De resectione articulorum extremitatis superiore ...

발행: 1851년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

glenoidale linteo concerpto leviter implebantur, orarum vulneris, tres circiter pollices longarum, angulus superior et inferior tribus Suturis committebantur, ita ut media tantum pars fissuram pollice paulo longiorem retineret. Splenium linteum humectatum vulneri imponebatur et fascia flanellanea a lassa axillari dextra super humerum et circa brachium aliquoties deducebatur, n0nnullis ejusdem ductibus pars inferior humeri sinistri affigebatur thoraci et anti- brachium flexum sustentabatur. Peracta operatione, tincturae thebaicae gutt. 10 insequente nocte m0rphii gran. 'ri praebebantur, quia dolores Somnum arcebant. Ρrimo post operationem die prima Vinctura non mutabatur, quoniam aeger, exceptis doloribus levibus, bene Valebat. Altero die vinctura, vulnere iterum linamento leviter impleto, renovabatur, brachium fasciis thoraci adjungebatur propriisque pulvinaribus fulciebatur. quarto jam die vulneris suppuratio exstitit, quae largior atque largior semper bonam indolem obtulit. Septimo p0st operationem die tres suturas in angulo vulneris inferiore auferri neceSSe erat, qu0niam nimium puriS pone eaS colligebatur. Proinde externa apertura paene ad locum p0rrigebatur, ubi os resectum fuit; pus igitur eXpedite profluere potuit. Anguli superioris orae die post operationem S - 10 plane coaluerant. Inde quotidie in totum vulnus s0lutio lapidis insernalis injiciebatur et linteum carptum eadem humectatum leviter immittebatur. Interiori brachii lateri usque in lassam axillarem ferula chartacea affigebatur totaque extremitas in ferula e stis ferreis consecta, in cubiti articulo flexuram rectangulam, pOStice

sinuositatem, quae Scapulam amplectebatur, habente collocabatur. Valetudo universa post operationem mira celeritate resciebatur; reactio Operationem secuta inde ab initio exigua erat. Primo ab operatione die pulsus circiter ictus 70 exhibuit, sitis non aucta fuit, aeger nullum accusaVit aestum et Valetudinem jam tunc laetiorem esse nuntiavit, quam ante operationem. Die 2 et 3 pulsus paene normae respondit, ictus exhiberi S 60- 70, febris vespertina non rediit, appetentia crevit, col0r pallidus post diem 8 eVanuit. Die post operationem 10 aeger, antea tam debilis et labefactus, ut duobus suffultus viris ad Operati0nem deducendus esset, aliquot per horas, brachio in ferula e stis serreis collocato, lectulum reliquit et a die inde 12 maximam partem in horto ambulavit. Functione extremitatis plane restituta, Hamiam rediit.

42쪽

Centurioni de Schwargkops die 23 a. 1848 glans sciopetaria latus

externum sitis inferioris humeri dextri percuSSerat; humerus fractus, condylus externus probe mobilis, antibrachium intense pr0 natum fuit. Glans non exierat, introitus proxime supra olecranon, inter hoc et condylum eXternum, conspiciebatur; haud dubie glans in latere articuli flexario, in DSSa Sigmoidea, sedebat. Dolores acerbi sensibilitatem admodum eXaltaverant, nullus ferebatur motus. Suppuratio pr0suSa circa totum articulum et in hunc ipsum, usque ad condyli externi peripheriam, extendebatur; specillum ad os fractum descendebat. Die 1T M. Maji Langen beck incisuram usque ad condylum externum duxit, hunc a musculis et perioste 3 diduxit atque resecuit. Glans loco fract0, fossae sigmoideae, insidens plane c0mpressa fuit. Articulus reclusus apparuit, facies articularis adhuc laevis et incolumis. 0lecrani etiam Vulneratione percussi partem resecari neceSse fuit. VulnuS, excepto angulo inferiore, suturi Suniebatur et Vinctura ex linteo concerpto imponebatur, laesa extremitas in serulae silis ferreis c0nsecta immobilis locabatur. Die 18 M. Maji aeger graviter febricitavit maximeque sensibilis fuit, vulnus bonam indolem habuit. Jam die

