장음표시 사용
91쪽
bant, nisi ossuarias ollas, in quibus cineres, & cadaverum ossa reponebantur. Verum licet responderi posset, non ad aliquid significandum, sed simpliciter ad ornatum eas, vel similes imagines in Arca porphyretica , & in Mausoleo positas, uti Ctiam modo solemus, dum vel in cubiculis, vel in rhedis ad simplicem ornatum multa his similia vel depingi, vel scalpro incidi volumus ; tamen sepulcralia haec insignia ad decorem apposita, etiamsi ipsis uterentur Pagani, minime fuisse superstitiosa opinamur; ostendebant siquidem tantum morem, quo VetereS mor tuorum in eis ossa, & cineres recondebant, in quo
v. h. a. sine nihil superstitiosi inesse potuit. PLι--:t-ιib. I. .enim qualitate Romani, editis legibus ' ' ' ''' cadaverum, varia diversimode mandarunt, qui
parere sicut superstitiosum non fuit, multo minuS repraesentare, quod ab ipsis legibus imperatum, vel usu civili introductum, ethnicum, Gentile eris judicandum ciam, in. vi Iccirco quae subjungit Clampinius, expostulatoi exemplo a veterum Furiorum sepulcro in Monte Tustulano reperto, ex quo colligit, quod magna Arca non unum, sed plura ejusdem familiae cremata cadavera in se contineret in pra fatis ollis, nulliussere momenti ad rem nostram habenda sunt. Non enim, quia ollar ut supponit) ossuariar, scalpro tu Arca Constantiae sculptie ; ideo plures ollae cum cineribus plurium defunctorum in ipsa ; nec quia, ut illa Furiorum , ingentis molis, ideo plura cremata cada-
92쪽
vera recondita in ea. Rusdem, immo majoris amplitudinis ut ipsemet fatetur ) fuit, dc usque modo
conspicitur Arca Helenae, igitur plura cadavera cum ea tumulata' igitur omnis ejus familia cum ipsa condita ' Ad quid ergo Constantinus Constantinopoli aliud sibi praeelegit sepulcrum, & aliud, de quo loquimur, Constantiae filiae Via Nomentana excitavit
Licet enim ex Ammiano Marcellino percipiatur, A---Mam
Constantinam, alteram Magni Constantini filiam Hannibaliano primum, deinde post ejus mortem ι b. a. Gallo Caesari Juliani fratri nuptam, quae Vivente altero marito, Bithyniae vi febrium absumpta est, sepultam fuisse in suburbano Viae Nomentanae, .ibiademque citam conditam Helenam. Juliani uxorem, .non tamen hinc sequitur, in eodem porphyretico Virginis Constantiae sepulcro tumulatas fuisse vel ex eo quod ollae ossuariae in ipso sculptae conspiciantur, vel quod ingentis molis extiterit; nam cum hae Christi fidei nomen dedissent, gentili ritu sepultas fuisse nullo indicio probatur. At posito etiam, quod in eodem sarcophago, crematis corporibus, in Ossu riis ollis conditae fiassent, quid quaeso ex hoc eliciem dum esset Fuisse forsitan, ut vult Clampinius, prius. ethnicum hoc monumentum i vel melius ad continendos plurium harum mulierum cineres ingenti amplitudine a Constantino data opera sic eve tum Nihilominus in sua sententia persistens Ciam- Ciampin. pinius idem, nil intentatum reliquit, quo vel exta IN 'pressa
93쪽
pressa nostrae Religionis insignia ex Mausoleo Constantiae adimeret ; dum cruces quasdam, quas in eo intueri licet, non triumphale Redemptionis nostrae vexillum, sed, ut apud Agyptios, quatuor denotare
clementa, ut suaderet, insudavit. Veruntamen levissimas has conjecturas diluere haud dissicile reperitur 3 non enim, quia apud AEgyptios signum crucis elementa designabat, necessario idipsum ideo significabat apud Romanos ὁ & licet plura ex AEgyptiis symbola decerpserint Romani, non tamen ex hoc probatur, quod omnia susceperint; si
