiam,& de domo Domini populos seduxisse praeter

eos qui sacerdotes a Deo positi fuerant&prophetae.i. speculato res . Isti ergo veriuntur in laqueum tortuosum in omnibus locis ponentes scandalum. 24. q. 3. transserunt.& glos. Jo. dist.& pu gabit dicit quod omnia mala mudi processer uni a clericis .d: hoc destruit Ecclesiam vehementer 8. q. I.qualis. Hara: sunt igitur a gumenta satis violenta, quod Papa fio possit esse haereticus,quis maxime ex oratione Christi. Ad partem aflirmativam arguitur primδ sic, omnis homo, in quantum homo potest errare & sic haereticus esse. Papa est homo, ergo potest esse haereticus. nam haeresis,secundum Isid. 8.eihi

molog. ab electione dicitur, quasi ut id quisque eligat, quod sibi

melius esse videtur, ut Philosophi,Peripatetici,Academici, Epicuri, Stoici, Platonici,singuli ad placitum sententias cofingebanta . potest etiam dici haereticus ab errando I rectitudine veritatis,uel ab haerendo errori, vel ab herciscendo.i. liuidendo.Vnde haeresis, quasi haerens scissbrae, aut scismati , & sic omnis scismaticus dicitur haereticus, I .q. I. quisquis.Cum itaque Papa possit tanquam homo errare rectitudine veritatis, ut in c. a nobis, a. de sent.e

m. possitque haerere errori, quia etiam quandoque sallit obliuio, 23.dist. praeterea sciscitaris. ibi, nisi nos fallat obliuio, sicut errauit Urbanus II. cum dixit,quod no reperitur prohibitsi an vit & uxor simul posssint suscipere puerum. o. q. .quod aute. & t men antecessor eius Leo illud prohibuerat,decon dist. .no plares.& glos commemorat in d.c. praeterea.& in c. cum adeo, der

scrip. possitque scisinaticis adhaerere,sicut Liberius adhaes de dicitur Arrianis. ergo &c. de hoc infra. i Secundo sic, Dubius in fide dicitur haereticus. extra de haeret. c. I. Papa potest esse dubius in fide, ergo. Tertib sic, uiciique etiam leui argumento a ritu catholicae fidei noscitur deuiare, haereticus est censendus, ut C de haeret.La. in fi. sed Papa potest ab huiusinodi deuiare, ergo. . . . Quarto sic, Quicunque male interpretatur factam scripturam incit hcreticus. a . q. 3. heresisPapa pol male interpretari, ergo. Mihinto sic, Quicuque fallam opinionem gignit,est hereticus. 24.q. 3. hqreticus. Papa potest fallam opinionem gignere, ergo. Sexto sic, Quicunque male sentit de sacramentis Ecclesiae limreticus est censendus,ut in c. I. de sum. Trin. & fi .cath.& in c.ad

284쪽

. De Papa N Gnc. sue Eccl. auctoritate. II

abolendam, extra de haeret. Sed Papa pctest male sentire, ergo. Septimo sic, omnis qui non credit, recipit & tenet ea,quae pretdicant & statuer ut sancta quatuor Concilia, haereticus iudicatur. C. de haeret.l.quicunque.extra de renunc.c. post translationem. Papa potest non tenere praedicta, ergo. Octauo sic, Quod alias visum est in natura humana culpabile, poterit utique iterum uideri contingere: sed alias visum est Papa potu ille errare errasse ergo successuis temporibus Papa poterit lia reticari. Maior probatur, quia ex praecognitis est doctrina, ut in o. Ethicor. . in I. Posteriorum. Minor patet in multis, qui in papa tu errauerunt,ut Liberius, qui prius in exilium missus per Imperatorem CCnstantium, qui haereticus e flectus erat ex Arrianis,& de costio eiusdem Liberis clerus Romanus Foesicem ordix auit in Papam, qui Foelix celebrado Concilium, Ursatium& Valentem, familiares Imperatoris pristiterOS, haereticos dctexit, ex quo Foelix depositus fuit,& Liberius Imperatori obtemperans &Arrianus e siccius, per sex annos insae lix haereticus ab omni b. est reputatus, ut in Cronica Martiniana describitur. Item Anastasius II. qui temporibus Theodorici Regis, volens Occultu reuocare Acharium haereticum,& communicare cum Fotino, diuino iudicio percus Ius, dum ad naturae necellaria secessistet, egerendo imi stina miserabiliter vitam finiuit, mi in prς fata Cronica.& I9. dist.Anas asius.& I. q. i. quod aut cm per haereti S. Ilcm Marcellus. qui a Diocletiano Imperatore compulsus incensum obtulit