24 ejusd. m. totum Vulnus granulationibus impletum, motus articuli parum dolorifici fuerunt, aeger paucos intra dies non mediocriter resectus. Vincturae linteo concerpto seposita, Vulnus emplastris adhaesivis committebatur. Die Maj. 25 orae fere per totam vulneris amplitudinem p0nticulis granulatis coierant, quare noster M. Junio Sedinum se contulit, functione membri eatenus inStaurata, ut militiam iterum lactitare posSet. V e Sterga ard, centurio, annOS 56 natus, habitu corp0ris infirmo, catarrho pulmonum chronico et asthmaticis assectionibus pressus, die 23 M. Aprilis a. 1848 vulnus Sclopetarium articuli cubitalis sinistri tulit. Externum articuli latuS reclusum, condylus externus fractus fuit. Die 10 M. Maji phlegm0ne late dissusa brachii usque ad humeri articulationem intraverat, ita ut de eX- articulatione humeri ambigeretur. Febris adsuit vehemens, virium conditio maxime anceps. Die 13 M. Maji Langen beck totum articulum cubitalem reSecuit. 0peratio propter ingentem tumescentiam admodum laboriosa fuit.

Aegrotus e narcosi, quam chlorosormum induxerat, experrectuS, SenSUm tacti Scirca nerVum ulnarem normae conSentaneum, manuum et digit0rum motuS eX-

peditos commonstravit. Vulnus exeunte M. Augusto perfecte Sanatum, mobilitas integra fuit. Centurio recuperata sanitate Halaiam rediit.

43쪽

Κoeliter, annos 36 natus, machinarum faber in officina Borsigii Bero- linensi, die 27 M. Novembr. a. 1849 capite trochleari scamni rotatorii eum in modum laedebatur, ut articulus inter os metacarpi et primam indicis sinistri phalangem percuteretur Simulque comminueretur, tendinibus tamen integris, quare Langen beck digitum non amputaVit, Sed laesum articulum reSecuit, quanquam hic, in lacte dorsali et volari trajectus, duobus tantum iobis lateralibus includebatur. Langen beck oras contusas vulneris poli. 1 l0ngi in facie dorsali plane rescidit, periosteo per amplitudinem comminutionis diducto, pollicem 1 phalangis primae et p0ll. χ ossiS metacarpi resecuit, OSSa e Vulnere

serrula sua auferens. Vulnus deinde dorsale et adVersum Volare acubus Carolinensibus univit manumque cum digito in ferula chartacea immobilem collocavit. Attamen Langen beck probe attendendum esse dixit, huncce casum haud laetam polliceri progn0Sin, quoniam totus carpus Vehementem tulerit contusionem, itaque panaritium tendinosum traumaticum metuendum sit. Die demum T M. Decembr. aeger, qui ad nOSOdochium SeSe conferre recuSaverat, rursus accessit, qua negligentia plurimum detrimenti ortum erat. Totum anti- brachium, usque ad articulum cubitalem et quod excurrit, intense fuit tumidum, rubefactum, admodum sensibile. In latere anti brachii radiali abscessus magnus emerSerat, quo inciso multum puris proruebat et tela cellulosa subcut nea latum per circuitum pure destructa inveniebatur. Secundum Langen-beckii principium, qu0d multis casibus egregie comprobatum eSt, plures inc siones minores uni majori praeferebantur et administrabantur, ne, abSceSSuScavitate magnum per ambitum nudata, Suppuratio colliquati a induceretur. Interne emeticum, externe calida cataplasmata brachii adhibebantur et pus, quamprimum fluctuatio alicubi apparuit, parva incisura evacuabatur. Sub his vulnus articuli digiti resecti non prima intentione, sed granulationibus consanuit. Totus sanationis processus jam die 15 M. Februar. plane absolutus et ineunte Martio articulus resectus motibus methodicis adeo mobilis redditus erat, ut aeger digit0 indice et pollice omnia firmiter tenere, aut indicem Volae manuS apprimere, nec n0n ad opificium Suum revertere posset, quod quidem non modo utriusque manus uSum, sed etiam dexteritatem reposcit, qu0niam circa rotam vibrantem homo operam facit. M. Februario a. 1851 eum Vidi,