vero non omnia susceperunt, sed tantum nonnulla, non est certe unde inferatur, hoc quatuor clementorum signum inter alia praeelectum, & ex hoc in Constantiae Mausoleo vera Crucis imago abnegetur .ui Validiori tamen argumento sententiam suam tueri arbitratus est, ex eo quod observavit, nempe S. Constantiam anno 3 sq. decessisse, Constantinum vero anno 337., per consequens illam post patris obitum annos septemdecim vitae suae cursum amplevisse; unde necessario inferendum pronunciat, Arcam praedictam non solum paulo antὸ S. Constantiae mortem, sed longe anterius fuisse sculptam , nempe in iis seculis, in quibus bonae florebant artes, ut ejusdem caelatura demonstrat. Cum primo hanc Ciampinii conjecturam properato lectitaremus, plane aliud innuere voluisse ab eo, quod revera ipse inferre excogitavit, putabamus, nempe eum ex hoc elicere
94쪽
elicere voluisse, quod cum obiisset longe post Constantinum Conseantia, a veritate alienum iccirco videbatur , patrem de cadavere filiae recondendo solli . citum esse potuisse ; quapropter salso vel Mausoleum, vel Arca Constantia a Constantino exornata enarraetetur. Quas haud penitus spernendas rationes retundere cogitavimus, vel auctoritate Actorum S. Agn
iis, in quibus dicitur, quod Constantia ipsius Sanctis
simae Virginis miraculo sanitati restituta, patrem & fratres Augustos rogaverat, non tantum ut Basilicam Beatae Agnotis construerent, sed etiam, ut sibi illic Mausoleum suum collocaretur ue vel exemplo imsiusmet Constantini, qui suum sibi ante mortem Constantinopoli in porticu Basilicae SS. Apostolorum sepulcrum paraverat ; unde deducebamus, rite Conflantiam obtinere potuisse diu ante obitum suum ab optimo parente sepulcrum, cum piissimus ipse Princeps vivens proprio condendo tam enixe studuisset. Verum, cum non cursim, denuo hanc eruditi
viri conjecturam percurreremus, aliud profecto ejus animo insedisse, ac indὸ inferre aliud voluisse vix percepimus: haud enim facile est intellectu, quid opinari voluerit ex eo, quod Constantia septemdecim annos post patris obitum mortua fuerit ; dum ex hoc necessario inferendum ducit, Arcam porphyreticam ejus, non solum paulo ante ipsius obitum, sed longe anterius fuisse sculptam, nempe iis in iaculis, in quibus bonae florebant artes: nam si intelligere voluit hoc loquendi modo, Arcam ipsam non a Com
95쪽
stantino constructam, sed tantum ex Gentili ritu insepulcrum Constantiae conversam; huic commutationi nihil contulit certe, Constantiam stiperstitem Constantino fuisse, se Constantinum ante Constantiam obiisse , dum atque conversio haec ab ethnico ad sacrum effici potuit vivente Constantino, ac ipso defuncto, immo vivente ipsa Constantia ,. ac eadem-met mortua ab iis, qui eidem superstites fitere Si
vero ex Operis decore educere intendit, elaboratam
Urnam esse nequiisse eo tempore, quo constantis obiit, post Constantinum annos septemdecim, quia nempe tunc, ut in prioribus iaculis, bonae artes non vigebant, cum, juxta ipsum , jam tempore Constantini plurimum veteris decoris, ac venustatis architecturae,. artium periisset, ac per consequenS eadem ferme ratio militet de aevo Confantia , de Constam
tini; quid proiecto ex boc, quod Constantia post
Constantinum, & Constantinus ante Conflantiam obierit, deducatur, haud intelligere valemus .. Tamensatis superque in sua se fumari sententia testatur ex eo, quod insuper eundem esse opificem tam musivi operis, quam etiam Arcae marmoreae arbitretur ; de id deducit ex figurarum tum uniformitate , tum elegantia, quae cum alia tempora sapiat, quam Constantini, iccirco neque Templum, neque Arcam Auctorem Constantinum agnoscere censet 3 quibus addit, quod si eodem elaborata fictent tempore , a veritate videretur alienum , Constantinum, dum Taptisterium aedificaret, eodem tempore pr.