idolis,& seipsum a papam deposuit, & ad Diocletianu pergens

ac se Christianum audacter profitens, capitali sententia martiri uconsummauit cu Claudio de Quirino, ut in dacta Cronica, & ar. dist. nunc auic m. Nostra etiam hac aetate in Concilio Constamriens patui . Nono sic, Non prohibens haeresm,cum potest, haereticus ii dicatur, ut in c.a.de hqret.& 83.disr.error, cui non resisti tu Gapprobatur 2.q. 7. nestigere, cum possis perturbare peruersos , nihil aliud est quam so uere. Sed Papa potest in talibus negligens

Decim δ sic, Quod a uiro probabili dictum est, licitὰ ponitur,

Vt I. Thopic.& Inno.in c. ne innitaris,extra de constit.dicit quod

dictis sanctorum Patrum, vel aliorum ab Ecclesia receptorum stare licet,nisi snt ab Ecclesia retractata, a 6.dast.c. I.& 2. & 3 2.dist. De Papae auctoritat . 11 m

285쪽

B. Ioannes a Capi uno

S. I . in si. Sed I uiris probabilibus dictu est, Papam posse esse hqre,

licum,ut a sancto Bonifacio Martyre. o dist. si Papa. ubi dum dicit,1 nemine est iudicidus,nisi de praehendatur a fi te deuius. quς verba expresse praesupponunt Papam posse a fide deuiare, &sic per consequens errare : nam etsi vicarius Christi sit Petri succellar,& sponsus Ecclesiae,non tamen est Deus,sed homo. ergo non imprecabilis, sed peccabilis. na, ut dicit Hierony.in explanatione fidei,& Migister sentent. refert in a. dist. s.c.antepen. tam illos errare dicimus qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum uitare non posse,quam illos qui cum Ioviniano asserunt, limminem non polle peccare.&idem Hieron. contra Iovi n. ait,or nis creatura sub vitio est,non quod omnis peccauerit, sed qui in ulla est quae peccare non possit. Polle autem peccare, ut Augustinus ait,non est aliquid posse,imo aliquid non poste: unde ille solus vocatur omnipotens, qui hoc non potest, quia omnia potest quae polle est aliquid polle. sic ergo eius comparatione qui mutabilitatem nescit, omnis creatura vitiosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta illud. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens,&astra non sunt munda in conspectu eius. Hinc dicit

Iob. I s.c. Quid est homo ut immaculatus sit,& ut iustus appareat natus de muliereὶ Ecce inter Sanctos eius nemo immutabilis, os coeli non sunt mundi in conspectu eius. Et Iob. q. c. scribitur,Ecce qui seruiunt ei,non sunt stabiles,& in Angelis tuis reperit prauitatem. quanto magis si, qui habitant domos luteas, qui terrenuhabent fundamentum,consumentur velut a tinea 3 sic compar tione eius creaturae, quae mutationem recipit,omnis creatura quς permutatur, non vera sed vana esse probatur. Vnde omnis homo

mendax esse dicitur & vanitati similis factus, refert Gratianus de poenit.dist. 2.charitas autem. hoc etiam asserunt Glossatores, ut in s.c. si Papa. ubi omnes hoc tenent indifferenter, ut Hug. Io Glos. Α rchi d. & quotquot scripserunt super Decretum & Decretales , nec fuit aliquis authenticus Doctor scribes, qui contrarium praesumeret a stirmare. Sic Io. And. in c. I. de renunc. lib. 6.dicit, Et nota quod licet omnis sufficientia esse dicatur in Papa,ita quod omnia iura in pectore habeat, de constit.c. I. tamen interdum insufficiens esse potest, ut hic. Et infra in ea i. glos super ver . in lassicientem, cum in princ. lixerit, propter hoc etiam non possct deponi, quia propter solam haeresim deponitur. 6. list. si Papa.lubdit cir

