De resectione articulorum extremitatis superiore ...

발행: 1851년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

crassum complurium muscul0rum cum Va Sis nervisque gravissimis insidet, posteriori faciei solus musculus triceps, olecrano affixus, et nervus ulnaris, in sulco inter olecranon et tuberos. internam decurrens. quemadmodum in humeri articulo transversa discisio musculi deli0idei, ita tricipitis in cubitali articulo Vitanda est, alioquin enim, orta cicatrisatione, antibrachii extensio, ne dicam tollitur, certe plurimis in casibus impersecta redditur et Vulnus peramplum efficitur. Transversa discisi0 propterea qu0que cavenda est, qu0d postea m0tus instituendi aggravantur multumque prohibentur. Ried quidem in opere , de resectionibus Q discisionem tendinis musculi tricipitis, ait, in omnibus totalibus resectionibus nullius esse momenti, qu0niam ejus insertio deleatur. Sententia autem, quam More au Sen. et jun. prostentur, anti brachii extensionem resecto cubito tantummodo in membri delapsu cerni, si sexorum contractio desinat, a recenti0ribus omnino refutata est; nam si quibusdam in casibus illud evenit causa magis in tricipitis laniatione quam in eo collocanda Videtur, quod ablatis ossibus insertio musculi interierit. Syme in eXemplo, quo p0Stea membrum resectum cultro anatomico examinare licuit, totum musculum substantia

intermedia, recens formata, ulnae fini affixum deprehendit. Item Blasius bis post cubiti resectionem totalem, de qua in commentario Bettrage Zur pract. Chirurgiei exposuit, inter articuli cubitalis extensionem perspicue contractiones musc. tricipitis sensit, id quod Syme et B. Langen beck fieri consi mant. Proinde methodi a Par k et Syme propositae, qui Viri per incisuram longitudinalem in posteriore articuli latere, proXime supra eum, inciSionem transversam duxerunt, a Sina Son, qui praeter Superiorem incisuram transversam

quoque inferiorem fecit, a Thore, qui inde a media incisurae longitudinalis

parte transVersalem, forma i , eXtrorsum in articulum radi0-humeralem pr0- ponit, pr0pter nimiam Vulneris amplitudinem repudiandae sunt; incisio iobularis triquetra, a Textor commendata, baSi deorsum Spectante, memoratum incommodum vitari n0n patitur, multo minus autem incisura a More au laudata, formam l l habens. Jaeger etiam per incisuram longitudinalem secundum directionem nervi ulnaris, quem ex vagina Sua enucleat, Supra Olecranon incisionem transVersam usque ad humeri condylum ducit; Blasius, nudato nervo ulnari, incisuram addit cruciatam. Si Par k, facta incisione longitudinali et Chassaignac de servando nervo ulnari cogitassent, methodus eorum imitatu digna soret. Inc0mmodum vero harum methodorum Omnium in eo est, quod aliis musculus triceps transversim disciditur, aliis nerVus ulnaris Secatur.

32쪽

Hinc B. Langen beck resectionem cubiti hoc modo administrat: scalpello brevi et firmo incisuram tacit longitudinalem in latere posteriore articuli cubitalisper musc. tricipitem, ubi tendino Sus evadere coepit, usque ad olecrarion; duo longitudinis pollices ut plurimum sufficiunt; dum utrinque per hamulos orae

