장음표시 사용
141쪽
Ia 3um ad sororem tendit. Jam ergo quem adlvo dum vigiliis laborantes dulci, placidaque quiete sopi
re convenit, ne pernicies eos occupet, ita conducit somniculosos, & quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere , atque extingui . Oporret idcirco ante omnia Victum tenuem , & aromatibus conditum somniculosis exhibere : pro potu ordinario decoctum ex The, aut Case ipsis offeratur; corpus quotidie ad sensum lassitudinis movere expedit; sin minus, vehementi frictione excitare rLectioni quoque, vocis contentioni, & disputaritionibus aliquot horas insumere non alienum erit.
Quae omnia humores crassios attenuando , Corporisque fibras roborando saepe faciunt, ut sensus excitentur, soporque discutiatur. Si vero majus vitium sit, ut iis auxiliis subigi non possit, aut Melistae aquam, aut acetum stillaticium naribus applicare expedit i Offerre etiam oportet pulverem ex herba , quam Nicotianam Medici vocant, aut Rutham ex aceto contritam , &movere sternutamenta i)s , & aliis praesidiis ad id eis cacibus. Penna quoque intra nares immissa, dum nerveas papillas vellicat, sternutamentum facit. Tandem ad somnum discutiendum medicamentis alvum solvere , & urinae vias reserare semper ferε necessarium est; haecque per triduum saltem fieri oportet s
142쪽
Irstet, donec omnis causa soporis discutiatur Si vero neque iis sopor facile cedat, spiritum alta linum naribus, semen synapis plantis pedum ,& cantharides occipitio applicare opus erit, ut omni artis molimine somniculosi excitentur , unde rursus possint ad dulcissimum vitae illam , consuetaque ossicia reverti
De Alvo scricta .Lvus vel nimis soluta, vel stricta nimis x esse solet: Haec, teste medicinae parente, melior eii in senectute, quam illa; si vero dici
stricta sit, multa secum assert incommoda. Praeter enim ventris intumescentiam , modo fatus, modo intestinorum dolores movet, non raro hemorroides irritat , fereque semper mentis acumen hebetat, & omnium sensuum confusionem fa,cit , ipse ut Hippocrates sua auctorii itate testaturo
Tanta alvi adstrictione aliquando senes laborant. ut saepe decem, aliquando plures dies sine alvi eiectione agant. Unde merito, licet ridicule, cum Catullo dicere possumus,, Vec toto decies cacant in anno,
143쪽
Iz Totque id durius est faba , lapillis ,
Liod tu si manibus teras, f/ice quo , Von unquam digitum inquinare possies . Quo fit, ut multa, gravisssimaque incommoda ut superius innui, insurgatat: mora enim , & copia maiori , quam par est , dum feces in intestinis sta, bulantur, reliquae functiones corporis de foedari,& laedi solent. Alvus idcirco tertia saltem quaque die aperta servari debet i Si tardior sit, blande ad secessum
adigatur, quod non medicamentis ex penu Medicinae depromptis tentandum : nam omne purgativum remedium inimicum senibus est : tutius
tentari potest, & obtineri facilius cibis iis , quos eoquus, & praegustator parare in usu habent, ut golosi domini saluti, & palato inserviant. Id auxilii genus Medici aetatum omnium praestantiores tamquam saluberrimum existimarunt; nam Hippocrates, & Plato duo viri sapientissimi medicamentum in alimento optimum esse medicamentum
assirmant, & latinis limus Celsus animadvertit, cibos eos praestantissimos esse, qui simul alunt, &Ventrem emolliunt; quorum sententia ideo arridet, quoniam multiplici eventu compertum est, quod ea auxilii genera, quae tardo pede, ut ita dicam , alvum ad secessum compellunt, tarditatem auxilii securitate compensant.