286쪽

De Tapa, nc siue Eccl. auctoritate. III

ca fi .eiusdem glos. Quis enim sanctum dubiter, quem apex tantae dignitatis attolli tῖ o. dist. ii Papa ' in cicum ex iniuncto, g. rurissus.de haeret. in nouel. dicit idem Io. And. quod etiam si Papa se submittit praeter casum haeresis, semper potest reuocare, scilicet illam spontaneam submissionem. S in c. nemo iudicabit primam sedem. 9.q. 3. dicit Glos nisi se alicuius iudicio submittar. 1.q. . nos si incompetenter.& in causa haeresis. Ο.dist. si Papa . 6 eadem causa & quaest. c.aliorum,dicit glossin ver. formidinem, Im Osne venia puniri debet, sicut diabolus qui maximus coparatione aliorum creatus est,ut infra de poenit.dist. 2. principium.& alia gi. dicit, hoc est dicere,cum ipse sit maior omnibus, grauius punitur ibi, si peccat. Specul. etiam in titulo de legato, S. nunc Ostedendu,

circa principii , dicit, Primbergo Papa, seu prima sedes a quoquaaccusari seu iudicari non potest nisi solum de haeresi, ut c. dissisi Papa. 9.q. s. aliorum . nisi sorte ipse Papa voluntarie se submittat alicuius iurisdictioni. 2. q.7. nos si incompetenter. 2. q. s. mandastis. fi.de iuris i. o m. iu est receptum. nam & ipsemet se deponit. 2I. dist. nunc autem. haec Specul. Glo fetia in c. licet.extra de elec.

super ver. Exceptione.dicit,& sc nulla exceptio potest sibi opponi, nisi de haereti. o. list. si Papa. ubi Io. And. dicit quod de haeresi potest conuinci duobus testibus, licet in depositione Cardinalium aior numerus requiratur. 2.q q. praesul.& licere sis non includit hic simoniam. 79.dist. si quis pecunia. Vide supra eo. Trac. de elec.

Papa'. ubi Ioannis Andreae concluso ine firmaui, quod possit agi, sed no excipi.& ita dicit Archi d. in . . . si Papa. Ecce quSm umbrosum nemus, quam horrida specus, quam veprosum pratum,& pelagiosa palus prima facie ad inuadendu formidabilis & obducta. Rem itaque tam grandem aggredies , diuino cofisus praesidio salutari, respondeo cum omni reuerentia,& humili subiectione praemisia, quod posse hominis, cosiderandum est dupliciter, videlicet secundum naturam & secundum gratiam. Si secundum naturam, aut secundum naturam bene institutam, aut post lapsum

primi hominis: si primo modo, dicendum quod homo in statu innocentiae ha hebat posse peccare, & posse non peccare,& sic posse mori & polle non mori Si secundo modo,dico quὁd post lapsum

habet posse mori, lilia posse peccare: sed non habet poste non mori, quia non habet posse non peccare, eo quod natu ra destituta voluntate deprauata prona est ad malum, Genes. 8 In tertio vero

M m a statu,

287쪽

B. Joannes a Capillauno

statu, cum mortale hoc induet immortalitatem, tunc habebit no posse mori,& si cnsi posse peccare. haec colliguntur ex 2. sent.dissiis.&ex dictis Augustini super Gen. ibid. allegatis per Magisti u.

de idem Augustinus contra Maximinum, tu Magister refert in i .sent.dist. 8. dic. In omni enim mutabili natura nonnulla in sest ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non elle, quod erat. Vnde& ipsa anima humana,quae idcirco dicitur immortalis, quia secudum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen quamdam mortem suam: quia si iuste vivebat, de peccat, moritur iustitiae: si peccatrix erat de iustificatur, moritur peccato. Et insta,Et creaturaru natura callestiu mori potuit, quia peccare potuit: na& angeli peccauerunt de daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps,& qui non peccauerunt, peccare potuerunt.& cuicuque creaturae rationabili praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae,sed Dei gratia,& ideo solus Deus, ut ait A. postolus. I. ad Timol. 6. habet immortalitatem , qui non cuiuia quam gratia, sed natura sua nec potuit, nec poterit, nec potest aliqua conuersione mutari: nec potuit, nec poterit, nec potest aliqua mutatione peccare . Eandem sententiam refert Magister in secundo sent.dist. 7. c. 3.& in eod. a.dist. 23. c. 6.dicit Magister, Ex

praedictis perspicuum fit, quod maior fuit libertas arbitrii prima

quam secunda, & tertia multo maior quam secunda, de prima. Prima enim libertas arbitrii fuit, in qua poterat peccare de non peccare. Vltima Veso erit,in qua poterit non peccare, & non poterit peccare . Media vero est, in qua potest peccare dchon potest non peccare. ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem vero saltem venialiter. Et pollunt notari in homine quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum enim ad bonu nil impediebat, ad malum nil impellebat, non habuit infirmitatem ad malum , de habuit adiutorium ad bonum . Tunc sine e rore ratio iudicatur & voluntas sine dissicultate bonum appetere poterati . Post Peccitum vero ante reparationem gratiae premitur a concupiscentia dc vincitur, de habet infirmitatem in malo,sed non habet gratiam in bono, & ideo potest peccare dc non potest non peccare etiam damnabiliter. post reparationem vero ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non

vincitur,& habet quidem infirmitatem in malo , sed gratiam in bono vi possit peccare propter libertatem &infirmitatem, pos