vulneris distinentur, chirurgus scalpello brevi, antice capitato, musculares insertiones diducit, pr0Xime Substantiam 0SSeam Sequens, capsulam antibrachio paululum flexo aperit, ab olei rano ad condylum internum transit, os iterum proXime SequenS, nervum ulnarem cum Vagina Sua et parca telae cellularis portione ita enucleat, ut in conspectum haud prodeat, fasciculum, quo nerVus ulnaris contineri debet, hamulis teneri jubet et scalpellum semper juxta os deducens musculos a condylo eXterno, nec non ligamenta lateralia Sejungit, partem humeri articularem, anti brachio intenSe flexo, e Vulnere externo elevat, quo facto ab administro ossium forcipe prehenditur et sursum trahitur; tum periosteum diducitur et os, dum chirurgus sinistram manum ossium forcipi admoVet, Serra aufertur. Eodem modo antibrachii articulationes removentur, quae ambae simul Serra reSecantur. quodsi resectio ob organicum articuli morbum instituitur, residua morbosa partibus mollibus adhaerentia deinceps auferuntur, factis, Si Vitari nequeunt, incisuris transversis. Summi esse Videtur momenti, ut nervus ulnaris, id quod Jaeger et Blasius fieri jubent, minime ex Vagina Sua enucleetur, partim quia nervus Vagina privatus in cavo suppurante liber tunc residet, partim quia procedente ossis regeneratione facile nervus solidas c0ncretioneS inire potest, quibus sit, ut motibus serius administratis distentiones ejus oriantur. Secundum Langenbeckii methodum nervus discindi nequit, quoniam Scalpellum ab osse non remoVetur. Ipse cadaVera Saepius examinaVi, posteaque partem ab Osse ablatam perquirens DerVum ulnarem in telae cellulosae strato inveni. Partes molles hac methodo dissicilius dissolvi, Verum non est, quia ipsum os Viam indigitat; imo ne ossa quidem dissicilius removentur, nam vulnus, cujus longitudo sinis articularis humeri latitudinem aequat, ad ossa c0mm0 de auferenda sufficit; effundendo vulneris Secreto parVa apertura in angulo ejus inferiori satisfacit.

Syme articulationum digitorum resectionem repudiat, quia, Si omnia Optime cedant, digitus corrugatus et invalidus remaneat; Malga igne eandem rejicit,

quoniam ancylosi inevitabili digitus inutilis reddatur; Ried, si de resecti0ne

33쪽

inter secundam et tertiam phalangem ambigitur, tertiam tantum et dimidiam secundam phalangem, amputata Secunda, immolandam censet. Homines totum per annum digitis vix utentes illam Sententiam fortasse eXcusant, nunquam

probant, quoniam hoc mod0 chirurgiae operativae diffiditur, quid vero agat opifex, cui etiam tertia phalange ad conquirendum Victum opus est 3 Hac parteeVentus, quos B. Langen beck obtinuit, maximae dignitatis sunt. In latere extensorio, inter extensorum tendines et Vasa digitalia lateralia, partes molles findit, peri0steum a phalange diducit, quousque haec reSecanda eSt, Serrulaeam aufert, VulnuS eXacte acubus, quae insectorum Vocantur, reunit digitumque imm0bilem sigi curat.

Reianio vulneris externi per primam intentionem digitorum resectioni conducit, dum articulorum majorum resectio angulum apertum, ad emittendum secretum largita S, SerVari jubet; attamen maj0ra quoque Vulnera eXigunt, ut eorum parS, nominatim Superior, prima intentione uniatur. quod obtinendi collodii usus optimam spem pollicetur. Vulneribus suppurantibus hoc remedium admodum periculosum est, quare iis in casibus, quibus prima intentio impetranda, sed curatio idonea non erat, collodii usus repudiatus est. Liceat ergo, B. Langen beckii, qui collodium contra Vulnera egregio successu adhibuit, methodum exponere. 0blatis Vulneribus incisivis puris, Langen beck suturas, alteram proxime ab altera, ita imponit, ut inter binas suturas circumvolutas una nodosa collocetur. Post horas 16 - 24 eas aufert, ita quidem, ut primum suturas nod0Sas eXtrahat; nonnullae Sanguinis guttae e puncturis profluentes, utpote localem SanguiniS missi0nem imitantes, propter hyperaemiam salutares sunt. Locus linteolo caute deSSicatur, deinde Vulneris oris conglutinatis, quae in latere suturis circumVolutis adhuc continentur, coll0dium illinitur. Si fila gossypina suturarum conV0lutarum fomentis frigidis fortasse humefacta rursus aruerunt, his etiam collodium illinitur, ita vero, ut fines prominentes acuum Carolinen Sium eo non tangantur. Siccato collodio, crusta solida vulnus tegit, quae oras ejus firmiter continet. Dein acus Carolinenses prOVide extrahuntur, circumVOlutiones autem g0SSypinae relinquuntur, Sanguinis guttae e puncturis manantes desiccantur novumque collo dii stratum tegmento vulneris jam formato cutique ambienti illinitur, ita ut collo dii siccati contractionibus non modo firma Vulneris cohaesio efficiatur, sed etiam localis intumescentia celerius ad resolutionem adigatur. Suturas post 16 - 24 horas remo- Veri, maximi momenti est, nam si acus aut Suturae nodosae diutius relinquuntur,