144쪽
Propterea Bela in primis, & Tortulaca ; sed praesertim La Iuca, & M.;leta cle coctis , dulcique
oleo conditis quotidie senes cenae loco utantur. Carnes pariter teneriorum animalium elixas, &harum pinguia juscula, omnes teneros pisces, fructus horeos, recentes, roscidos, & bene maturos , ficos aridos, pinguesque passulas in usu ni adhibeant; sed his omnibus praeferre debent prunas Amerinas,&Hispanicas, praesertimque rugosas ja-xta illud vulgare consilium is Pruna peregrinae carie rugosa senectae Sume, solent duri sol vere Centris onus . Si vero in iis parum sit auxilii, clysteribus sollicitetur alvus; ac primum aqua simplex iniicienda est, quae si parum iuvet, adiecto oleo, sale, butyro, Sapone , aut melle injiciatur ; Per haec enim acrior aliquantum fit, unde titillando , non laedendo intestina , falces tandem educit. Neque vero ab iis similibusque auxiliis, quae simplicitate, & sicuritate commendantur, protinus desistendum: existimo , etiam si parum sub initio proficiant; sed diu tentanda sunt: nam pertinacia juvantis malum corporis vincit; alvusque, licet dili resistat, tandem salutari auxilio victa ad consuetudinem redit.
145쪽
g. XVIII. De Aiso soluta. Λ Lvus soluta nimis, maiora, quam nimis λ ac stricta, discrimina secum involvit: nam
pr. Ater tormina ventris, intestinorum levitatem saepe iacit; quae tandem in Lienteriam, aut Coeliacam passionem non raro desinit , quae omnia imbecille senum corpus aegre fert, eorumque duratione facile vincitur.
Si a vitio cibi alvi fluxus oriatur, curatio facilior est; nam a cibo satis est abstinere , qui ventrem solverat ; Si autem vitium corporis in causa sit, discrimen majus est, auxiliaque valentiora requirit . Itaque protinus casia, Sc Thamarindis venter satis purgari debet, ut a noxio, peccantique hil more se expediat; deinde astringentibus , & roborantibus auxiliis, si fieri possit, firmetur. Vinum
ergo austerum ante omnia experiundum est ; mox
pira immatura , & mala donia sub ciner ibus assa adhibeantur, tandem Dial cordi se Era castorei aut simplex, aut Simarrubia permixtum , quod ita exhibitum maiorem vim creditur habere, ad fabae magnitudinem deglutiatur.
146쪽
Ad idem clysteres ex aquia, in qua Melacorium plantago , rosaeque rubrae decoctae 11nt, inliciendi sunt. Reobarbum quoque torre tactum ob suam siticam virtutem adversus alvi solutionem praestantissimam medicinam esse , nonnulli existimant. His, similibusque praesidiis, si intra paucos dies Senex non fuerit adiutus , in periculo est , ne a morbo vincatur; Si sublevetur, spes sanitatis affulget.
q. XIX. De Orinae Dissicultate . 1 3 Rinae difficultate, quae vel a sabulis in renibus, vel a cilculo in vesica diu commorante ut plurimum principium habet, Senes laborare solent , & fere semper sine sanationis spe , ut cornunis e si Medicorum sententia, praesertimque Aippocratis, qui quum in facienda Medicina consenuisset, nullos supra quinquagesimum aetatis annum , calcatis aliisque vesicae vitiis a Di celos, sanatos se vides e affirmat. Parentis Medicinae te timonium , experientia, quae veri magistra merito habetur , satis superque declarat . Id circo, qui huiusmodi vitiis cruciantur, praemO-ypri debent, aut nullam ipsis esse sanationis spem
147쪽
aut admodum parvam, ita enim aut nunquam decipientur, aut certe non frequenter in iis expiscandis remediis, quae tamquam specifica nonnulli Circulatores impudentissima fronte commendant, & quae certe in renibus, & vesica lapillos comminuendi nulla virtute valent; aurum vero ex marsupio bene nummato emungendi singulari virtute pollent :Iis ergo nullomodo adhibitis , utpote infidis , dc non sine discrimine remediis, solo victu simplici, & tenui, qui blande nutrire corpus, &ventrem semel unaquaque die saltem laxare valeat : solo aquae potu, eae qua maloae sturaes, altheae radices, aut petroselini semina decocta sint, similibusve calculosi Senes eorum valetudini consulere satis habeant. Suae ursinae decoctum summis laudibus extollit Praeci. de Hacn, qnod in tota Medicina adversus istam aifectionem stillum aliud effcacius invenerit. Id ego paultiplici experientia compertum habeo, Peruvianos omnes, aliosque Americae Meridionitis incolas, qui birra ex frae meu-to turcico parata pro familiari usu utuntur , nunquam calculosa affectione laboravisse : quapropter hoc auxili genus laude quoque sua dignum caei
