장음표시 사용
131쪽
EvDEMIAE LIB. IV. I 23 sedatum eamus. Etenim te ea etiam enectum aspicio; simul experiamur an vera sint, iste, quae memorat Gallonius morem gerit sequitur, mos una quoque. Itaq; omnes in cubiculum illius irruunt, oenophoro vim afferunt, atque uno pene haustu omnem animam intercipiunt. Erat
ibi olla ad ignem apposita agninis carni
bus plena, nondum satis excoctis has eorum unus e gula diripit, in patinam infert, atq; etiam tum servidas aufert in ventrem alter frustulatim panem in patina secat, supra jus injicit , caseum minute concisum aspergit, piper addit, devorat. At ille, qui vinum laudaverat, facti poenitens, quia prandium suum diripi videbat, Quandoquidem, inquit, rogum incendimus, cur non etiam hunc diem ferme ad umbilicum mortuum in eo comburimus,
ac laeti prandemus Sic agamus, inquit ille qui panem ex jure vorabat Iubeat unusquisque afferri quae sibi in prandium paraverat, incommune conferri. Placuit omnibus ratio. At, Ego commeatum, inquit Gallonius, sponde quod satis simia hiatque istis duobus hospitibus meis. Assertinterea rumor dynastam prandium poscere. Ad quam vocem Gallonius exci- i tatus
132쪽
tatus accurrit; quaeque opus sunt, parat; neque ita multo post revertitur, plenus reliquiarum. Etenim dynasta, quia crudior erat, nihil praeter jusculum degustaverat,
cetera intacta reliquerat. Quo viso mirabiliter sunt animi convivarum recreati,
unusquisque deos rogabat, ut, quoties sibi cum Gallonio discumbendum esset, dynasta crudus existeret. His dictis, omnes cum risu soleas ponunt, lectos inscendunt. Qui risus duplicatur interventu cujusdam litterati, quem pridie inter academicos illos me vidisse memineram hunc esse je-bant philosophum summum, oratorem e regium , quique auderet in conventu poscere qua de re quisque vellet audire. Sed hominem voluptarium .conviviis flagitiisque deditum. conclamant omneS, ut adeat, soleas exuat, discumbat. Qui non patitur diu se rogari, sed statim ascendit, ac summus accumbit. Itaque hilariter estur, bibitur. Sed, ubi saburrat recte sunt omnes,inducitur sermo de mulieribus ejus civitatis, quas paucis exceptis, criminibus avaritiae impudicitiaeque coarguunt.
At ego, ne mutus viderer, Ex omnibus, inquam, orbis terrae matronis nullas arbitror Romanis castitate pudicitiaque anteire:
133쪽
EvDEMIAE LIB. IV. 2steire plenae sunt omnes la istoriari plena antiquitatis memoria. Tum Philosophus ille, qui hos sermones lacessiverat, Tu mihi videris, inquit, in historiis Romanorum sane rudis atque hospes, qui non legisti, quid Salustius, Romanae princeps historiae, de Ful ia, deSempronia, ac de multis ejus aevi mulieribus scriptum reliquerit vel, si haec non noris, ne ad aures quidem tuas per venere qua super ea re Horatius Roma nae fidicen lyrae cecineri, cujus ego versus possum tibi recitare memoriter.
Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo, o fingitur artubus liam nunc, o incestos amores h De tenero meditatur ungui. I xjuniores quarit adulteros lInter mariti vina, neque eligit Cui donet impermissa raptim Gaudia, luminibus remotis. Sed jussa coram non sine conscio Surgit marito, seu vocat insitor, Seu navis Hi pana magister, Dedecorum preciosus emptor.
Potuitne magis diserte projectos mulie rum Romanarum ad omne libidinem& intemperantiam mores exprimere Tum ego, deprehensus, quemadmodum me expedirem non inveniebam . sed, quo ali
quid responderem, Quid ais, inquam, de Fo Lucre-
134쪽
116 AN NICI ERYTHR. Lucreti, nonne omnium pudicarum coryphaea dici jure optimo potest quae Tarquinii injuriam ita in se graviter animadvertit quid potuit facere elegantius mulier cupida existimationis bonae , quam ereptae sibi pudicitiae dolorem voluntaria morte testari tanquam si nulla ea vita sit, quae pudicitia spiritum non ducat. Longe alia mea est opinio de Lucretia, inquit ille, atque ea, quae in animis omnium inveteravit ego enim nullam illi virtutem, nullam continentiae laudem assigno nam a Tarquinio oppressa, vel consensit stupro, vel non si consensit immerito principem inter pudicas locum usurpat.si non consensit cur maluit violata sibi necem afferre, quam intacta a Tarquinio necari3Fortasse inquies quo se pudicitiamque suam existimationi hominum vindicaret,
nam si statimTarquinio jugulum prςbuis
se , ideo ab eo interempta putaretur, quod cum servo adulterium commisisset.