34쪽

puncturae corporis alieni irritamento ad Suppurationem Vergere incipiunt, quo facto collodium haud prodest, sed nocet, quippe quod pus retineat. Sin autem, suturis post horas 16 24 ablatis, collodium in earum locum substituitur, reianio adeo promta et perfecta eVadit, ut post triduum, delapso collodio, nullum cicatricis vestigium appareat, im0 p0St aliqu0t hebdomades oculus exercitatus vulneris locum non amplius detegat. Exemplum asserre liceat: Lange nb e ck destructam nasi alam transplantatione instauravit; elapsis hebdomadibus tribus medici dirimere non potuerunt, unde iobulum cutaneum desiimSerit, quia omne cicatricis Vestigium absuit. partialis obturatio vulneris externi post articulorum majorum resectionem tam Viribus aegroti parcit, quum minor Superficies Vulneraria suppurationi submittatur, quam curationis tempuS reddit breVius et, quod gravissimum est, ossis resecti regenerali0nem multo persectiorem admittit, nam Suppuratio, quae Sequitur, minus profusa eSt et superscierum Vulnerariarum minor ambitus nudus jacet. Proinde in resecti0ne articulationum digitorum, ubi exsudatum parcum, in vulneris cavitatem exiguam etasum, p0Stea facile reSorbetur, summi ponderis est, ut totum Vulnus prima reunione SInetur. 9u0dsi post articulorum sive majorum SiVe minorum reSectionem vulnus persectam induxit cicatricem, ad instaurandum articulum motus methodici instituuntur, sat enim temp0ris praeteriit, ut mediante peri0Steo relicto os resectum callo recente reproduci potuerit. Motus articuli initio tantum sint passivi quoniam aegrotuS partem, quae hactenuS tantas molestias ipsi intulit, aliquantum intendere facile negligit; haud raro corpus adhuc ita labefactum est, ut non sine dissicultate totam extremitatem multum moveat. Necesse igitur est, alium illos motus, qui singulari articul0 congruunt, in Stituere et quam saepissime repetere. Si situ quieto diuturno, cui extremitas inter Vulneris curationem submittebatur, tam solidae concretiones loco articuli intraverunt, ut motus tantummodo manci possint administrari, tamen ab iis non abstineatur, sed musculis chl0roformi usu relaxatis, concretiones n0Vae, Vel ductiles adhuc Vel molles, motu provido passivo Sed Valido, si seri potest, diducantur. Gravioribus in casibus hoc saepius repetatur, donec perfecta mobilitas restituta sit. quibus lactis aegroto imperandum est, ut per hebdomades aut menses noVum articulum crebro m0 eat, etenim mobilitas non Solum hac ratione magis magisque eXpeditur, Sed etiam Vires extremitatis curatae exercendo ita firmantur, ut lanctionibus suis providere debitoque Vigore eas administrare queat.

