장음표시 사용
161쪽
quod stomaclitim roboret, viresque restituat. Equitatio deinde, aut vectio in curru multum admodum prodesse poterit , praesertim si ad quadraginta dies, & longius producatur, ut ita viscera ab dominis vires recipiant , impactasque morbi quisnquilias sensim sine sensu atterendo, tandem cum uberrimo fructu discutiant. Corpus interim ab humido, frigidoque aere defendatur: fiunt enima victu insalubri, & impedita perspiratione frequentissimae recidivae in hoc morbo , quae, Ut modo dixi, in decrepitis debilibusque corporibus semper cum discrimine coniunctae sunt; rtisticatio tandem proficua, imo necessaria existimatur eo tempore, quo lini aeger a parogismis recessit, suppetiasque dabit cortex: maximξ , si ex frigida, & humida in siccam, temperatamque regionem coeli mutatio fiat. Mirum eli, ait Sidenam ius, quantum Caleat haec aeris mutatio , praesertim in provectioris aetatis aegris, ad morbum hune prorsus abigendum . Praeter intermittentem , cathar rati quoque febre non raro Senes laborant, & ii prae reliquis, qui distillationes facile patiuntur, liabituque corporis lymphatico praediti sunt; sed quum haec febris morbi remedium saepe sit, catharrum enim , aliasque deii illationes facile concoquit, de ejus dem curatione dicere supersedeo. Id autem so-
162쪽
lum animadverti dignum existimo , quod prudentis Medici munus sit, ut febrilem fomitem, qui sufficiens videatur ad catharri coctionem, suo genio indulgeat ; qui debilior sit , aliquantulum excitet; qui vero nimis ferociat, aut peni- tus tollat, aut aliquantulum reprimat: Quo pacto Medici, & Medicinae laudi saepe vertitur . q. XXIII. De 'pocondita .
E his hactenus vitiis egi, quae in Senum
corpora agunt; modo ea ostendam, quae in eorum animos vires suas immediate exerunt, corpusque proxime attingunt. Et quoniam Inter coetera multa, quae animum afficiendo, corporis valetudini maxime adversantur, duo
sunt, meo iudicio, pervulgaria , I pocondria , Videlicet, et Tristitia: De iis distinctis capitibus modo agere non prorsus alienum existimo: Hypo condria igitur prima in medium proseratur. Haec maxima animi aegritudinum, quam ab atra et prutrescente circum praecordia bile originem ducere multorum opinio est,uiros,& adolescentes miris modis discruciat , sed in aetate provectiores ty raniijdem suam exercet : Is morbus quamvis unus
163쪽
natura sit, Prothei modo in varia as formas adeo mutatur, ut multos fingat. Quos autem frequentius corripit, sic torqere solet . Senes atra bile correpti, quamvis in caeteris bene se habeant , aut graviori morbo iam esse affectos , aut inopinato interitum stibituros existimant: Inde de vita ,& valetudine adeo sunt sol liciti , ut quoties alvum , aut vesicam e Xonerant, excreta maxima diligentia perscrutantur; Si alvus solito solutior est, iam Lyenter iam timent,& quae ex ea sequuntur vitae discrimina ; Si vero
parum scrictior , tormina ventris pavent, dolores,
colicam, & violentissimum it ei intestini morbum. Quum urina pellucet, diabetem , quum rubescit , inflammationem latitare in sanguine suspicantur, Cutem quo qne circumspiciunt,& morsus pulicum , si forte vident, iam patechiali morbo, aut scorbutica labe se laborare metuunt; Si vis-
lentius deambulando parum anhelant, an eurisma, aut polypum in thalamo cordis accusant. Pluries in die speculum consulunt, et in eo imaginem suam contemplantur, si sacies colorem, decoremque amisit, oculique parun concavi sint, mortem
jam proximam illis indixit His ocrates; si coloratior, aut speciosior sit, suspecta ex Celso bona sua
habere debent. Neque solum monstruosa cogitant ; sed sepe Κ r quO-
164쪽
