De consequenda, et producenda senectute disquisitio.

발행: 1790년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De Pollagra , arthitricisque doloribus . EX eo sumero vitiorum , quae Senum cor pora circumvenire solent , nullum aliud pervulgatius est , quam Podagra & quidquid a finiatis vinculo ipsi conjungitur , veluti sunt coxendicis dolores, omnesque articulorum cruciatus Ccetera corporis vitia surgunt extemplo , &fere semper extemplo dissipantur; hoc senectute nascitur , quo plus ista invalescit, illud plus

roboratur.

Veram hujusmodi vitii causam soli Dei , ait

Arethaeus, norunt; sed probabilem etiam homines; quum vero Medici adbo in diversas sententias abeant, an istam vere cognoscant, dubitari quoque potest . Celebris Doleus ab aciditate hostili ad corporis ambitum delata , & artus' praesertim molestante podagrae causam deducit. Sed an acida sit , an alcatina materies podagram faciens, anceps , Sc incertum omnino est , quum eius genuina indoles, & natura nullo adhuc indicio demonstrari possit.

152쪽

tinosa ponit, & de hae sua opinione haesitante;

ad cadavera arthitricorram incisa provocat; quorum articulos muco tenaci obductos se semper vidisse , testatur: Verum huiusmodi gluten effectus potius podagrae, quam causa videtur. an sui eten cum preceptore suo Boerhavio in eam opinionem devenit , quae causam podagra in subtilissima materie systhema nervosum aG- ciente positam defendat. Sed cur potius in artsculorum , quam aliarum partium nervos subtilissima haec materies irruat, eoscue dira in to menta agat, praeclarissimi viri non satis expo

nunt .

Insignis Corerbill, qui nuper opusculum de

causis, curatione arthuridis edidit, morbum non repetit ab aliqua materie , sed in arteriis minimis occlusis ponit ; ejusque dolorem in sanguine a tergo per vices urgente , vique magna eas aperire conante . Hoc clarissimi viri systhem is ortasse causam doloris feliciter aperit: sed unde arteriae occludantur , nullatenus declarat , adeoque inter hypotheses merito reiicitur. Praeci: L erus existimat , ductus hamori pitu toso excernendo proprios , aliquo modo in articulis Iabefactari, videlicet a labe hereditaria, a motu Violento, a morbo , vel ab aliquo errore in Victu coriam isto: unde excretione impedita sta-

153쪽

stat in articulis superfluus humor . stagnando-tiue acrimoniam concipit, quae inde sensibile gnervos stimulo lacessit ; itaque acerbos dolores saeit . Hoc systhema coeteris praecellit; quod causam humorum acri monte probabilem assignat ;sed sola statio humorum ad eam acrimoniam cQncipiendam , quae tantas deinde tragaedias moveat , quales in podagra observamus , minime sussiciens apparet. Tandem Anglicanae gentis memorabilis auellior Sidenam ius, qui arthritidis tormenta ultra triginta annos expertus fuit, quique eius ideam accuratissime descripsit, a duobus principiis toto cae lo diversis materiem morbi deducit. Primum est, indigestio humorum a caloris, & spirituum defectu orta: alterum , humorum calor, et exestuatio:

Ideoque quod uni cause prodest, alteri nocet ;unde tanta in curatione morbi difficultas. Sed rem acu tetigiste non videtur vir iste, a cuius opinione propterea Medici sere omnes recedunt,

licet in reliquis tanquam in fallibili Medicinae Do. diori ut plurimum assentiantur; & ratio est, quia

neque indigessito humorum , neque calor eorum dem, neque excellitatio ulla podagram praecedit; sed eam potius subsequit hir : adeoque morbi essectus, non causa utrumque apparet.