quum, manu SiniStra machinae apposite injecta, ad quod opus digilum laesum

44쪽

absolute necessarium esse dicit, trabecula S ferreas graves admodum facile regeret. Digitus quidem p 0ll. χ'brevior est, quam dextrae manus, quia Ostantum pollicis longitudine regeneratum est, sed mobilitas completa articuli

resecti rediit, ut vir preSSionem validam eXercere queat; Sen Sus normae omnino respondet.

Augustus Uulin, annos 13 natus, Κiloniae die 23 M. Augusti a. 1849 cotis mole talem digiti medii dextri contusionem passus eSt, ut cutis rumperetur et articulatio primae atque secundae phalangis nudaretur. Latus articuli radiale recludebatur. Vinctura per futuras administrabatur totaque manus Serico cerato involvebatur. Die demum 14 post applicatam vincturam aeger rursus acceSSit, vulnere per tempus interjectum plane neglecto. Suturae percisae fuerunt, Vulnus suppuravit, specillo immisso facierum articularium aspredo sentiri potuit. Lan genbeck Drcipe Listoniana superficiem articularem primae et Secundae phalangiS, integris tendinibus, resecuit, quo facto vulneri suturis munito Vinctura gluti-n0sa superimponebatur. Jam 20 die M. Septembr. Vulnus, excepta planitie granulante anguSta, coaluerat et digitus resectionis loco mobilitatem exhibuit. 0missa omni vinctura, manuS Serico cerato involvebatur, ut aeger digiti motum administrare posset. Digitus resectus paucas tantum lineas brevior suit solito. Die 3 M. 0ctobris aeger ex arbitrio flexionem et extenSionem, quanquam imperfecta S, exercere potuit. VulnuS ad diem 16 M. ejusd. perfectam cicatricem induxerat, mobilitas articuli resecti in dies creverat, flexio ejus propemodum completa institui potuit. Die 5 M. Novembris resectus articulus haud minus quam alius quisque, m0bilis suit, quare puer sanatus digito ad solita negotia

promte utitur.

Busse, Berotinensis, annos 42 natus, die 14 M. 0ctobris a. 1849 panaritio periosteali digiti indicis dextri tentabatur, quod prae ceteris tertiam phalangem graviter assecit. Malo usque ad diem 27 M. Januarii a. 1850 neglecto aeger clinicum adiit, cui Pr0s Langen beck praeest. Ρraeter panaritium luxatio suppuratione inter tertiam et secundam phalangem inducia, totaque tertia phalanX necrotica, inVeniebantur. Prognosis laeta non assulsit, quoniam phalangis

45쪽

etiam secundae anterior pars necrost obnoXia fuit. Langen beck ipsis Calendis Februarii incisuram in latere radiali articuli suppurantis, inter tendines extensorios et VaSa digitalia, per aperturam externam Sponte Subortam ita duxit, ut incisione secunda minore et ovata margines ostii fistulosi jam formati exciderentur; quo tacto, tertiam phalangem necroticam eXStirpavit serrula que sua dimidiam phalangis secundae partem, quousque peri0Steum erat diductum, in vulnere resecuit. Vulnus deinde eXternum suturis univit digitumque ferula chartacea immobilem fixit. Medio M. Martio externum Vulnus cicatrice obductum erat, quamobrem pericula, tertiam phalangem movendi, instituebantur, quae modo per poli. l0ngitudinem regenerata fuit; secunda phalanx massa solida persecte erat instaurata. quum aeger ab eo inde tempore adclinicum non rediisset, M. Februario a. 1851 ad eum me contuli. Digitus resectus pollic. breVi0r, quam alterius manus, nihil ostendit deformitatis, sed formam satis Venustam, quanquam tertia phalanx, cui unguis recta positione insidet, modo pollicis dimidii longitudinem habet. Vir curatus quodque

