장음표시 사용
21쪽
facile post, perpaucis ostendere Iam mihi in animo est : Qtiod nec inutile, nec ingratum hominibus futurum esse existimo, tum quia mortalium cujusque plurimi interest propriae vitae diutissima conservatio : tum etiam quia non parvi faciendum est, Senes esse in Republica, qui animi, & corporis viribus tantum valeant, quantum satis sit , ut domi , forisque privata , & publica negotia prudentia aetatis propria moderentur : Sine' Senibus enim , nullae prorsus Civitates ex illerent , quum eas opere , S labore Adolescentes, consilio autem , & prudentia Senes regant , & servent . Tum denique quia Senectus ea humanae vitae pars est , quae ut plurimum Vino , Venere , epulis, aliisque adolescentiae vitiis abstinens, unde in .
numerae calamitatum causae oriuntur . in causa
est, ut Senes dies tranquillissimos agant , sine vinolentia , sine cruditate , sine tu ruria , Scsne insomnis : exerceant cum virtute commer.
cia , gaudeant vera a mimi laetitia , ct tandem post varia, longaque hujus vitae tempora , in spem erecti Coelesti s Sternae Beatitudinis , hilares , laetique ad extremum diem accedant , veluti qui ad Portum en longa Navigatione tandem aliquando deveniunt . Faeplicata modo, aut . brevi , ut naelius dicam , calamo aduha - bratt
22쪽
brata vitae diuturnioris utilitate , ct iucunditate, ut proposito meo aliqua ex parte satissa
Primum quae indicia in ipsa hominis , rerumque natura esse soleant, ex quorum cognitio ne vitae diuturnitas sperari liceat , discutere aggrediar. Tum si quod vivendi genus sit, cuius notitia , constantique observatione homines pervenire possint ad summam Senectutem , Ostendani. Deinde, auxilia praestantiora, quae de tuen. da Senum valetudine dispersa in Libris Medicorum inveni , undique collecta , uno tantum velut aspectu subiiciam . Postremo quae mala in Senes praesertim incidant, & quibus salutaris Artis auxiliis aut tolli penitus possint aut saltem leniri, explicabo; isque praecipuus erit hujus operis labor . Iam arnodo horum unumquodque quid sit, & quan tum valeat, aperiam . Si vero in re aeque dissi. cili, atque utili pertractanda rem acu non tetigero , mihi a Sapientioribus bonae saltem vo, ἰuntatis meritum minime denegandum fore exi stimo: Quam ob rem optima spe tutus , cautus Sue , cperi manus admoveo .
23쪽
indicia in hominis, rerumqne natum esse soleant , ex quorum cognitione diuturnitas sperari liceat .
O Mini, quibuscumque nugis , Van sque
observationibus, quas Astrologi , & Phisognomines circa vitam , hominumque petatem praesagiendam , tum ex influxu Syderum , tum ex frontis , oculorum , manuum , totiusque corporis aspectu deductas ad nauseam usque tradiderunt , quasque nullo rationis judicio .aullave experimentorum fide comprobatas video , ea signa nunc tantum reseram , quae philo
sophi, & Medici Sapientiores lungo studio , &Iabore didicerunt, eaque veluti minus dubia iungae vitae praefigiendae proponunt . Et primum est , corporis videlicet valida constitutio , firmum v c temperamentum , quod vel
24쪽
vel a solo providentiae dono , vel a propriis
Parentibus homines sortiuntur . Alterum natura locorum , ubi Homines vivunt, aut potiorem vitae partem agunt.
