Specimen obstetrico-medicum inaugurale de praecipuis gravidarum morbis

발행: 1843년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

91쪽

Burns recte monuit, ab hySteriae forma tam prope ubeSt, ut parum metus injiciat. Eclampsia quamquam ubique Observatur, frequentia tamen in diversis regionibus multum dissert, ut V. c. 29paret exemplo Galliae et Angliae. Τeste Ryano in hac regione l0nge crebrior est. Quodsi in hujus diversitatis causam inquiratur, fortaSSe reperietur in copiosiore mulierum Anglicarum cibi usu, quod in cura hujus morbi prophylactica noxium cenSetur. De natura eclampsiae valde etiamnum dissentitur. Quam licet plures explicare conati sunt, hactenus tamen minus bene cessit. Diversae theoriae , quae hac de re

nunc seruntur, Veram ejus imaginem non repraesentant.

Doct. Busch 1) ex doloribus parturientibus subito cessantibus convulsiones oriri ait, maximam partem ipsi dolorum actioni tribuendas ad cerebrum translatae, quod jure a multis addubitatur. Sunt, qui hujus morbi cauSam petendam esse existimant a sanguinis vi plastica, graviditatis tempore aucta,

cum erethiSmο nerVorum. Sin autem eclampSia graviditati Originem debere existimanda est, recte quaeritur, quare non SaepiuS Occurrat 3 Raram autem esse ad unum

omnes testantur medici. l). Eneyclopudie. in voce Con Vuls, d. Schwanget n. pag. 431.

92쪽

Si verum est, quod pronuntiavit vati Helmont i, Muliere in ab utero e8se mulierem ' hoc maxime apparet tempore graviditatis. In hac universa mulieris conditio Secundas, Uterus primaS partes agit. Hic quidem in eclampsia fere locus est, quo medulla spinalis aut cerebrum per nervos uteri Sensiles assicitur, et vicisSim per reflexionem flamenta motoria excitat. Eelampsiae igitur essectus habendi sunt sympt0mala resiexoria , quibus ex actione nervorum uteri turbata natis diversa centra assciuntur. Singulae eclampsiae species, hysterica, epileplica et apoplectica a diverso nervorum centro pendere Videntiar. In prima ganglia nervi sympathici, in secunda medulla spinalis, in tertia systema cerebrate maxime assicitur. Aliae, quae enumerantur eclampsiae Species, sortasse ex his centris simul assectis explicari poterunt. Assectiones, quas eclampsia gignere Videtur, ex Sympathia originem ducere existimandae sunt; totum enim corpus actione Systematis uterini regi constat. Ut supra monitum, major ejuS Vis eSt, Vita uteri graviditate aucta, quare fortasse cum doct. Bereniis sentire licet, dicente , eclampSiam Semper esse morbum Symplomati

cum.

Eclampsia quondam morbus essentialis habebatur, nec pendens ab ulla centri nervosi assectione; alii in eclam psia semper irritationem cerebri adesse statuebant; utrumque perperam. Et Sane, si anatomiam pathologicam conSulimus, convulsiones in omnibus assectionibus centri nervosi sympto-

93쪽

mala adesse videmus. Simul autem praeter illos casus in quibus cultrum anatomicum centri cerebro-spinalis assectionem in cadaveri demonstrat, quae origo est motuum convulsivorum, alios esse obSerVamus, et eorum quidem numerus major, in quibus nulla assectio morbosa apparet. Quodsi autem, vi motrice turbata, inducamur, ut convulsionum sedem in centro nervortim ponamVS, qtlaeritUr, utrum mutatio morbosa erethismo an torpori tribuenda sit. Ad convulsionum palliogeniam eXplicandam, certe opus foret cerebri non tantum, verum etiam medullae spinalis totiusque generis nerV0rum phySiologia , earumque legum cognitiobe quibus nervi reguntur, et inter Varias regni nervosi provincias Servatur aequilibrium. Perturbationem exsistere novimus; hujus autem natura nondum investigari potuit. Quamquam eclampSia vulgo nerVorum irritationem sequitur, tamen e debilitate qu0que nascitur, quae gravidis advenit et parturientibus, praesertim poSt metrorrha-gias Vehementes, quando mulier exsanguis est, ut dicitur. Tenendum tamen est, eclampsiam gravidarum pri0ri p0tius tribuendam esse, quia maj0r parS mulierum , quae hoc morbo affliguntur, robustae Sunt, pleth0ricae eaedemque

constitutionis nerVOSae.

Eelampsia vel idiopathica est, id est, originem debet causae, quae directe centrum nervosum assicit; vel sympt0matica, quae indirecte idem facit ; haec autem Saepissime sanguinis congesti0ni ad uterum vel hujus organi hyperaesthesiae tribui posse videtur.