288쪽

De Papa eos Conc .siue Sc auctoritate. IIs

si non peccare ad mortem propter libertatem & gratiam adiuuatem: nondum tamen habet posse omnimodo non peccare, vel n5 posse peccare propter infirmitatem nondum perfecte consummatam. Post confirmationem vero infirmitate penitus consumpta gratia consummata,nec vinci poterit, nec premi, dc tunc habebit non posti peccare. Ecce quam clare aperit Magister hunc. tractatum, ad quod sortius validandum idem Magi iter dicit in 3.sent.dist. I t.dum quaerit, an ille homo,scilicet a Deo assumptus peccare potuerit,uel no esse Deus. hic distinctione opus est, utrude persona, an de natura agatur. si enim de persona agitur, manifestum est,quia peccare non potuit, nec Deus non este potuit . Si

vero de natura discutiedum est, utrum agatur de ea tanquam Verbo unita, an tanquam non unita,& tamen enti, id est an de ea secudum quod fuit unita verbo, an de ea secundum quod esse potuit& non unita verbo. non enim ambiguum est animam illam ente unitasti verbo peccare non pol Ie & est sine ambiguo veru eande , si esset de non unita verbo, posse peccare. Certe hoc praesupposito quanto magis potest peccare,& sic haereticam esse animam Papae per argumentum, si de quo minus. a. Topic.&c. Roboratur haec sententia per determinationem Doctorum decidentium communiter in secundo sent. dist. 23. quod Deus non possit ncere voluntatem creaturae rationalis imprecabilem per naturam, quia solus Deus est, in quem non potest cadere peccatum , ut dicit Hiero-nv. in tracta. de filio prodigo. Ex quo Ansel .in lib.cur Deus h mo, declarat quod ideo Deus non potuit facere creaturam rati natem impeccabilem per naturam,quia non poterat sacere ipsam esse Deum. ergo nulla creatura potest esse impeccabilis per naturam, nisi assumpta in unitate naturae diuinae. & sic erit de est im- peccabilis non secundum naturam humanam, sed secundum na

turam & gratiam diuinam . Si verὁ consideremus posse hominis secundum ipsam diuinam gratiam , tunc dicendum quod ex gratia diuina potest quis passive sanctificari in utero matris, ir

tantum quod nunquam actualiter peccet mortaliter, sed tamen ex libertate arbitrii poterit peccare uenialiter, sicut creditur de Ieremia, de quo scriptum est, Priusquam te sormarem in utero, novi te:& antequam exires de ventre sanctificaui te. Ierem. I. Et de Ioanne Baptilia, Luc. I r. Et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Et tame August.de obitu Sanctorum dicit, Si

omnes

289쪽

B. Joanns a Capi uno

omnes Sancti,qui fuerunt ab initio mundi & erunt usque in sine

congregati, interrogarentur quis eorum ellet sine peccato, puto quod omnes dicerent illud, quod Io. Euangelista dixit I. Ioan. I. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus,ipsi nos seducimus,& veritas in nobis non es , excepta Virgine gloriosa, de quacum de peccatis agitur, nullam prorsus uolo fieri mentionem ob reuerent Iam Domini. Ecce in tanta generalitate solam exco-pit Virginem, quae nec primam similem visa est,nec habere sequetem, de qua scriptum est, Sanctificauit tabernaculum sui im Altissimus.& in alio Ps. surge Domine in requiem tuam, tu de archa sanctificationis tuae. superabundauit enim in ea plenitudo diui- me gratiae super omnes creaturas. Unde Gabriel eam salutans dixit, Luc. I. Ane gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in

