De consequenda, et producenda senectute disquisitio.

발행: 1790년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

II mus t quoniam supervacuae, & vitiosae materiei expeditior via ita paratur, & a sede nobiliori vitium defertur ad minus nobilem . Nonnulli in usu habent acribus collyriis oculos concitare, ut excitato fibrarum motu a superfluo humore fa cilius expurgentur; sed satius eii, ab his remediis abstinere, quoniam plerumque laedere visa sunt, praesertim si ab imperita manu applicentur. Sola infantium urina, in qua lene ammoniacum principium resolvens residet, oculos in die saepius abluere sine discrimine licet. Ipsa quoque natu ratis aqua, cui parum aceti admisceatur , aut quae in ossicinis ex rosis, storibusque sambuci per dis illationem paratur, cum aliquo prosectu , & sine ullo periculo potest usurpari. Tandem quotidianae frictiones, & blandae corporis exercitationes serventur; Quae duo in omni genere senilis valetudinis necessaria prorsus existimo, sive curativa, sive praeservativa auxilia quaerantur .

f. XIII.

De Aurium vitiis .

A Ures ab oculis non longe dissitae sunt, ea

rumque usus, si non aeque necessarius , aeque gratus hominibus est, atque perutilis. De H et ea.

132쪽

carumdem ergo vitiis frequentioribus aliquo modo quoque referamus. Gra vis auditus, tinnitus, O bombus , si ve Murmur instar decurrentis fluminis , aut aquae . ex alto delabentis sunt aurium vitia, quibus senes frequentius assigi solent. Quae si ab aere intus incluso, per fluxionemque recepto , aut a sordibus, quae intra aures innasci solent, oriantur, curationem

facile accipiunt; sordes enim facili negotio extrahi possunt; fluxio quoque supersi ut humoris, admo. ta circa collum, & aures succida lana, pari facilitate discutitur. Si vero a nervorum imbecillitate huiusmodi vitia principium ducant , medicinae faciendae ut

'plurmum locus non est ; quoniam nervorum vitia nedum in senibus, verum in ipsis adolescentibus, &viris , quibus maximum robur est, viae 'unquam sanantur. Nihilominus aliqua modo pro ponam ,, quae tentare non inutile erit, quoniam nonnullis profuisse 'Visa sunt. In primis ergo alvus lenitea ducenda est, & aliquando quoque acri - .vsέompellenda . Victus salubris , & tenuis sit . Potui aqua detur , cui aliquid admisceatur , quod

urinam moveat; nam semper curandum est in quoque genere senilis valetudinis, ut urinae viae reserentur : Velut enim ado escentuli. per alvum, ,

Virique per . sudorem, ita senes, ut saepius dixi, '

133쪽

IIT per urinam facilius superflua depellunt.

Acribus insuper gargari Zare Oportet, ut aqua ,

in qua aliquid acre incoctum sit, ut glandulas

in ore vel licet, saliva que fluxum moveat. Sal quoque Trunellae in ore detentum, dum paulatina solvitur , fuere crassiorem salivam facit, adeoque viciniores partes a supervacuo stagnante humo re repurgat, ipsumque ductum , qui ex ore ad aures sonum deducit, expeditiorem reddit. Vesicatorium satis amplum sub occipitio positum , diuque retentum, quum impacta resolvat, crassa attenuet, & supervacua repurget, non sine ratione aliquando profecisse , compertum est . Tandem auris a sordibus bensi eluenda est , tuncque ejus soramini gossypium oleo amigdalino madidum, cui spiritus salis ammoniaci ad guttas aliquot adiiciatur, infundi debet, quod remedii

genus impactam materiem mir8 resolvit, super. suos humores discutit, suumque elaterium nervis restituit. Idem praestare potest oleum campborae , si pari modo intra aurem admisceatur , , quia pari virtute pollet, unde adversus surditatem merito commendatur.

134쪽

ἔ. XIV.