quoque monstrilosa saciunt. Modo enim sine causa rident, & in voluptatem delabuntur ; modo se in moestitiam praecipitant, & in voluntarie lacrimantur. Nonnunquam garruli , saepius fiunt taciturni . Dulce somnum requirunt, sed sola noctis imago eos terret, adeo in somniis animus laborat, &Vario phantasmatum ad spe ctu torqueri solet: loda enim simulacra extintae sororis, modo conJagis, nunc filii , nunc carissimi amici ante oculos se habere, dormiendo imaginantur . Saepe etiam tumidum procellis met re fragili nave sulcare, lape per invia saxa , aut loca ferarum plena iter conficere per quietem vident : Inde tumultuose eXcitantur, adeoque somnus, qui perfugium, ut Cicero ait, omnium laborum, O sollicitudini videtur, ex eo illis plurimos crsrae,
Ex levi quacumque catis velut strepitu , in solitoque fragore adeo assiciuntur timore, quassi totus dilaberetur orbis; statimque insequunturborborygini, ructus, sensus ponderis sn ventriculo, faciei pallor, extremitatum refrigeratio, pulsus desectio , & urinae frequens mictio ad instar purissimae aquae ex rupe scaturientis . Tune quoque velut sui cabundi summam in respirando dissicultatem, atque sensum globuli guttur confringentis , percipiunt, & veluti paratisi affecti
165쪽
toto corpore tremunt, linguaque balbutiunt. Non rato in amicos , in ipsosque propinquos irascuntur sine causa, eosque valde reprehendunt, & Liriose increpant. Testis Homerus est, tibi inquit: inter alios surrexit haercs Atridas tristis, atque furore circum praecordia oppletus, late imperans Agamemnonem: ejusque oculi igni similes erant,
Per epe hominum consortium effugiunt, &in solitudinem se conserunt e Modo iocietate de lectantur, eamque tanquam unicum suarum calamitatum solatium, adversaque in fortuna refrigerium prosequuntur . Demum ob turbatum spirituum animalium motum vota habent contraria votis: adeo ut melancholicus Senex saepiusmod petiit, spernit, repetit, quod nuper omisit: Aefluat, vitae disconzenit ordine toto. Nihil it sue mirum videri debet, si me lancholicis vita ipsa tandem taedio sit; in tanta porro animi aegritudine , corporisque molestiis mortem , tanquam rem jucundissimam miseri amplecterentur; sed sepe fit, ut licet per multos annos ita VeXentur, raro exanimentur. T1m gravis aegritudo , tantaque in ea affectuum pugna unde oriatur, & quo naturae arcano perficiatur, videant ii, quorum in contemplandis hujusmodi rebus
166쪽
Iso cura teritur ; quum me graviora implicent, de
eius remedio protinus agam . Prima medicina esset, si multorum sententiam libere complecti liceret ita animo & corporeasseelos ad Anticyram mittere, ut helleboro curarentur; sic enim aegrotari, insanire est. Sed quoniam mitius agere placet, nonnulla remedia partim ex Philosophiae fontibus, partim ex penu Medicinae deprompta docebimus . Et quoniam variant animi, Cariabimus artes,
Mille mali species, mille salutis erunt.
Quum igitur, propter mutuum commercium inter animam , & corpus saepe eveniat, ut perturbato animo, corpus langueat, & corpore male affecto , animus angustia simus, atque gravi amamritudine conficiatur, opus est, ut remedium Opportunum adhibere possimus, diligenter perscrutari morbi originem: Si enim ex corpore morbus incipiat, uno modo; si ex animo, alio cu
Quod ad remedium attinet, si ab ansmo oriatur, id fere unicum , praestansque est, quod ex Philosophia deducitur , utpote, que sola ani-Wum regit, rationi lite imperat, juxta Ciceronis illud di Philosophia medetur animis , sollicitudianes detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Excolant ergo Senes Philosophiae studia,
167쪽
ut unde haurire adiumenta adversus animi aegritudines habeant, patianturque ab ea sanari , quum aliter sanari vix queant. Quum vero non animus , sed corpus primo aegritudine assicitur, multiplex eli medicina, quia
multiplex solet esse corporis temperamentum , quod modo uno, modo alio remedio movetur.