35쪽

Notatu dignissima sunt experimenta a Chaussier de formatione novorum articulorum facta. Hic, caVo articulari coxae incisione apert0, caput et collum femoris protraxit et infra trochanterem abscidit,.et animalia, Vulnere deligato, suo arbitri0 uti sivit. Vi musculorum finis semoris ad os ischii propius accedebat; facies Secta, paullatim amissa aspredine, substantia cartilagini simili obducebatur; nec minus is locus ossis ischii, cui femur appositum erat, cartilagineam paullatim speciem induebat, atque interdum magis minusve excmatuSapparebat; tela, quae circum erat, cellulosa capsulam quandam membranosam, fluidi serosi majorem minoremve copiam continentem, circum novum articulum effligebat. In cane un0, quatuor annis post factum experimentum, femur cum osse ischii ope substantiae sbroso - cartilagineae firmiter conjunctum motusque varios admittens repertum est. Similiter jam Κοeler experimenti causa caputet collum femoris in canibus amputarat. Tertia jam septimana animalia semori rursus inniti coeperunt, et p0St Septimanas quinque jam sine magno negotio currere Valebant. Unus ex his canibus post septimam hebdomadem necatus est; ligamentum capsulare rurSus coaluerat, nec nisi crassius aliquanto erat quam in altero latere; sinis femoris praesectus nova subStantia ossea coopertus erat, cujus in Superficie permultae eminentiae acutae conspiciebantur, e quibus magna Vis sbrarum tendinosarum Versus marginem acetabuli decurrebat; hisquesbris magna adipis c0pia immixta erat, neque Vero ullum cartilaginiS VeStigium novam substantiam obduxit. Αcetabulum minus profundum erat, quam esse solet et cartilago id obvestiens sere tota, exigua tantum parte relicta, disparuerat. Alius canis decem septimanis post factam operationem inquisitus est; extremum ossiS itidem n0Va Substantia OSSea coopertum erat indeque rotundatum apparebat; nova haec substantia nullas ostendebat eminentias, sed prorSus aequalis, glabra, et in parte Superiore lamina cartilaginea obducta erat, cujus e parte suprema fila tendinosa in acetabulum immittebantur. Similis erateVentus eXperimentorum, quae de articulis eXStirpandis instituerunt Vermando is, Wacliter, Heine. Hoc tamen experimentis relatis et Textoris disquisitionibus mortuorum complurium, ante mult0S annos reSectioni Submissorum, elucet, articulorum capita imperfecte tantum regenerari. Certe haec de propriis capitulis articularibus dicenda sunt, quum trochanter major canis plane reproductuS, Caput femoris levi tantum eminentia indigitatum sit, majore tamen caput humeri. Apud homines contra in majoribus articulis, nominatim in articulo humeri,

36쪽

saepius cartilago interarticularis formari videtur, id quod Textor observavit. Apud Deminam, articulationis humeri resectioni submissam, post undeviginti annos pneumonia eXStinctam, ligamentum fruium ab acromio ad processum coracoideum, nempe ad meniscum recenS formatum perreXit, qui subter hoc processu et super cavitate glen0idali residet exiguamque sed perspicuam mobilitatem habet. Alterum ligamentum firmissimum a musc. Subclavio ad eundem meniscum tendit, cui etiam pectoralis minor adjungitur. Massa ligamentosa lata, quae inferne sub margine acetabuli desinit, meniscus ille etiam processui c0racoideo assigitur. Finis humeri Serra ablatus exiguam obtulit eminentiam

aliis autem in casibus majores proceSSUS Orti erant. Praeterea Textor articulum humeri totali resectioni submissum sex post sanationem annos eXaminandi occasionem adeptus est. Disquisitio el0ngationem ulnae, quadrantem pollicis aequantem, super qua radius legitime m0Vebatur, et trochleam humeri persecte regeneratam ostendit. Apparet ex his observationibus et eXperimentis, post ossium resectiones interdum articulos oriri, specie et conformatione diarthrosibus similes; verum utrum singulae etiam partes articulum constituentes eadem structura praeditae sint, ac in diarthrosi vera, id accuratius adhuc inquirendum est; ac recte quidem et caute Κulin holt Z sub finem dissertationis suae monet, quod membranam syn0Vialem, ligamenta, cartilagineS appellarit, non ita haec dicta esse, ut illas partes aeque ac in prima f0rmatione orta S, OmnibuS numeris conSummatas esse Velit.