De Distillationibus. Istillat e naribus humor , quod vitrum cossa dicitur , & licet frequens in Senectute sit, leve tamen esse solet: nam praeter capitis gravedinem , sternutamenta, & acre ex na.

ribus stillicidium, nihil ultra mali producere consuevit. Interdum ex naribus humor defuit ad fauces, quod pejus est , nam vocem exasperat , tussim movet, somnum aufert, appetitum minuit, sputumque crassiorem facit. Pessimum autem vitium est , quod ex naribus fluens pulmones occupat, catharrusque dicitur: nam pestis erum aliquando fit, modoque acuto perlineumoniaco morbo senes occidere , modo longa,

viscidaque humorum congestione suffocare solet. Nihil autem hoc vitio senibus magis familiare est, sive debilis pulmonum compages in causa sit, sive maior lentescentium humorum copia, quae eo magis crescit, ad cavaque pectoris defluit, quo magis aetas ingravescit, corpusque imbecillius sit. Ubi distillatio ex naribus incipit, curandum sedulo est, ut intra nares morbus consistat; adeoque

135쪽

II9que violentae exercitationes , ' deambulationes sub love frigido vitandae protinus sunt . Cibus solito parcior sit: abstinendumqtie a vino est , & ab omnibus potionibus, quae sanguinem exagitent, caloremque moveant. Pro mero satius erit dilutum bibere , & aquam subtepidam succo cἰtri , & albo sacchato permixtam . Potio quoque consci potest ex iis floribus , aut soliis , quae viscidos humores attenuant, acres corrigunt, impactos resolvunt, superfluosque per cutis spiracula propul

sant .

His indicationibus satisfacere solet decoctum thε, hederae terrestris, & silviae montanae, si saepius in die calidum bibatur; sed iis citius , tutius . iucundiusque satisfaceret decoctum aromaticum illius D lii, quod vulgo therba Paraguai dicitur, a regno videlicet huius nominis , ubi habitat, summo que studio, & diligentia colitur , nam multipli-plici experimento compertum est , praesentissimum remedium illam esse in catharratibus affectionibus , quum distillationes mire resolvat, & humores bron chiis inhaerentes partim per anacatharsim,partim perdia phoresim celeriter eliminet. a Raro fit, ut si per initia senes ita sibi consu-iant, vitium non levetur. Si vero distillationi sero occurratur, morbus , qui intra nares, aut in-ra fauces tantummodo contineri poterat , ali-

136쪽

quantulum invalescit , pulmonesque invadit ;Qiiod si febrem facilit , periculo non vacat ;inflammationem enim minatur , quae in hac aetate lethalis plerumque est. Itaque sanguinem mittere non alienum erit, ut saltem inflammationis periculum removeatur. Deinde thoraci, dorso, brachiis, cruribusque, si febris in integrum desit, fortis frictio; si aliquantula sit, . levis manuum admotio adhibenda est , quae crudos humores digerat, ad cutemque revocet. Insuper assueto cibo demere dimidiam partem oportet, & sumere ea, quae pituitam crassiorem faciant; unde sepius in die utile erit, decoctum hordei haurire, ex quo uvae passae cum caricis pinguibus effervuerint : decoctum forum malva,violarum, & altheae radicis ae ille utile exi. sit matur . Ubi per haec , similiave remedia, humor idoneus sit, ut foras tussiendo expellatur, vinum meracum concedendum est, cibusque augendus tTunc quoque ambulatione, &frictione opus est alia quantulum valentiori; quae omnia cum corpori robur restit stant , impactus humor facile discutitur, morbusque solvitur. Si vero saarum auxit ex iis habeatur, si accum recentis raphani , aut raparum ex taleolis minutatim incisis expressiam

sumere Medici suadent, qui altheae Fernelii syrii po , aut Oximelle si inplici permisceri debet, ut ita

137쪽

facilius viscidi stagnantis humoris colluvies expellatur.