ergo erat aliquid, quod sibi magis cordi
esset, quam pudicitia, nempe hominum existimatio nam, si sola Virtute duceretur, quae, praeter conscientiam, nullius pra terea testimonium desiderat, quid de se homines loquerentur, non admodum laborasset:
135쪽
EvDEMIAE LIB. IV. 27borasset aes ad intimum hujus facti cubile penetremus, ab hoc suspicionis aditu, januaque patefacta, aliquod fortasse latens in eo crimen inveniemus quomodo
enim Tarquinius potuit, concubia nocte, penetrare in cubiculum mulieris, multis, ut fit verisimile, pessulis clausum quomodo custodes mulieris falleres cur a Tarquinio oppressa non exclamavit ita enim familia tota accurrisset, ac scelerosus ille vel incoepto destitisset, vel, si Lucretiam reluctantem necasset, multos sceleris sui,
multos pudicitiae illius testes fecisset.Nullum fecisset finem dicendi Philosophus
multo Liberi flore completus, nisi exorta inter convivas turba dicentem interpeti lasset. Erat unus in iis, ut postea animadvertimus, ejus notae hominum, qui cibum e flamma praeripiunt hic precibus extorserat, ut in illum gregem admitteretur. sed vix lectum conscenderat, cum coepit ad omnes patinas procaces manus extendere, atque lectissimos ex iis bolos excem
pere, tanquam si sibi soli prandium illud
esset appositum. Ecce autem, primis escis assumptis, gallina Indica magno in catino porrecta succenturiatur, iis condita condimentis, ut nidore suo non latentem
136쪽
modo famem evocaret, verum etiam demortuam excitaret homo aequissimus,
tanquam si de ea captus esset judex, accito puero, quem suis imperiis praesto habebat ad anuam, indicta causa, obvoluto eam capite domum suam auferri in exilium jubet, atque antea se exulem insons aspexit quam posset de defensione cogitare quo
viso, ceteri convivae mirari, inter se aspicere, atque ad ejus impudentiam, sine voce, ac sine ullo sensu, haerere. sed hilaritas, quae Praeoccupaverat mentes, nullu dabat iracundia locum, sed omnes, dissimulato dolore, in suscepta sestivitate perseveravere. Jam convivium properabat ad exitu, cum testuacea placenta, in repositorio collocata, tanquam in exodium prandi proponitur. Ut ille qui gallinam Indicam, aliam capere civitatem jusserat, advenientem eam aspexit, fecit ingenium suum, atque illi miserae imperat, ut domum sitam in exilium eat, ac vestigiis iisdem gallinam Indicam sequatur praesto adest puer, qui obtorta gula eam abripiat. Tum vero victa est convivarum patientia; δ simul omnes, Enimvero hoc non est ferendum, exclamant. Sed cerebrosior unus Nun
quam hodie, me vivo, haec placenta mutabita
137쪽
tabit coloniana. Abreptamque ad se coepit attrahere ille retrahere, ac vim sibi fieri, dicere. Verum omnium minis perterritus, eorumque, qui ipsi assidebant objurgationibus correptus, se demum ab incepto removit, in cubitum reposuit. Confecto prandio, unus ex convivis, cui alea vita erat, talos poscit, ac Philosophum in aleam provocat, Nos, cum somnus invaderet, surreximus, atq; in domum Gallonii perreximus ubi pomeridianum illud te in pus partim legendo, partim quiescendo transmisimus. Sed, cum jam calor remisisset, Eundum est nobis, inquit Gallonius, in aedem Daphnes, quo uuiversus hic populus hodie conveniet. nam inde nobilissimus ille dynasta extinctus, magnificenti Timo funere efferetur in aedem a se aedificatam, ut sepulturae mandetur nam mos hic est, defunctos in aedibus deorum humare. At ego, Duc nos, inquam, eo nam nihil est, quod magis visendum existimemus. Ne multa domo egreis ad aedem aE sculapii venimus quam magna refer tam turba videmus intramus; atque inter cereos quatuor positum adolescentis cadaver aspicimus. Rogat Gallonius, qui l- nam sit ille mortuus quidve illi ad eum
138쪽
i; JAN NICII ERYTHR. concursus velint Respondetur, eum esse Philotam quendam, cujus amore duae illae mulieres adolescentes paucis diebus ante interiissent nam eundem, earum intellecta morte, animum despondisse, ex eaque aegritudine in eo nos comio vita migrasse. Quaero ex Gallonio, quem ille Philotam, quas mulieres narret Qui, Res inquit, digna est auditu sed eam plane ita ut se habet explicare non possum .Ego, ait unus, vobis narrabo, si causa est cur audiatis; atque in verba conseram quam paucissima. At ego, Narra nobis, inquio nec verbis parce nam rem gratissimam feceris. Quamobrem ille sic exorsus est.