IV. sescriptis aliquiit resecti0num a B. Langenheeli administratarum.

Henricus Hilmer, 32 annos natus, militans in centuria secunda legionis Hanoveranae pedestris quintae, die 5 M. Junii a. 1848 laesionem tulit. Sciopetum sinistro humero geStantem glans tormentaria ita percusSit, ut scio-petum ab ea tactum in tres partes diffringeretur; humerus sinister toto ictu seriebatur. Scapula cum humero, velut in fractura colli Scapulae, dependebat. In regione partis acromialis claViculae cutis dirupta fuit, cutis in sinistro colli

latere usque ad humerum Sanguine suffusa, clavicula in confinio partis acromialis fracta, superscies fracturae extremit. Sternalis intense retrorSum et Sursum

37쪽

directa, extremitas acromialis cum fractura omoplatae retrorsum et extrorsum distocata; ubique crepitatio audiebatur et per Vulnus culaneum fragmenta omOptatae edebantur. Humeri articulus integer erat, laesio saltem non animadvertebatur. Die T M. Iunii Langen beck in nos0comio militari Flensburgensi scapulam exstirpamit. Primum nempe incisura inde a Vulnere cutaneo ducta acromion cum parte disjuncta acromiali claviculae nudavit ossaque dicta cum aliis fragmentis scapulae majoribus eXuaXit, fracturae sinem Valde acuminatum colli scapulae serra resecuit. Musculus cucullaris, Serratus anticuS, SubScapularis, supra- et infraSpinatuS, teres minor, delloides a scapula, maximam partem radendo, diducti erant. Arteriae majores discisae sanguinem haud effuderunt. Musculi destructi forsce auferebantur, Vulnus culaneum peramplum sutura uniebantur, margines cutis ruptae eXcidebantur pariterque sutura committebantur. 0peratio lab0ri0sa parum Sanguinis aegroto ademit.

Exstirpatam omoplatam exhibet Τab. I. sig. 1. Die 8 M. Junii aeger mediocriter febricitavit, dolores leVes sensit, Vulnus bonam speciem praebuit, deficientibus omnibus gangraenae indiciis. Die 9 M. ejusd. aeger magnam Virium labem accusaVit, pulsus 100 ictus obtulit. Vinctura n0ndum multa hoc die renovabatur. Cutis per totam vulneris peripheriam sanguinis insiliratione et sanguinis decompositi ex Vulnere emuXu colorem sav0 fuscum obtinuit; imperabatur acidum phosphoricum. Die 12 Junii febris exigua fuit, pulsuum ictus 85, lingua humida, vires instaurari coeperunt, aeger plures per dies e0ntinuos cubile reliquit. Die 17 ejusd. M. larga puris demersio in dorso apparuit, aperturam adversam seri jubens. Vires iterum subsederunt, vulnere saniem edente horrores acceSSerunt, humeri articulus nudus in conspectum prodiit. Die 19 puris demersio usque ad cristam ossis ilium descenderat, quare apertura adVersa ibi facta est. Explorato humero, comminutio articuli ejus innotuit et caput ossis humeri magno ambitu fractum. Propter exortam phlebitidem articuli humeri resectio omittebatur. Proh dolor

aegrotus die Junii 28, erg0 22 post Operationem dies, phlebitidi succubuit.

De Lastro W, succenturio, Viginti annos natus, die 23 M. Aprilis glande Vulnerabatur sclopetaria, quae in regione tuberculi maj0riS, pr0Xime a processu corac0ideo, humerum sinistrum intraverat et per ossis caput pone muSc. latissimum dorsi exierat. Die 9 M. Marii Langen beck primum vidit vulne-

38쪽

ratum. Corpus ejus admodum tenerum fuit, Speciem praebens hecticam, febris ingens, Suppurati0 jam profusa. Per Vulneris introitum caput humeri totum c0mminutum sentiebatur. Moto brachio, multum puris liquidi a re commixti ex articulo profluxit. Langen beck argenti nitrici Solutionem gran. 1 adunc. 13 injici curavit. Die 12 Maj. febris et suppuratio increverant. Vires admodum consumtae, Species externa deterior fuerunt. quibus sub conditionibus maxime ambiguis Langen beck, indicationi vitali satisfacturus, humerum resecuit. Per introitum Vulneris incisuram proxime in latere externo sulci interlubercularis perpendiculariter deorsum, ab acromio ad collum humeri duos pollices l0ngam, duxit, quo facto sibras musc. deli0idei aliquot linearum ambitu ab acromio dissolvit, tendinem musc. bicipitis e sulco enucleavit et ad latus distineri jussit, muscul0S Suppuratione maximam partem jam separatosa tuberculis plane diduxit, caput eXtro1 Sum protruSil, et Serra resecuit. Operatio intra paucas horae minutas abs0luta, facillima erat, aegroto chloroformi usu sopit0. Medici praesentes, inter quos DD. Becken, Spitta, Schwarg, non aliter