Pertinacius laborantibus Oximet Scylliticum , aut i dirupum Iulphuris non sine manifesto levami. ne Medici exhibere solent, praesertim si unum, aut alterum Xermes mineralis granulum eisdem exhibeant, in quo maximam virtutem saepe me expertum fuisse, ingenue fateor; quia tenaces

humores potenter incidit, attenuat, immutat, &excernit; quod omne, tunc maximis optandum

Si tot auxiliis morbus major sit, satis amplum vesicatorium medio thoracis, ipsique dorso admoveatur, quod loedere, et juvare simul supevisum est: N in cutem, dum exulcerat, humores partim ad eam avocat, partim attenuato eX Ore

De Vigilia. T. Si etiam illa gravis pernicies, quum senes

vigilia occupat , nihil enim eorum corpora magis destruit, viresque exhaurit, quam dies , n*xque insomnis : adeoque si optata requie ali- . Sua ex causa priventur senes, morosi fiunt, & inquieti,

138쪽

quieti; animi, ' corporis vires deperdunt ; cibo;

neque absumere amant, neque assumptos digerunt; unde quum reparatio perditi deficiat, facild coti- tabescunt ,& pereunt. Id vitii genus a constitutione corporis exsicca , nimisque tensis utriusque Meningis flamentis , nec non ab aucto spirituum animalium influxu in organa sensuum, & motus principium ducere Phisyologici omnes consentiunt. Et re quidem vera senes illi, qui vigiles dies, nostesque agunt , ut plurimum conititutione corpori, exsucca, animoque adeo irritabili praediti sunt, ut vel levioribus perturbationibus valde moveantur.

Vigilia , si pertinacior sit , seri non potest, ut

superius exposui , quin valde noxia evadat , plurimumque vitae descrimen secum asserat, quapropter ab initio illi subveniendum est . Ergo ante omnia vinum interdicerem , dc quid. quid spirit6sum est , & aromatibus conditum . Quid enim senes ' exsicci sunt , nisi aridae plantae pQuid vinum, & quidquid spiritosum est , nisi ignispQuis ergo aridas, exsuccasque, si compos mentis sit, plantas igne irrigabit ΘLoco vini prodesse poterit copiosa , & frequq sex seminibus Digidis emulsio : lac vaccinum, aut si illud non sit, caprinum, praesertim si loco coenae per plures dies adhibeatur . Eodem profectit adhi-

139쪽

adhiberi potest Lactuca, euIus cauliculus dulci Lacte verno praesertim tempore repleri solet . ab iis enim , similibusque remediis , si diu, & patienter exhibeantur , sperandum est , ut tensa solida relaxentur, sicca humedientur, effrenesque spirituum animalium motus ad quietem placidam

redeant .

Balnea etiam pedibus sub tepida , ingruente no cte adhibita , non dissimili ratione somnum ad aliquot horas fecisse, expertum est. Opium tandem ad somnum dici, longeque producendum iis omnibus , quae modo proposui, praestantius est; sed ea cautela eo uti oportet , ut quem dormire cupimus , expergiscere possimus: Minori animi sollicitudine ad somnum conciliandum adhiberi possunt emulsiones ex seminibus Papaverum ; aut qui ex eorundem capitibus contusis gratus syriapus conficitur. Tandem animadversione dignum videtur, quod senibus vigilia laborantibus vitandae omnino sunt exercitationes violentae , nimia lectio , alta vocis contentio, & cujuscumque rei assidua cogitatio. Et si quae sunt, quae animum exasperare possint, ab eorum notitia pAriter removenda sunt . Quae , si attentE, & opportunὸ observentur , sperandum est, ut optata quiete, placidoque somno senes

fruantur .

140쪽

q. XVI

De Somno Opor, contrarium videlicet vigiliae vitium, O in medium proferatur, in quem senes pro clives esse solent , adeoque importune, ut vel inter gratiora cum amicis colloquia, vel inter gravissima negotia non raro somno ad steriorem usque capiantur. Obae si ut plurimum , laxaque praediti corporis constitutione, nec non intemperantes in cibo, pigritiaeque dediti, sunt, qui in tantum somnum delabuntur . Nimia lentescentium humorum copia , quae cerebrum , nervorumque propagines comprimendo , liberum spirituum animalium motum retardat, iaimpedit, hujusmodi viiij causa probabilior videtur .

Neque fauilb de hoc vitio pr. esagire Medici solent; nam licet nihil doloris habeat, plurimum tamen periculi secum involvit; & quamquam vigilia minus molestum sit, necem sepe intendit, , ut videbatur Philosopho iam centenario , qui quum profunde dormiret, excitatus , & rogatus ab amico: sibi Cast forant f se ξ soror, respondit,

SEARCH

MENU NAVIGATION