Praeterea, Sapenem Penetum, aut Alonicum mul-
148쪽
ta aqua calcis dilutum sua auctoritate commendat Riccardus Mead, & Medicorum fidei experimentum committit; calcem autem ex ostreis, Ovorum putaminibus , aliisque concharum testis accurato parare docet praeclariss . vir. Neque unius auctoritate huius remedii virtus comprobatur,
ut in docto viro Roberto Whrit Medico Edi in burgensi inveniri potest. Si tamen his praesidiis morbus non cedat, sed
calculus in vesica, intus se opponens , urinae eς' gressum non permittat, argenteam fistulam in iter urinae dimittere necesse erit, cuius Ope urina ex vesica facile egreditur: Isque curationis modus , & blandus , & utilis esse solet , eoque duro, fereque crudeli es tot bomiis praesidio praeferendus . Quum vero parum levaminis ex eo habeatur, quin imo morbus adeo ingravescat, ut omnis animi vigor, corporisque deficiat , perito cisto thomo se tradere, prudentia suadet . Neque quaerendum est , an ouod unicum est , tutum
remedium sit; Sed ubi illud experiri statutum est, vi et u tenui, & salubri, potu aquae copioso, leni alvi subductione, & aliqua sanguinis detractione corpus ante aliqnor dies prae parandum cist; tum curationi se subiiciat, quae dura videri non debet, si ex ea spes sanationis assulgeat. Tandem baud infrequens est in senibus, ut uri
149쪽
urium laesitate: n, sive parali vi : duod vitii genus fere insanabile est; nai in roborantibus cuiust cumque generis auxiliis plane resistit, solumque levamen accipit ab urinae frequenti extractione itaque immissa argentea fistula duodecima salieni quaque hora urina eiicienda est i aliter aeger vitae in discrimine versatur, steri enim necesse est, ut nimis distenta vesica eum opprimat . q. XX. ne Oritiae Ineontinentia
URinae incontinentia , quae raeca vo ce Enu resis dicitur, sacit, ut lotium in. vite, & perpetuo distillet, quod vitii genus familiare quoque senibus cise solet, a relaxato videlicet ve coe sphintere, ejusque nervis longae aetatis causa quodammodo resolutis, naturalique to-
no, & elaterio privati L. Pertinax ferb hoc est, & saepe immedicabile malum ; quod simul id affert incommodi , ut non solum Senes urinoso odore vexentur, verum , &qui cum ipsis aut familiariter agunt , aut eodeni
Praeterea pudibundae partes ob perpetuam salsilo.
150쪽
334 si lotii irrigationem nedum in tertigine in se stan: tur ; sed foedis quoque crustis , molesta prurigi
Me , verrucisque deturpantur. Adversus huiusmodi vitium ea remedia valent, quae roborandi nervos virtute maxima pollent: aliaque intus , alia extrinsecus opportune applicantur. Inter illa ,
cortex peruolanus in primis laudatur ; deinde Mars in subtiliorem pulverem redactus , Uinum quoque rhenanum; tinctura coccia illae ; aqua cal*Beata; ab Intii, agrimoniae quoque, & Menthae ex vino autero infusio. Inter haec, Balnea nervina maximo profectui sunt, praesertim , si ex Maj0rana , mentha, cortice mela corii, bala ustiis , gallis, baccUque lauri parentur. Praeterea pΠ-
his, lumbi, perin eum illiniri debent vel oleo
nucis aromaticae, vel balsamo peruviano , vel alio unguento nervino, quod ex guminibus, odoriserisque oleis confici solet. Tandem mala externa, quorum in causa lotii
stillicidium est, remediis ex Chirurgia petitis, ut cerasa, alumine busto , praecipitato rubro , aut similibus opportune adhibitis, facile curantur. Facilius vero praecaveri possunt, sit vesica Suilla praeparata lumbis alligetur , quae urinam guttatim effluentem recipiat - Ita enim nec nares ingrato Odoin, neque pudibundae partes urinae acrimonia af- scientur .