corpus firmiter prehendere potest. Tendinem flexoris profundi regeneratae phalangis parti adhaerere neceSSe eSt, etenim Sponte Sua, quanquam mediocriter tantum, m0Vetur, quoniam aeger debitOS motus administrare neglexit. Secunda etiam phalanx ad primam angulo recto tantum secti potest, quia haud dubie vigente panaritio seX0rum tendinis cum Vagina sua per exsudatum conglutinati sunt, id quod impedit, quominus motus rectum angulum excedant. Ex parte etiam exigua mobilitas tertiae phalangis huic causae, non operationi, imputanda videtur. Ceterum digitus forma Venusta et insidente ungui trunco amputatorio longe praeferendus eSt et curatus, qui nunc in 0fficina Dannenbergii

operam facit, haud parum laetatur, quod trunci loco digitum habet omnino

utilem.

46쪽

Ossa resecta in Museo pathologico B. Langen beckii asservantur. Icones spatii gratia naturalibus minores delineatae sunt. quum delineator in hac etiam re certas proportiones non secutus sit, cuique sgurae mensuram resecti ossis addidi. Instrumenta tantum, quae B. Langen beck ad faciendas resectiones proposuit, dimidiam naturalis magnitudinis partem exacte adaequant.

TAB. I. Fig. I. Scapula tota exstirpata cum resectione partis acromialis claviculae Francisci Hilmer e legione quinta pedestri Hanoverana. Laesto glande tormentaria inducta. Reseet. die T m. Junii a. 1848 Flensburgi. Fig. s. Caput ossis humeri resectum Joannis Gettg, e centuria sexta legionis pedestris sextae Ηanoveranae, cujus caput ossis humeri sinistri die 5 m. Junii 1848 vulnere selope-tario laedebatur. Fractura comminuta capitis humeri, tendo m. bicipitis fragmento osseo diductus. Reseci. capitis ossis humeri die T M. Junii a. 1848. Sanatio absoluta M. Septembri anni ejus d. Fig. 3. Os resectum Joannis GettZ cum glande ossi insidente et fragmento osseo, quod tendinem m. bicipitis diripuit. Ossis resecti longitudo poli. 2 . aequat. Fio. 4. Caput humeri resectum Caroli Otto, e legione praetoria bortassica, quae Francisci imperatoris dicitur, vulnerati die 23 M. Aprilis a. 1848. Reseel. die 10 M. Maji; sanatio die 10 M. Augusti ejud. anni. Os resectum poli. 4' i longum est. Fig. 5. Caput resectum ossis humeri succenturionis de Zastrow, e legione horussica pedestri prima et tricesima. Glans selopetaria die 23 M. Aprilis a. 1848 per caput ossis humeri sinistri trajecta. Comminutio totalis capitis humeri. Glans superficiem anteriorem, juxta tuberculum minus, ingressa. Reseci. capitis humeri die 12 M. M ia. 1848. Sanat. absoluta M. Julio ejusd. anni. Sanatus M. Januario a. 1849 stipendia meriturus ad militiam rediit. Longitudo ossis resecti poli. 2 ' .

I AB. II. Fig. I. Caput humeri resectum militis Schari berg, e cohorte pedestri legionis borussicae tricesimae primae, vulnerati die 23 M. Aprilis. Reseel. die 18 M. Maji; sanat. die 8.M. Augusti cum persecta sunctionum extremitatis restitutione. 0s resectum poli. 5 longum.