94쪽

rus, Vel praedisponentes Sunt vel occasionales. Illarum numero Sunt temperamentum nerv0sum, lymphaticum ;Sanguineum autem Secundum P. Bubois huic m0rbo

minus obnoxium est; porro nimia irritabilitas , hyperae-Sthesia , plethora ; raro debilitas , hysteria , catalepsia , epilepsia, caput magnum, collum breve, ipsa graViditas praesertim in primi paris, deinde nervi circa vel intra pel-

vim oppressi. Secundum Betscliter alia causa est in sanguine tempore graviditatis magis ven0SO. KranendonL, qui naturam morbi inflammatoriam habet, Systema nervosum graviditate irritatum esse et ita hyperaesthesiam adesse perhibet, quo vi vitali in aliquo systemale aut organo aucta plus Sanguinis advehitur et congeritur et inflammationis germen existit. Secundum Hob laris 1 in nervorum Sensibilitate et ex ea partium irritabilitate, graviditate aucta, procliVitas, et aecedente causa occasionali ipsa eclampSia gignitur. Mulieres , quae insantes rachitide laborarunt, eclampsiae magis obnoxias esse testis est P. Bubois. Causae occasionales habentur animi perturbationeS , Velut ira, aemulatio, terror, aegritudo, exSiutans

95쪽

79 laetitia, moer0r ; unde quasi ex largo sonte multi eclamp-siae oriuntur. Deinde ad eas reserantur omnia, quibus gravidae vires nimis intenduntur, abusus balneorum, suppressio Secretionum et excretionum naturalium , VeStes anguStiores, aer atm0Sphaericus impurus, metrorrha-giae Vehementes, retr0VerSio uteri, multae aliae. Α Cl. Η0ylaris hae causae dicuntur occasionales tem-p0re graviditatis ;1'. Hyperaesthesia sibrarum uteri. 2'. Plethora uteri et universalis. 3'. Vehemens haem0rrhagia praecedens, ex qua magna inanitio VaSorum. 4'. C0rpus uteri nimis distentum pro modo , quo ejus collum expandi potest. 5'. Corpora aliena in primis viis, veluti bilis, Vermes alia. 6'. Calculi renum et vesicae urinariae.'7'. Animi pathemata , quibus gravidae vehementer assiciuntur, quorumque diri sunt essectus. Quibus omnibus Carus 1 in proclivitatem hereditariam

annumerat.

ConVulsioneS, quae ex nervorum assectione idiopathica ortae , magis in constitutiones infirmas, hystericas

1 . Op. laud. Tom. II pag. 20b.

96쪽

cadunt, quae ante jam spasmis et epilepsia cum maxime laborarunt, praecipue ab animi pathematibus deprimentibus , a nimia irritatione SySlematis neri Osi, humorum

emuvio, etc. originem ducunt. Symplomata et decursus. Quamquam Symplomata eclamp-siae semper fere eadem eSSe reperiuntur, disserunt tamentum paroxysm0rum impetu tum decursu , et diversa sunt pro ut ipsa eclampsia aut levior aut gravior est, et ejus character hystericus, epilepticus aut apoplecticus esse deprehenditur. Aliae mulieres V. c. Subito ea opprimuntur, in aliiS pr0dr0mi praenuntiant, qui modo pluribus diebus, modo horis Vel parvo momento tantum par0xysmum antecedunt. In decurSu quoque Summa observatur diversitas, tum quod attinet ad impetum par0Xysmorum, tum quod ad modum, quo organismus morbo asscitur; modo enim singulae partes , modo omnia organa ab ea corripiuntur ; nunc par0Xysmi Sine gravioribus perturbationibus recedunt, nune cerebrum et medullam Spinalem vehementissime iis assici videmus, quod mortem inevitabilem assert et matri et metui. 1ὶ Etiam paroxysmi modo breviores modo longiores sunt, quod ex observationibus patet: ut supra monui, huic morbo nunc prod0mi praecedunt, nunc

97쪽

81 par0xysmus subito invadit. Secundum Beleury et de

Wces semper morbus ingruens praenunciatur, quod et Vel-peau et Chaussier confirmant; erud. de Lachapelle contra hoc semper fieri negat. Diversa symptomata de ejus adVentu praemonent: lassitudo, tremoreS, Syne0pe, OScitatio, anxietas, aeStuScapitis, animi perturbati0nes ; Symptomata circulationis laesae, velut facies tumida cum alternante rubore et pallore, oculi splendentes, rubentes , utSus obnubilatuS vel caecitas. Accedunt tinnitus aurium, VertigineS, Somnolen

tia , cephalalgiae, collum tumens , dissicultas loquendi,

motus convulsivi nonnullorum musculorum trunci, Sen

sus Digoris in spina dorsi, dyspnoea , palpitationeS eordis , praecordiorum anxietas , regio epigastrica Oppressa, interdum cum vomitu, tremores et Diglis artuum, SubSUltus tendinum, pulsus plenus , duruS et Celer , aut parvus et irregularis, urina copi0Sa aquOSa. In praenotionibus CoaeiS, quae Hippocratis nomine seruntur, dolor capitis hunc morbum praecedere dicitur: μ cupitis dolor cum sopore et gravitatis Sen8u quo lum-m0do convulsisnem accerSit. V 1ὶ Pugos 2j et de Wees eundem d0lorem saepius Observarunt, quem hic Sedem habere