mulieribus. Et infra, spiritus sanctus superueniet in te, &c. Vnde Alberi. Magnus in quarto compendii Theologicae meritatis, tractans de sanctificatione materna dicit, Sanctificatio triplex est. Quaedam communis, i quae fit per sacramenta. Quaedam specialis . t quae fit per gratiam spiritus sancti. Quaedam speci lissima, ut quae fit per gratiam singularem. Prima remouet culiapam,& confert gratiam, remanet tam e so me, & pronitas ad peccandum :&'talis est in baptis. Secunda remouet culpam & pronitatem peccandi inc rialiter,& talis sui sanctificatio Ieremiae ZeIo. Baptistet . Tertia remouet culpam originalem & pronitatem peccandi tam uenialiter quam mortaliter, & talis fuit sanctificatio beatae Virginis. Et insta dicit,qubd ad confirmationem persectam tria pertinent. Primum est inseparabilis coniunctio rationis ad Deum. Secundum est indeflexibilis subiectio inferiorum potentiarum animae sub imperio rationis. Tertium est indiscontianuabilis conuersio actualis totius hominis in Demn,quando homo diuina dulcedine affectus ex toto corde, ex tota anima & ex omnibus uiribus, semper actu tendit in Deum,& in quodcunque aliud, in quantum in eo relucet Deus . Primum horum habet

gratia sanctificationis simpliciter,ut scilicet nullus qui eius particeps fuerisipossit peccare mortaliteo. Secundum habuit beata

Virgo,dc idcO nec.venialiter unquam peccauir, sicut dicit beatus Augustinus. Tertium autem non potest conuenire gratiae uiae eo quod haec ex Dei fruitione causatur , quae tantum est in patria.&subdit qubd tres suerunt sanctificationes matris Dei. Prima suit sancti-

290쪽

De Papa eos Conc .siue Eccl. auctoritate. I o

sanctificatio in utero matris, & haec tres effectus babuit, sciliceta, originalis culpae expiationem, & gratiae infusionem,& fomitis

tantam restri amnem, quod non posset aliqued peccatum inducere, licet ipse mes maneret secundum essentiam. Secunda fam.

Gincatio fuit in spiritus sancti obumbratione&filij Dei conceptione, qu .ae tribus praemissis duo superaddidit, scilicet omnimo. dam fomitis extinctionem & confirmationem in bono, ita quod quae prius poterat non peccare, iam non posset peccare. hos duos effectus expressit Angelus, Luc. i.dicens, Spiritus sanctus superueniet in te. quantum ad primum.& virtus Altissimi obumbrabit tabl.quantum ad secundum . Tertia sanctificatio fuit in filii Dei inhabitatione, qui nouem mensibus in eius utero mansit,& haec omnibus praeditiis duos effectus addidit. Primus fuit quδd omnes dispositiones fomitis sublatae fuerunt, sicut quando morbus

curatus est, sed adhuc interdum remanent reliquiae curandae. Secunda fuit dedicatio ad diuina, ita quod etiam licitis usibus mu- danis,scilicet matrimonialibus,eam aptari esset impossibile quia tunc non solum mens, sed & corpus luce diuinitatis resplenduit, ut signatum fuit Ezech. 3. ibi, & terra splendebat a maiestat eius. Haec Albertus. Cui circa subiectam materiam ad propositu Papae, astentio & adhaereo, licet de Conceptione beatae Virginessordo meus aliter sentiat, de quo pal Iu alibi dixi, scilicet in Tractatu de conceptioneia beatae Virginis. Patet igitur' ex praedictis quod solusiDeus per naturam est impeccabilis: per gratia autem, praeter Cluistum, soli Uirgini Mariae concessum est, omnino mille impeccabilem. sed ea quae singulariter ex priuilegio specialissimo concella sunt ni, non pollunt extendi in

exemplum aliorum. I 6. q. I. g. hoc vel generalite de c. hinc est etiam . OO. ii st. contra morem. T. q. I. petisti. de priuileg. c. sane. 8 de reDiu ric. priuilegium,lib. 6. ergo priuilegium Christi &beatae virginis,ad Papam non extenduntur pro subiecta materia, de qua agimus. Aliud est enim iudiciali strepitu aduocatos inter se decertare, aliud Theologice diffinire. Erubescant oc confundatur beatae Virgini detrahentes, quod in triduo mortis Christi vera fides in eadem beata Virgine non suerit totaliter conseruata, cum in caeteris defecisset,& Petrus ter negasset Dominum Saluatorem. Matth. 26. Mari I . Luc. χα Ioan . t 8. Et quod fides defecistet in alijs,patet per euangelicam tubam, videlicet primo per

SEARCH

MENU NAVIGATION