47쪽

Fig. 2. Fig. 3. Fio. a. FU. 5. Fig. 6. Fig. 7. Fig. S. Fig. 9.

Fig. Io. Fig. II. Fig. u. Fig. IS. Fig. M.

Caput humeri resectum Ρetri Hennsen, e centuria quarta cohortis venatoriae dant eae

secundae, vulnerati die 23 M. Aprilis a. 1848. Reseel. die 15 M. Maji; sanat. die 10 M. Julii a. 1848. Longitudo ossis resecti poll. 4. Totus articulus cubitalis resectus centurionis Kestergaard, vulnerati die 23 M. Aprilis a. 1848. Reseci. die 13 M. Μ i, sanat. absoluta M. Augusto a. 1848.

a) reseetum capitulum radii, b) resectum olecranon, o troehlea humeri cum oleerant fragmento. Totus articulus cubiti resectus Alberti Κoeliter, e prima centuria cohortis venatoriae saxonicae secundae. Glans per Oleeranon sinistrum trajecta; fractura ulnae comminuta; vulnerat. die 13 M. Aprilis 1849. Reseci. die 15 M. Aprilis. Aeger post octo dies ambulavit, sed elapsis tribus hebdomadibus phlebitide interiit vi capitulum radii resectum, b) condylus externuS humeri, e) Dagmentum condyli interni humeri,

d) ulna cum ole crano. Forceps ossium, qua os resecandum prehenditur et e vulnere protrahitur. Forceps ossium, eidem inserviens Scopo, ubi ossa sunt majora. Scalpellum, quo musculi et ligamenta ab osse resecando diducuntur. Scalpellum, quo prima incisura usque ad articulum ducitur. Scalpellum ad musculos et tendines e sulcis osseis enucleandos, quia scalpellum subsig. 7 memoratum, capitulo instructum, impedimento foret. Praecipue in resectione articuli cubitalis, ad nervum ulnarem e sulco enucleandum, magnam praestat utilia

tatem.

Serrula sStichsage), ad os in vulnere resecandum; paulo sortior est, quam altera Serrula, qua per ostia fistulosa minima ad Os pervenimus. Hamuli ossium, ut e parvis vulneribus ossa resecanda minora protrahantur, si reipi ossium aditus non patet, Vel ut os majus ad latus distrahatur. Rasorium, ut periosteum ab osse eXacte diducatur.

48쪽

Νatus sum Theodorus Carolus Adolphus Ρetrus chky Medgiboriae, die 9. M. Aprilis

Α. 1826 patre Gulielmo, medico - chirurgo regio forensi, matre caro lota, egente Wolfi, quibus parentibus vivis et integris gaudeo. Septem annos natus primisque literis Med Ziboriae imbutus, Lissam Ρolonorum prosectus sum, ut mature peregrinis adsuescerem, ubi sch0lam urbanam, adhuc Rectore Fincke florentem, frequentavi. Annum vitae decimum agens gymnasium 0lsiense adii, cui tunc director Κ0erner, nunc direct. Lange, viri magna eruditione conspicui, praefuit et praeest. Mense Aprili a. 1846 maturitatis testimonio munitus inter cives academiae regiae medico - chirurgicae militaris borussicae receptus per quadriennium hisce intersui scholis:

Cel. Werder de logice et psychologia; cel. Ρ reus s de historia; Beat. II echer de encycl0paedia medica, de path0logia generali, de Celsi libris, de medicinae historia; Beat. Linst de botanice, historia naturali generali, de cryptogamis; Iss. Lichtens te in de goologia; Ll. Do ve de physice; Ill. Mit scher lich sen. de chemia organica et anorganica, de pharmacia; Bl. Weiss de mineralogia;

Iss. Schleium de oste0l0gia, SyndeSmologia, Splanchnologia, nec n0n de anatomia organorum Sensuum; m. d. M ueller de anatomia universa et organorum sensuum, de physi0logia, anatomia comparata et pathol0giea; artem cadavera rite secandi IlI. d. M ueller et Ill. Schlemm me docuerunt.