96쪽
filiae suae eadavere recondendo sarcophagum excitasse ; quapropter tam ipsum aedificium, quam Ariacam inter Constantini opera liata reponenda i
Postremam hanc tum Cia inii, tam alio rum suppositionem, qua unum, oc idem Taptist pium Constantie, ejusque Mausoleum censuere I, jam sepra rejecimus a Pari vero ratione respuendum esse quoque, quod colligit Gampinius idem ex elegantia , & uniformitate tam musivi, quam etiam Arcae marmoreae Constantiae, liquido patet: cum enim hinc inserat, eundem fuisse opificem tam musivorum, quam caelaturae sarcophagi, quis non videt, conjecturam hanc nullius esse prorsus momenti , immo vanam i Quid enim Sculptores cum musi v rum confictore t Uniformitas saepe sepius reperitur in uno genere artis, exempli gratia architecturae, picturae; nec tamen inde colligi potest, totum unum opus ab artifice uno elaboratum, eo quod nimirum elaborari a pluribus unius artis peritis, sepὸ numero contingat 3 quanto igitur magis corruit conjectura
Clampinii in tam diverso opificio, quale est illud sculptoris, & musivorum artificis i Quod si ex unia
sermitate, & elegantia utrumque opus, musivum
videlicet, & stulptum ante tempora Constantini adhuc uno opifice abselutum, persuasum est Ciam-pinio; hoc ipsum labefactare ejus conjecturam cognostitur ; nam cum duos simul perfectos singili tim, aut in musim conficiendo, aut in caelatur
97쪽
opinari potuisset, ad proculcandam tamen propriam sententiam , unum tantum in utroque perfectissimum opificem statuendo, incredibile quoddam se excogitasse monstravit.
Explicat deinde Ciampinius. verba Actorum Constanti quia, uti jacent, ipsius sententiam evertunt nam in iisdem dicitur: quod Ecclesia ,, columnis , dc musivo de lapidibus. decorata, in se ejus honorem fabricata est J; ideoque cum ipse velit, Mausoleum, sen Ecessam Constantia non
fabricatam, sed in ejus honorem tantum ex Gentili conversam, iccirco cogitur verbum illud fabricare, aliter, quam sonat, interpretari, dicens, Gramm,ticorum esse vocibus tenaciter adhaerere ; at mitius cum Oratoribus, Historicisque agendum, quia illi nimirum quandoque figurate loquuntur. At memiunisse certe debuerat vir eruditus, non tantum Gramdimaticos inter, atqu: Oratores, Sc Historicos, sed inter Historicos quoque, M Oratores discrimen m gnum interosse , aliud est enim Historix ut de Grammatica data Opera rudem nimis , ac nullius momenti qinaestionem praetermittamus aliud Or tio, nec quamvis narret Oratio, ideo dicenda est Historia, nec Historiae, si, ut decet, intra sitos limites contineatur, Oratio unquam nuncupanda est ; nam Oratoris proprium est, juxta Tullium, ornate loqui ;Historiam vero purissimam decet esse imaginem , veritatis et est autem imago ea absolutissima, quae Iem neque majorem , neque minorem reddit uti
98쪽
nimirum figurae faciunt ; non ut umbrae in ortu,& occasu Solis longissimae, in meridie prope nullae. Historici quippe rei ordinem servant, dc materia Meiariis. utuntur praeparata , Oratores Vero multa invergunt,
Si fingunt; quapropter Plinius ad Capitonem : ID, 2 2,, - Γ Habent Oratio, inquit, Sc Historia multa com- -ι, ut alii, se munia , sed plura diversa; in us ipsis , quae comis munia sunt, narrat illa , narrat haec, sed aliter; is huic pleraque humilia, & sordida, de ex mediose petita, illi omnia recondita, splendida, excelsa se conveniunt; hanc saepius ossa, musculi, nervi, se illam chori quidam, & quasi tubae decent; haecis vel maxime Vi, amaritudine, instantia, illa tr se istu, & suavitate, atque etiam dulcedine placet ;is postremo alia verba, alius sonus, alia constru