Idcirco nonnulli Medicorum hypocondria laborantibus vinum bibere suadent; ait enim sapiens in Scriptura i se Date siceram moerentibus , O vinum iis, qui amaro sunt corde. Hoc vero remedi I genus malum lenire solet, non tollere ; & freque n. tius accidit, ut post vini momentum vis morbi serocius cruciet. Postqtiam enim vinum deser-
vult, se habent, ut frigidi Senes structo igne se
calefacientes , qui quum ab eo recedunt , magis a frigore molestantur, quam si nunquam ad eum accessissent. Sed quod multo pejus est , melancholicus Senex ad vinum iterum redit , tanqVam
ad gratum amari animi solatium , corporisque aegrotantis refrigerium , idque pluries in die, Scsaepius usque ad ebrietatem : dissicile est enim signare remedii metam, atque in ea consistere, sed bibendo exhilaratur animus, continuo post sequitur ebrietas, lubricus enim est ab hi.
laritate ad ebrietatem ; Adeoque dium malo peius est: nam melancholia insania i oluntaria,
168쪽
Isrebrietas vero voluntaria est: illa conturbat animues haec ne dum conturbat, verum & alienat. Quae quum ita sint, remedium , nisi adeo gratum , & voluptuosum , tutius saltem adhibendum est. Hac de causa nonnulli praestantissimi Medici lac aut muliebre, aut asininum, aut denique caprinum, vel vaccinum exhibendum suadent, praesertimque iis, qui gracili, exsuccoque temperamento praediti sunt: Alii martem amaris, & aromaticis remediis commiae tum consiliant maxim hillis, qui mollem laxamque corporis. constitutionem .habent; multi tandem balnea frigida, gelidasque potiones melancholicis egregie prodesse assirmant, iis qire praecipue, qui systematis nervosi , aut nimia iraitabilitate , aut imbecillitate laborant.
Licet autem in tot sententias circa remedia scindantur Medici, circa tamen rationem vivendi, in eo omnes conveniunt, quod cunctis ita assectis cuiuscumque constitutionis, ac temperamenti si ut seque proderint aer purus, atque temperatus , victus simpleae, & parcus ; potuS ex aqua, cui
vini generosi quidquam admisceatur; somnus longior potius, quam brevior, semperque tranquillus; alvus quotidie aperta, & urinae vita reseratae ; mens hilaris, neque curis sollicita; exercitatio tandem quotidiana , praesertim quae in equo , aut curru neri solet: rusticari quoque , Sc navigari
169쪽
gari ut corpus, sic animum immutant, adeoque melancholicis opportuna teque praesidia sunt. His salutaribus Medicinae praesidiis, si morbus non
devincatur, summa patientia tum aegris, tum Mecis necessaria est ; illis, ut aequo animo adξo molestam aegritudinem ferant: his, quia nesciunt, par gravi malo invenire remedium. Necessarium quoque existimo, ut Medici dicendi facultate, dulcique eloquio valeant, ut quoties remedia deficiant, saltem Juxsta Horatianum carmen et
Sint Cerba, voces qqibus hunc lenire dolorem Possint, O magnam morbi depellere partem . Erit igitur consolationis primum remedium insinuare aegrotis, aut nullum malum esse, aut admodum exiguum . Si vero falso imaginari non desinant, se graviter aegrotari, quum tantum levi ter valeant, lepidam, atque iocosam, docet Cicero , parare Medicinam. inquit his regritudinem. Bomodo 3 collocemus in culcitra plumea , psaltriam adducamus: demus scutellam
dulciuscula potionis , aliquid addamus Ocni. It
enim feri potest, ut phantasia conceptus morbus gravissimus, per suavem, gratissimamque curationem , vel leniatur, Vel penitus auferatur . Demum animadvertere licet , quod Hypocon-driaci Senes , suam vis molestia, & taedio Medicis saepe sint, non tamen sine lucro taedium afferunt.
170쪽
Quoniam eorum patientiam si vanis sollic tudini bus exagitant, animum quoque muneribus exhilarant ; multa videlicet illis e Iargiendo , non virtute animi, sed suspicione concepta, ne Medici eos destituant, si minora meritis praemia ipsis exhibeant is
IAm tandem de Animi Tristitia agam , quae
cum assectione Hypocondriaca non raro conjungitur , & aeque molesta , quam perniciosa Senibus est: Hinc non sine ratione dixisse Cassiodo. rus videtur ,, est, quod Sene tuti magis noceat, O dies hominum breetiet, quim tristitia . Optandum' propterea est, summoque studio, ma. ximaque diligentia curandum, ut hujusmodi aegritudinis causae a Senum animis removeantur . Quatuor capita invenio, cur Senes haud infrequenter , in tristitiae amaritudinem incidant r primum quia timent, ne ipsis deficiat vi alicum in Senectutis extremo : alterum , quoniam sentiunt, de in ea aetate esse odiosos aliis: terti una, quia natorum illis inspicsendus est interitus: quartum, quod videant, se procul non esse a morte . Sed hae