sese sensisse affirmarunt, ac si Operatio Subcutanea esset facta. Sanguinis vix uncia emiaxerat, parvus tantum cubilis locus sanguine tinctus fuit. Superior vulneris pars sutura committebatur, reliqua linteo carpto ' explebatur. Aegere nare si experrectus digit0S et manum extremitatis laesae m0Vit, Sen Sus ubique integer fuit, flexio antibrachii d0lorum causa modo imperfecta. Statim post operati0nem opii dosis exhibebatur. Elapso nycthaemero, febris antea gravis haud mediocriter decreverat, aeger Sese levatum Sensit. Suppuratio optime cessit, Vulnus granulati0nes concepit. Mense Julio aegrotus, sinita cicatrifali0ne, Κiloniam adiit, balneis marinis usurus, dum motus methodici articulationis humeri administrabantur. Mense Januar. a. 1849 ad militiam rediens brachio laeso sellam commode att0llere et cylindrum e nicotianae foliis ori inserere potuit. Car olus 0tto, 24 annos natus, militans in legione praet0ria bortassica quae Francisci imperatoris dicitur, die 23 M. April. vulnus tulit sinistri humeri cum ossis humeri comminutione, ad caput articulare usque porrecta. GlanS, in regione processus c0racoidei ingressa, detegi non potuit; minime lamen exierat, sed subter scapula haesit. Initio vulneratus perbene valuit, dolores acerbi epithematibus glacialibus demulcebantur. Paulatim valetudo universa deterior evasit, dolores rursus increa erunt, Secretio profusa puris Saniosi accessit; articulus reclusus suit. luae quum ita essent, Langen beck resectio-

39쪽

nem ea, quam deScripsimus, ratione, serVMO m. bicipitis tendine, administravit

caput humeri fractum e fossa glenoidali excidit, ita ut longitudo partis ablatae pollices 4 χ, aequaret. In margine inferiore fossae glenoideae scapulae glans

excisuram semicircularem effecerat, in quam digitus circiter immitti posset. quum scapulae lacies articularis aliam laesionem non tulisset, eam adimi haud necesse suit. Exploratione probabile reddebatur, glandem strinxisse scapulam assulasque nonnullas effecisse, id quod ulteriore decursu confirmabatur, etenim parvae aliquot assulae et Vestitus militaris frustum per canalem Subter scapulam ducentem prodierunt. Sanatio egregium habuit successum. Die 28 M. Augusti vulnus externum persecte clausum fuit, excepto canali sStuloso exiguo, quem duos circiter pollices subter scapulam persequi licebat. Aeger egregie nutritus jam exeunte M. Iulio ambulavit. Spatium inter faciem articularem et relictam ossis humeri partem massa solida, magis magisque indurescente, fibroidea expletum est, ita ut humerus cum lassa glenoidali, quouSque ossis regeneratio descit, velut per ligamentum crassum conjungatur. Die 28 Mense Augusti aeger manus sinistrae digitis nasum prehendere jam potuit. Non ferulae hoc in casu, sed lasciae tantum munientes impositae sunt. Sanato vulnere, motus brachii maximam partem passivi instituebantur. Brachium resectumne pollicem quidem integrum brevius est altero, quare pollices 3χ, Ossis resecti regenerati sunt. Hieme a. 184 50 virum huncce Vidi, qui non modo omnes motus brachio laeso administrare, sed etiam sellam commode attollere potuit. Nutritio dictae extremitatis haud deterior fuit, quam alterius, humerus