In oppido quodam insulae, huic regno finitimae, ubi Theridates rex summa cum laude justitiae Rempublicam gerit, virgo erat nubilis, Olinda nomine, genere copiis haud quide summis, sed vultu adeo eleganti, adeo venusto, ut oculos in se omnium alliceret sed in primis Philotae, ejus civitatis longe primi, ita ad se animum attraxit, ut vitam illi miseram Minsuavem efficeret. Cum igitur amore ac moerore miser cotabesceret, fecit id quod cuivis venisset in mentem, ut parentem
virginis societate amicitiaque sibi conjungeret,
139쪽
E DEMIAE L B. IV. istgeret in quo fuit selix. nam totum laominem brevi possedit. Verum cum ejus domum ventitaret, atque oculis, vultu, voce denique ipsa, amorem virgini suum significaret, parem in ea voluntatem ardoremque id quod raro contingit, invenit. Itaque, usi licentia, quam elus regionis mos tribuit, non cessabant inter se amplexari oscularique. Sed cum eorum oscula modum excederent, coeperunt esse suspecta parentibus Olindae, cupidis in primis existimationis bonae. Quamobrem , ab homine nobili, atque id aetatis, pudicitiae filiae non parum metuentes, aliquo eant praesidio munire constituunt. Sed, cum
nullum sit tam firmum praesidium, quod non longa obsidione demum hostis expugnet cosuetudinem filiae cum adolescente dirimere statuunt, eumque domi suae finibus, quantum potest, expellere. Ne multa adolescentem adeunt; quid de ejus
amore compertum habeant, edocent ostendunt, quam perniciosum futurum sit filiae, si propter ipsum in sermonem hominum veniat orant, obsecrant, ne tantam
illi infamiam creet, sed ejus conspectum, atque adeo totam illam domum effugiat.
Respondet adolescens, nullum se voluisse virgini
140쪽
virgini dedecus, nullam ipsis contumeliam imponere jam inde ab initio conjugium an mao concepisse ; hac nuptiarum fiducia, multa sibi persuasa habuisse rogat, instat, ut eam uxorem sibi despondeant. Illi , non aequam esse suam fac hionem cum factione illius, ostendunt. se modicis opibus ac mediocri nobilitate esse; illum summis opibus ac summo genere natum rem esse periculosam repente ab asinis, ut dicitur, ad boves ascendere proinde aliam sibi conditionem, alias nuptias
quaereret. Postremo, cum magis exoraret, ita Philotas ab eis discedit, ut qui rem etiam atq; etiam cosideratures, Sescum parentibus ipsius sermocinaturos affirment. Non procrastinant Philotae parentes adeunt, rem narrant. Illi gratias agunt consilium dant, utolindae sponsum quamprimum inveniant.Sunt omnes ejus regionis
ad subita .repentina consilia propensi. Itaque parentes lindae statim illi virum inveniunt, adolescentem quidem nobilem, sed nihil ad Philotam. Nuptiae statim
fiunt, aguntur omnia raptim atque turbate. Verum tam praeceps consilium adeo
impendentem vim malorum ab Olindae peste non resulit, ut in eam etiam cele-