At obiiciet Clampinius in Ecclesiasticis Histγ- c a ἰα uiriis aliter rem se habere; nam in ipsis exempli gratia IV vox fuit in Pontificali libro pro aedificare semper accipienda minime est, immo saepe pro restaurare, vel dedicare intelligenda. venit .. Vertim primo respondendum est, quod hic non de voce fecit, sed fabricatit disserimus; deinde quo4 si indistincte etiam vox fabricavit pro fecit aliquando usurpari consuevit, igitur individualiter non potest hic intelligi pro dedicavit, quia nimirum, cum in utrumque sensum accipi possit,. nulla alia hic urgente ratione non est aliter accipienda ab eo, quod sonat .. Ab interioribus Ecclesiae S. Constantiae orn&tibus 1
99쪽
tibus, ut alia sibi vindicet argumenta ad suam st tuendam sententiam, ad alios amovitates ornatus in eadem olim extantes Clampinius deindὸ progre tibiar' ditur, nempe ad marmorea quaedam candelabra , quae in eadem Ecclesia S. Constantiae olim extitisse, postmodum ad illam S. Agnetis translata fuisse arbitratur ; ex istorum siquidem anaglyphicis operibus toti fabricae consimilibus deducens, & eodem tempore , & in ejusdem fabricae usum fuisse constructa:
Si igitur deindὸ subiungit pro dictae fabricae usu
elaborata esse concedatur, videtur etiam dicendum, Templum hoc non ad Sapiserii, in quo candelabra minime requiruntur, sed ad Templi usurria fabricatum . Sed & una cum aliis, uti levissimam habendam esse hujusmodi conjecturam, apparet ; esto enim, quod eandelabra haec uniser a sint toti fabricae, quod insuper in ipsius tantum fabricae usum fuerint exornata; minime tamen hinc educendum crat, elaborata fuisse eodem tempore, quo Ecclesia Consantia excitata est: in usum quippe fabricae uni-ῆrmia constructa esse potuerunt, nec tamen neces sario eodem tempore, quo Ecclesia fabricata fuit; nam postquam Mausoleiam in Ecesesiam commu- Iatum est, ut infra dicetur, ipsa quoque exornari potuerunt. Quid si diceres exempli gratia in Basilica Vaticana sernix, apsis, porticus, insuper candelabra , cruces uniQrmia sunt; num ex hoc bene d duceres, quod una cum fabrica, & eodem tempore
100쪽
. exornata fuissent i Ex his infert etiam, quod eum adiuulserium candelabra nequaquam spectare pos sint, & cum ipsa eodem tempore facta fuerint, quo Templam , Templum idem, & candelabra prius extitisse, quam Tapti Num, & ideo non a funda mentis a Constantino evectum, sed tantum ethnicis superstitionibus expurgatum. At cum nos Mausotium Constantiae ipsius unquam Tapιperium fuisse dissileamur, & ex uniformitate tempus minime in-Κrri posse statuamus, haec omnia , ut patet, sponte
Sic pari modo aliud etiam, quod subjungit , C ampi . ut argumentum deturbatur. Ab exteriori siquidenti' ' in 'porticu, quam ante Confantiae Mauseisiam extiatisse dicit, conjicit suisse prius alicujus falsi Numinis delubrum , nam Tapti erium nullum, porticum habuisse reperimus . Respondemus. enim , Tut flerium esse non potuisse, nec tamen inde infi-rendum , Idolorum fuisse Fanum , sed NausiDum, eo Quod Mausolea porticus habere consueverant, ut evidenter deprehenditur ex nostro Helena, . quod 8c ipsum porticum habuit, cuju& adhuc , licet exilia, conspiciuntur vestigia .. Ex his, prolixiori forsitan , quam opus erat, stylo , exaratis certo comperimus, Nauseisiam Complantia non ex ethnico sacrum , non ex Taptisterio Mausoleum ; sed a iundamentis ut; Mati Meum a Magno Constantino juxta Basilicam Sanctae Agnetis consantia filiae fuisse. excitatum L N eodem considio, PO