tamen formam obrotundam non recuperaVerat, Sed eam fere siguram retinuerat,

quam luxationes ad partem inferiorum relinquere solent, quia caput humeri desciebat. Finis articularis ossis regenerati, moto brachio, 3ntrorsum et retrorsum a lassa scapulae glenoidali paululum labebatur, eam nimirum ob causam, quod caput longum musc. bicipitis, normali gaudens indole, multum ad capitis humeri situm in sulco intertuberculari sigendum confert. Atqui musc. bicipitis tendo debitam amisit insertionem, ergo caput humeri leviter potest elabi, quo quidem eXtremitatis motus ne minimum quidem impediuntur. Aestate a. 1850 glans circa angulum scapulae inferiorem, quo deScenderat, eXcisa eSt. Ρetrus Hennsen, annos 27 natus, militans in centuria quarta cohortis Venatoriae danicae secundae, die 23 M. Aprilis glande Vulnerabatur sci0petaria, quae, proXime infra processum coracoideum caput ossis humeri sinistri, pollicem circiter sub parte claviculae acromiali, ingressa, post tertium diem a

40쪽

Langen beck circa angulum scapulae inferiorem excidebatur. Collum humeri citra persectam capitis sejunctionem laesum erat. Motus brachii sinistri in humeri articulo non sine summis persciebatur doloribus, ceterum admodum mancus, flexio et eXtensio antibrachii non pr0hibitae erant. Specillum per intr0itum canalis Vulnerarii usque ad collum humeri, proxime infra ligamenti capsularis insertionem, descendit, ubi os nudatum et comminutum Sentiebatur. Primis post vulnerationem octo diebus symptomata pleuritica et pneumonica in sinistro thoracis latere apparuerunt. Tussi per primum biduum parVae portiones meri sanguinis, deinde Sputa Sanguine tincta edebantur. quae Symplomata post decimum diem, Lali nitrico cum tartaro stibiato adhibilis et emplastro vesicatorio ad partem thoracis sinistram Superiorem applicato, eVa

nuerunt.

Anterior canalis vulnerarii apertura haud nimium reddidit pus, cui tamen aliquoties assulae ossis humeri admixtae fuerunt; maj0r copia puris parum spissi, t0tum aperturae posterioris ambitum inflammantis et erodentis, per hanc prodiit, inter quae valetudo universa et Vires aegroti intense labefactabantur. Εlapsis duodecim a vulneratione diebus, qu0Vis paene Vespere febriS accessit, Sud0ribus largis excepta, pulsus parvus. debilis, concitatus, lingua albido muco 0btecta, appetentia eXigua, Saepe nulla, sitis adaucta fuerunt. Inter haec pus etiam ex apertura anteriore largius profluxit, tenue autem fuit particulisque Osseis minutiS Saepe mixtum, quae arenulae instar sentiebantur. Brevi aegrotuS magnam macilentiam, pallorem, virium labem obtulit. Motus brachii in humeri articulo ab aegroto non amplius perfici poterant. Humero sY0 brachi0que prehenso, motus institui potuerunt, sed dolorem excitarunt. Die 15 M. Marii, ergo die post vulnerationem 23, resectio partis superioris tertiae ossis humeri, infaustissima aegroti conditione, a Langen beck administrabatur. Adhibito chlorosormo, incisuram circiter tres pollices longam ab anteri0re acrOmii margine deorsum duxit longumque m. bicipitis caput integrum SerVaVit, ita ut e sulco suo enucleatum ad latus distineri curaret. Ex arteria circumflexa humeri sanguis emicuit, sed arteria sub cla Via aliquamdiu compressa, citra ligaturae applicationem Substitit. IIumerus t0tum per circuitum a muSculorum insertionibus sejungebatur et circiter in sue inseri0re partis superioris tertiae, supra musc. deli0idei insertionem, serra rescindebatur. Protinus poStoperati0nem aegrotus sine impedimento antibrachium flexit, tendinem integrum musc. bicipitis evidenter per vulnus persequi licuit. Τοtum vulnus et caVum

SEARCH

MENU NAVIGATION