Tertium , Exercitatio, sive illa vilior sit, si- ve liberalis , cui homines a teneris annis , ut sibi victum parent, assidue incumbunt . Postremum, recte , & sobrie vivendi ratio. Jam modo horum unumquodque brevi examini subiiciam. I. Firmam , 'alidamque corporis constitutionem raro a sola natura , frequentius homines a propriis parentibus , quodam veluti haereditatis iure , obtinent. Fortes enim creantur fortibus, & sicut bonis in Juvencis , & in E quis
generantium transfunditur virtus , ita fere in hominibus; per similia enim individua plerumque multiplicat natura . Interest inde plurimi pernoscere ad praesentiendam vitae diuturnitatem, ex corpore, & cujus sanguine homo
coalitus sit. Qui itaque a forti generatur, habet secum quaedam' diuturnioris , & longioris vitae semina ; Qui vero ab imbecilli, nescio quid vi. tum , & caducum habet: Qualis enim in pro pagine , talis sobolis humor esse consuevit. Sed cum multi inter ipsos homines , qui valentissimi habentur, longaevique sunt, aut fri
25쪽
sidi natura sint, aut calidi, muhique ad humidum, & alii multi ad siccum temperamentum accedant, sitne ullo sanitatis detrimento, dissicile dictu est, qualis ex iis naturalis constitutio praest intior sit, quaeque lorigum aevum promittat, quae contra deneget. Videbis profecto homines toto coelo diversos aeque sanos Vivere , & aequoad vitae diuturnitatem pervenire. Quod naturae arcanum eum sensi bus', non mente percipia- tur, de eo subtilius, quam verius inquirendo , abstineo . St. vero aliqua sit optanda corporis constitu. tio , quod ex ea & firma valetudo, & longa vita non sine ratione expedianda videatur , illa profecto est, quam a Polemone Aleniensi in definitione humanarum cssigierum ita descriptam invenio Homo tota Dura erc Ius sit; catera, at- que imizersos corporis articulos robustos , furtesque habeat : ossa magna , comam asperam p
lidos : Scapulas in latitudinem distin tas : pe.
Iaso endat ; male olis pr.eCalidii praeditius sit;
sedes quoque bene a τι icti latus habeat: colorem acrem , aciem humidam , oculos non magnos, neque patιntes ; ncque rArsus occlusos : Supercilia non recto ordi ne disposita sint : Frons perfe- ta
26쪽
na, non autem modica sit i vox ruinax ,hemens , magnaque : Spiritus reciprocatio con
stans r haec certe robusti , atque praevalidi cor. poris indicia habentur Si ergo ex aliqua humani corporis constitutione aliquid sperar potest ad consequendam vitae diuturnitatem , ex hac quam plurimuin sperari , iure , meritoque potest; est enim constitutio prorsus herculea . Sed proh tempora s Quam paucos Hercules nostra producit Atas , mox datura progeniem debiliorem : quoniam iam desidia , & luxuria, vinum , & venus , nedum animos , sed Corpora quoque corrumpit. lam. enim: Terventum ad resides annos , O mollia vitaeotia
Non studiis idem tenor , altera somno, Altera lex epulis indicitur, altera Baccho; omnia libertas latὰ tenet, omnia luxus; IIinc animae fragiles , σ languida corpora
II. Sequitur alterum indicium, quod est natura locoruin , in quibus homo vivit , aut maiorem aetatis partem degit: Multum autem iv. ter naturam locorum interest : alia enim loca salubria esse , alia fere pestilentia , quotidiana experientia evincitur: Alia quoque sicca sunt,
alia humida: haec frigida ob louciorem Solis
27쪽
Irrecessum ; illa catilla ob eius viciniorem appulsum . Sunt praeterea alia multa locnrum distri. nina , quae aliud, & aliud in hominum corpo. ra, & mentes agunt . Athenia tenue Coelum esse , affirmat Cicero , ex quo acutiores etiam putantur Attici. Crassum Thebis, adeoque tardiores Thebani . Sed quod ad rem nostram per tinet , propiusque accedit : Cervia , Urbs ad Maris Adriatici litus posita , Coelum grave, dc
pestiferunt existimatur, ex quo Cervios valetudinarios esse , fereque ex iis nullos ad longum a Vum pervenire, vulgaris observatio est. Tyburis contra salutare, adeoque Tyburtini valetitiores putantur , di longaevi ; Eoque fortasse Noratius extremam aetatem in hac Civitate agere in votis habebat. Tybur, aiebat ille, it meae sedes utinam Senecta r