Inter tot, tamque' varias sententias circa po-d a ra

154쪽

dagrae essentiam nihil de ea sollicitus, causam tantum proximam inquiram. Causam tantum proximam hujus aegritudinis collocari posse existimo in quadam humorum acrimonia , quae undequaque ea oriatur, id habet peculiare , sibi lue propitim , ut in articulo deponatur, non Sectis , ac scorbut Icalabes in gelagi vas, scrofulos i in glandulas colli, calculosa in renum meatus, venerea in pudenda, variolosa in cutem deferri proprium habent. Haec podagrica acrimonia, praeter quamdam labem ex parentibus in filios quodam , veluti haereditatis, jure . derivantem , plerumque pro matre Venerem, Cereremque habet, pro patre Bachum agnoscit. Quod adeo verum est , quam quod verissimum : ui enim in podagram, articulo ram-Fe dolores incidunt, ut plurimum , licentiori utuntur vita : In luxuria enim , Venerisque voluptatibus in continentes sunt ; in vino non jam quidem hilares tantum, sed effusi; in victu edaces. Et licet morbum, atrocesque ejus dolorescenties experiantur, vix liberi sunt , quum , tamquam ab inferis e Pasi, ait Arethaeus, ad laxio-Fem Citam rc sunt, tanquam mortem bre Cisu Bit: ri , licentio ills Ciolint. Quum varios de podagrae causa, & curat in ne magni nominis Medicos consulerim , eosque inter sedissentientes circa morbi essentiam invenerim; ia

155쪽

eo omnes convenire vldeo : quod pro morbi curatione intra parox istarii in nullum fere praesidium

in Medicina reperiatur : & praeter aliquod sedativum auxilium , nihil tuto dari possit : extra pa-roxismum vero plus spei in bona diaeta sit, quam in quibuscumque praesidiis, quae circumforanei Medici , ut aurum a simplicioribus captent, exporrecta fronte iactare solent, mirisque laudibus

commendare.

, quum itὶ sint, eam vivendi rationem. modo subiiciam , cuius summa, strictaque observantia nonnullos malum in totum effuguisse, fereque omnes , non levi solatio assectos fuisse, curta scientia comperii. Senex. ergo, qui podagrae , arthriticis ve cruciatibus subsit, primam curam habeat, e lecto surgere , quum Sol ad meridiem accedat, ut ita matutinum frigus devitet, quod omnibus Senibus, sed praesertim podagra assectis, maxime contrarium est . Tura, lactis caprini libram singulis diebus bibat i aliquando lacti casia decoctio admisceri potest , interdumque gratissima Cocolata ; sed fere semper absque u lla mixtione tutius bibitur; Iti enim facilius humores diluit, & corrigit, in prandio nihil ipsi edendum est, praeter panem, qui ex alba siligine fieri solet, cui addi potest jusculum ranarum ; quo origa decocta sit. Caro omnino interdicenda est, sed ova

156쪽

Igo sorbilia, praesertim nuper edita concedi possunt , necnon teneri pisces, qui in triari degunt, eaque regione salubriores habentur . Oleribus uti non alienum existimo, praesertim, si dulci oleo condiantur, ut alvum emollire , laxareque valeant ;oleribus pira , & mala sub cineribus assa cum profectu adiungi possunt. Omnia salsa, spiritos a& aromatibus condita tanquam canis, & anguis vltanda sunt. Illico a Solis desectu cubitum eundum est, dulcique quieti indulgendeum : & quo plus somni accedat, eo plus quoque levaminis accessurum est. Artus mane, & vespere linteolis perfricentur, quod auxilii genus creti s humores attenuat, stagnantes resolvit, impeditque tophos, sive nodos in articulis generari. Quotidianam corporis eaeercitationem singulari commendatione dignam Medici omnes existimant, ea tamen diligentia, ut in deambulationibus Senes sibi caveant a frigidi, & humidi aeris appulsu, qui in sen-sbilem perspirationem impedire , aut retardare possit, ne humor, qui non perspiratur, in articulos dilabetur, eosque acriori stimulo lacessens , diris tormentis discruciet. Haec praesidia recta vivendi ratio adversus podagra: h suppeditat; ne tamen nos videamur remedia aliqua praetermittere , vel quia omnino nulla esse credimus , ves quia nimis tenaces sumus hujus Ovidianae sententiae. TOL

157쪽

Placet nobis in presentia, tanquam praeliantissimum praesidium, usum proponore resinae, in onficis summi Guajaci impropie dictae, quae quum Vl-scidos, lentescentesque humores potenter attenuet, sudores provocet, urinas ciet, stomachumque resolutum roboret, iam tamquam specificum ad podagram, doloresque ab ea natos vel penitus tollendos, vel saltem subveniendos laudatur; & quum laudi saepius eventus responderit, digna videtur, ut in solitium humanitatis, posteritati commendetur.

q. XXII De iis sobribus, in quas Senes

frequentius incidunt. Uum mortalium pars fere maior, quemadmodum animadvertit Sidenam ius, quae in lecto perit, febre correpta pereat, iam modo videndum est , quod febrium genus Senes

adoriatur, di quantum ex illis periculi ipsis metimmineat.