Praeterea disserentes audivi: Beat. E c k de therapia generali, de semiotice, de physi0l0gia, de morbis contagiosis, simulatis et dissimulatis; Ιll. Mit se herlicli jun. de materia medica; Beat. Horn de morbis psychicis et de therapia speciali; Iss. Schoente in et Ill. Romber g de pathologia et therapia speciali; Iss. Juengken de chirurgia et de Vulneribus; lil. c asper de arte sormulas medicas rite concinnandi, de medicina forensi; cel. Schmidi de arte obstetricia; cel. I ros chel de arte fascias rite imponendi, de ossibus fractis et luxatis; lil. Langen beck de chirurgia generali et speciali, de morbis ossium, de morbis articulorum; cel. Boelim de acturgia, de morbis oculorum et de operationibus ophthalmiatricis. Exercitationibus clinicis medicis, chirurgicis, obstetriciis, Ophthalmiatricis intersui Virorum Illustrissimorum et celeberrimorum Schoente in , Romberg, Wolff, Langen beck, Juenglien, Angeis te in , Schmidi. Praeterea duces mihi fuere Cel. Boelim et Ill. Langen beck in operationibus in cadavere faciendis, nec non ophthalmiatricis; Ill. C as per in exercitationibus medico-sorensibus et explorationibus in vivis et mortuis instituendis. Quibus omnibus viris optime de me meritis quas possum maximas gratias ago semperque habebo.

49쪽

Ρost diem 18. m. Martii a. 1848 primum chirurgico - practicam operam dicavi vulneratis in palatio regio, ubi ducibus medicis praetoriis Dr. Ultrich et Dr. M ueller per tres hebdomades

hanc iunctionem exercui. Mense Decembri Ll. Langen beck ammanuensem me elegit, quam provinciam per annum et trimestre obit, tum Vero medici inferioris munus in caritatis nosocomio obtinui Tempus, quo nullo non die magni illius chirurgi consuetudine fruebar, saepe inter operationes gravissimas, quas summa et admirabili dexteritate, administravit eoque modo ad summum chirurgiae operativae amorem me incendit, ei adstiti, maximis Vitae amoenitatibus accenseo. Quantum praeceptori generosissimo Langen beck debeam, Verbis enuntiare nequeo, omni autem Virium contentione eo enitar, ut tanto praeceptore dignus evadam. Mense Septembri a. 1849 primam operationem grariorem in vivo homine institui: proavae meae dilectissimae 72 annos natae, quum a nepote sese curari diserte concupisceret, cataractam amori. Mater promae caput Sustinuit et palpebram superiorem fixit, pater ad latus meum consistens oculos continuo ad acum cataractariam manu mea ductam direxit. EVentus prosper fuit et proava adhuc vivit. Tempore paschali a. 1850 medici inferioris munus in caritatis nosocomio Berotinensi suscepi, quo adhuc sungor. Jam vero tentaminibus et philosophico et medico, nec non examine rigoroso coram Gratioso Medicorum 0rdine rite superatis, spero fore, ut dissertatione thesibusque defensis summi in medicina et chirurgia honores in me conserantur.

50쪽

1. In rerum natura omnia nihil sunt, nisi Variationes ejusdem thematis, attractionis et repulsionis, amoris et odii. 2. Amputationis una tantum indicatio exstat, nimirum si malum ipsum jam amputarit. 3. Myotomia non est antispasmodicum. 4. luemadmodum mentis morbi generatim basi nituntur materiali, ita etiam crimina committendi impulsus, et Sicut medico nequaquam, aegrotum inSanabilem interficere, ita civitati, maleficum immedicabilem capitis damnare, per naturam haud licet. 5. Morborum Symplomata sunt litterae, e quibus et Sana et Vesana componere licet. 6. Nisi utile est, quod agimus, Vana est gloria nOStra.

SEARCH

MENU NAVIGATION