Iupiter brumas. Communi iam Medicorum sententia , lino. que Philosophorum consensu in tanta locorum varietate ille salubrior est , & vitae diurnitatem promittere cet lebratur, ubi transeant sine
28쪽
nube dies, aut sit tem densior bus nebulis minus obscurentur . ubi impores stagnantium aqua rum , mephitides , aliaque telluris inquinamenta nostrae athmospherae ambitum non inficiant , ubi non procellis , aut magno impetii venti ruant , sed leni assiatu moveantur, ubi denique aer nec in modico solis ardore aestuet, nec nimio nivium frigore obrigeat. Sunt praeterea Terrarum loca , quae benigno, ut ita dicam , Syderum influxu ison sine Dei Providentia, longaevos homines facitant. Inter haec montana , S. Campestria , & Arboribus consita , & mari unde quaque circumdata cominmendantur . Hinc alii orum montium incolas viridissimo senio aetatem agere testatur Avicen. ira i & in Sylvis Hircaniae homines ad centesimum , & quinquagesimum aetatis annuna vivere tradit Hallerus . Ab Insulis quoque par . beneficium ibi degerates referunt. Jabae , & Sum atrae Insulae , quemadmQdum Auctores non dubia: Fidei testantur , incolas ad fere ducentesimum aetatis annum alunt . idem in plurimis utriusqne Americae locis saepius aceidisse, res est experientia confirmata . In oppido Peru-Viani regni amplo illo quidem, cui nomen Ca Xam arca, ubi propter aeris salubritatem , & jucunditatem vetercs hujus Imperii Domini hie. male
29쪽
rynale praesertim domicilium statuerant; plurimos
ad ducentesimum annum integris animi , &corporis viribus, magnaque natorum copia vitam produxisse , viatorum , scriptorumque nota dubia fides testatur.In Ichocan vicus aCa Xam arca
ηon longe dissitus , anno Domini 1766. adhuc in vivis erat Christopharus de Tapia , vir aetate in signis , & primi aevi Patriarchis merito comparandus , qui quum centum, & quadraginta annos ageret, tanta animi , ct corporis salubritate fruebatur, ut ex plano equum con scenderet, sine baculo obambularet, & vicanos omnes, qui fere ad millenarium numerum accedebant , & quorum ipse pater erat , & primia propago recto , prudentique regimine moderaretur . Testis est in suis ephemerides anni i766. Cosmas Bonus in Urbe Limae clarissimus Me. dicinae professor . In iis quidem locis aeris puritate , & claritate , frequentique innovatione , a resolutione , & putrefactione homines pr*servari , ideoque diu , muliumque vitalem spiritum agere , ratio suadet.
Tandem in nonnullis Italiae locis, ut alias
Europη partes silentio praeteream , ne nimis in lorigum procedat oratio ) homines plurimi εonsenescunt . Romae quoque homines diu , multumque vivunt, dummodo frugi sint; quod
30쪽
nonnulli subtilius, quam verius disputando ne .gare non ambigunt Sed rem extra omne dubium ponendam esse, quam plura exemplatum vetera , tum recentiora demonstrant . Nonne
olim Metellus, Quintus Fabius Max., Cato Maior, & Appius Claudius Romae diu multumque
vixerunt λ Non χε quoque Marcus Valerius Cor-Vinus centesimum annum implevit ρ HuJus inter primum ,& secundum Consulatum quadraginta sex anni intercesserunt, suffecitque integris animi , & corporis viribus privatis , publi-
eisque rebus. Nonne quoque Pollio Romulus Augusti tempore ad vigesimum supra centesimum annum pervenit pMulierum quoque quam plurimarum spatium vite non minus longum, ac prosperum fuit . Livia quidem Rutilii septimum ,& nonagesimum ,& Terentia Ciceronis filia tertium, & centesi mum annum explevit; Clodia pariter Aulii filui, cum decem, & quinque filios enixa fuisset, quintum decimum super centesimum annum excessit. is autem, si ad recentiora tempora accedat, modico paginarum numero comprehendet omnes
senes utriusque sexus, & cuiuscumque conditionis , qui Rome diu vixerunt e Plures certe ii sunt , quorum apud doctos, indoctosque viros