98쪽

82 ait in media fronte. Et LudeLing 1ὶ hoc Symploma semper eclampsiae prodromum sibi fuisse testatur. Pugos inprimis et visum obnubilatum et caecitatem inter pro- domos recenset, quod a Baudel0cque confirmatur et a de Wees symptoma constans habetur. Alia praeterea morbi praenuntia dicuntur, quae minus tamen constantia

esse videntUr.

Saepe tamen , nullis praecedentibus prodromis, subito eclampsia irruit. Quum mulier vehementer ea amictatur, dira observantur Symplomata , velut: alternantes et vehementes contractiones et relaxationes, artus incredibili volubilitate incurvati et porrecti; vultus modo pallidus, modo rubens, modo purpureo colore suffusuS, deformis redditur, musculis oris inprimis in diversas partes distractis. Saepe bulbi oculorum magna velocitate cireumVolVuntur ,

ipsi oculi interdum fixi, tensi et prominuli sunt, et pupillae

dilatatae. Lingua turgida et elongata ex ore hiante prolabitur, et convulsivo motu ad se mutuo adductis maxillis lingua intercepta graviter vulneratur, ae foedo Spectaculo Una cum spuma Sanguis exit; dentium strid0r ingratissimus percipitur. Arteriae carotides manifesto pulsant , Venae jugulares, collum et vultus turgent. Mulieres huc illuc se jactantes a lecto Surgere conantUr. Τruncus m0do in aversam sopisth0tonus , modo in adver-

99쪽

sam partem incurvatur semprosth0tonus , Vel spasmis tantum clonicis amictatur, manus ad pectus aut regionem epigastricam seruntur, et ex contractionibus diaphragmatis celeriter sibi invicem succedentibus oritur singultus ,

dyspnoea ete. Secundum nonnullos ScriptoreS SOnuS peculiaris auditur non dissimilis statui selis lacessitae. Sinoclampsia originem ducit ex assectionibus tractus intestinatis et vesicae urinariae, Vel ab ipso utero, naSCUntur Vomitus, urinae et alvi profluvia spontanea, et teste doct. Boxseli expulsio metus. 1ὶ Exeunte paroxysmo congeStio sanguinis ad caput coma parit , Sequente syncope et Sen- Suum obseuratione; malae, quae hucusque rubebant, jam

livescunt; pulsus, qui primo parOxysmi impetu parVUS,spasmodicus erat, et identidem vix percipiebatur, nune plenior sit, et digito manifesto sentitur ; respiratio dissicilis

et stertorosa ad consuetum morem redit, corpus Sudore

obducitur, quo paroxysmus remittit, post brevius vel longius temp0ris intervallum reversurus ; quod teste doct. Cr0st, Merriman et Velpeati pulsu retardato indicatur. Haecce eclampsia gravidarum interdum sine ulla assectione uteri advenit; saepius autem eam sequitur partus intempeStivus, et, quod tamen raro accidit, uterus dis

100쪽

Hic quidem morbi decursus est, quando par0Xysmi pauci

sunt numero, vel post longiora demum intervalla redeunt; sin vero frequentiores sunt et brevioribus intervallis discernuntur , conscientia sui magis magisque imminuitur; coma, et respiratio steriorOsa manent, et typus m0rbi, qui ante intermittens vel remittens suerat, magis jam ad conii nuum Vergit. Hujus m0rbi paroxysmi modo magis, modo minus diuturni sunt; diversissimae hae de re seruntur observationes. Carus 1 tamen paroxysmum quartam h0rae partem rarissime excedere assimat. Eliam frequentia paro xysmi valde disserunt; nunc semel tantum apparent, interdum vel quadragies recurrere visi sunt , imo ad LXX paroxysmos uno die observavit Velpeau. In tanta frequentia dissicile est distinguere , quando exacerbetur impetus , quando remittat, quare nec diuturnitas nec numerus satis accurate definiri potuerunt. Quum eclampSia cessante, mulier post diuturniorem vel breviorem accessionem lassa et debilitata quiescit, inscia saepe est e0rum, quae passa est. Quinimo exempla memorantur mulierum, quae insciae furente paroxysmo partum enixae Sunt. Haec sufficere videntur ad imaginem e elampsiae desi-

niendam. Morbus autem cum similibus confundatur; re-ll. Op. lauit, Tom. 2 pag. 204.

SEARCH

MENU NAVIGATION