Raro in acutam, ardentemque febrem senes in ei duat; in intermittentem vero, & Catharralem fre

158쪽

frequentissime , quod non sine ratione videtur, quoniam illae sebres, ut plurimum, ex nimio flui.

dorum calore, &motu, auctoque solidorum elaterio oriuntur; istae a debilitatis solidis , vapidaque fluidorum indole principium habent: Hanc autem fluidorum, & solidorum constitutione nrfrequentius in senibus; illam in adolescentibus

experimur

Febris, quae intermittit, licet indole sua praesertim in adolescentibus, & viris innocua ut plurimum sit, senes nihilominus ad interitum saepe deducit: fractis enim iam aetate viribus, quod remanet roboris facile infringitur, fatoque ineluctabili cedit. Nihilominus, si opportunis auxiliis opem Medicus ferat, spes aliqua remanet, ut febrilis ignis sine gravi incendio extinguatur; si vero auxilia

retardentur , febris sedem Animae cogitantis invadit, ejus actiones laedit , humores corrumpit, secretiones retardat, spiritus dissipat, vires profernit, & vitae tandem usum adimit. Tot tantaque vitae discrimina saepius, Tuis eris exigui jact ι compressa qlii scunt. Praemissis idcirco statim ac morbus incipit blando clistere , aut aliquo medicamento ex iis, quae leniter alvum subducunt, illico pulverem exciartice peruviano large exhibere oportet. Tenuis

159쪽

modi remedii sumptio nauseam, & taedium p rit, morboque penitus debellando impar evadit . Attamen, si intra tres dies partitis videlicet vicibus, ad uncias quatuor saltem exhibeatur morbum certe opprimit, ignemque penitus extinguit.

Si vero id, quod raro contigere solet non

subsequatur, iterum, atque iterum laudatus co tex vel simplex, vel sale ab synthiorum permixtus repeti debet. Eoque audacius hoc praesidii genus ex. hiberium suadeo, quod nullum aliud in ampla rerum

natura, aut tutius, aut efficacius Medicina invenerit, quam istam pertivianum corticem , quem Meridionalis America ad nos transmittit : corti cem porro pene divinum , cuius arborem iure meritoque polsunt mortales Arborem Vitae appellare . Hoc solo remedio magis, quam tot pretiosis gemmis, & quam tanto auro, & argento, quibus dives est Mea Peruviana Regio, super Europam , aliasque mundi plagas extollitur; laudem

que maximam, & honorem meretur. Morbo superato , ut in vado Senes sint, neque recidivam patiantur, prae laudatus cortex saltem ad quadraginta dies ipsis in usu sit . Si enim supervenisset febris, in angusto res esset, nanipelam dato corpore , debilioreque facto vi praegressi Maorbi , novo certamini cortex ipse im-

160쪽

par evadit , adeoque , dum semel , atque iterum febris redit, Senes ut plurimum, dum frigus incipit, in ipso videlicet nou e febris accessu , extinguuntur.

Quum in praelaudato remedio tota spes sanitatis sit, animadvertendum est, quod si Stomachus illud respuat, magisterium ex eo paratum exhibere, Oportet; Quo remedii genere instar miraculi, me Senibus saepe opem praestitisse, laetus memoror. Praeterea Tin IIura Burgon dica pro famosiori dicta , quae recreat oculos ob ejus venustum colorem , stomachumque roborat , propter minuum

P non che , in quo Cortex, cinnamomum, &cochinilla diu fuerint, summis laudibus commendari meretur . Tandem si his praesidiis mars super-Veniat, palmam praeripiet, & de morbo victoria, ejus ope, plena habebitur: Nullum enim auxilium in tota Medicina ad pervicaces morbos subigendos praestantius est: si carerem, ait Bolae ravius, ad morbos , praecipi Θ chronicos, debet landos inermis porsus accederem . Martis maxima virtus ab eo pendet , quod facile viscidos humo res attenuet; & stomachi, & intestinorum fibras roboret, & firmet. Curationem absolvit victus, qui facile digeripsssi , & potio , quae urinam moveat, Vinum,

SEARCH

MENU NAVIGATION