Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

EvDEMIAE LIB. IV. II 3 in maximam malam crucem . Barbari tametsi non intelligerent, quae ab eo dicerentur, tamen ex habitu oris, ex oculorum conjectu, ex vi qua se eximere ex illorum vinculis conabatur, rati ab ab eo maledici statuunt de communi sententia eiciem caput uno ictu praecidere. At videte imperterritum hominis animum cum inter ipsoru tela versaretur, cum ad mortem raperetur, cum etiam collo suo serrum imminere, cum se vulnerari sentiret; Agite, clamabat, impuri latrones, carnifices vos ego ulciscar probe, si vivam. Verum cum eorum unus, qui hoc sibi sumpserat, ut uno ictu securis caput illi a cervice repelleret, id, quod conatus erat, non

persectiset, graviter in collo vulneratum i ad terram abjectum reliquit. At ille, li. quod robustissima valetudine est, ex eo vulnere brevi convaluit. Tanta igitur accepta injuria, homo iracundus de reterenda hominibus sacrilegis gratia sedulo cogitare, in varias cogitationes animum rapere, nullam partem quietis accipere. Sed cum jam pulchre omnia in corde instructa consilia haberet, alacris castra movit, atque ad suos hostes ire perrexit. Genus

animadversionis cognoscite et simul ad

122쪽

miramini, tantum in uno homine fuisse animi ad audaciam Nocte quadam intempesta usus opportunitate ventorum , subjecto paucis quibusdam casis igne, totum sere illum paguante incendit, quam quisquam animadvertere aut animum recipere posset ipse autem noctis beneficio Occultatus in hahc urbem incolumis venit ubi primum a dynasta Palladio in numerum suorum circumpedum receptus

est tum ab aliis deinceps dynastis pluribus. Sed demum homo inconstans ac levis aulicam vitam pertaesus, ad uxorem habendam animum appulit ne multa Muliercula quadam ducta locat Virginibus Vestalibus operas suas. Scitis cujusmodi sit mulierum genus, varium morosum, superstitiosum, dissicile. Ita eum bonae illae Virgines exercebant, ut ne minimum qui dem tempus, quietum esse paterentur: ne que hibernis mensibus dies aliquis tam magna ac turbulenta tempestate erat,

qui bis eundem in hortos Placidianos, qui millia quatuor absunt ab Urbe, ad dynasta, in cujus patrocinio latent, ire compellerent. Quapropter multorum mensium morbo ex frigore& labore contracto, deniq; medicorum sententia, despe

rare

123쪽

Ei nam i I I p. LV. rare de salute sua jubetur. Ille ridere ac medicos insanire dicere.se enim tum ipsis, tum liberis suis superstitem fore. At duin his vocibus dicta medicorum eludit, linqui animo visus est, atque interclusus spiritus ita arte meare, ut omnem plane sensum effugeret. Omnia, quae solent esse in

mortuis, signa aderant, pallor oris, corporis totius rigor, nullus sensus. Ergo, tanquam mortuo, funus curatur ab uxore. cui

nihil logius videbatur, quam dum cadaver illud domo efferretur nam saepe, ob impotentiam viri, non solum appellabatur

superbius, verum etiam pulsabatur acer, bius tamen , ne in sermonem hominunx vituperationemque veniret, uota solum crimis, sed etiam sumptu, ut pauperculae mulieris facultates ferunt, opinione sua extinctum supremo mandavit ossicio Advocatis igitur Libitinariis, mortuus effer tur, in conditorio collocatur, ostium eo ditorii praecluditur. Vix dies unus in te cesserat, ab eo die ex quo fuerat sepultura affectus, cum interclusa anima ad vitae o Dficia rediit experrectusque, non una amplius nocte se cum uxore sua cubasse exi stimavit elatoque paululum capite, e niens ab ostio conditorii, non bene praeclusi

124쪽

ii JAN NICII ERYTHR. clusi, tenue nescio quod lumen accepit, ac leviter cubito recens ibi positum mulieris cujusdam cadaver impellens, Heus,

inquit, Milphidippa, nam id uxori ipsius

est nomen, surge, atque aperi fenestram. Cui nihil Milphidippa respondit.Tum iterum, Heus, inquit, erisne hodie evigilatura jam hora sumendae potionis a medico indicta praeteriit. Sed surdo fabulam narrabat. Quamobrem commotus, Quid est hoc 3 ait numne ad mortuos loquor 8 At staminam vide antea, cum valebam, semper ante lucem experrecta mihi somnum excutiebat nunc, cum nihil opus est somno, in eo tota defigitur. Sed cum

lectulus ille solito sibi durior videretur, conatus est in alterum latus procumbere. ubi alterum hominis mortui cadaver L fendit quod quempiam uxoris suae moechum esse suspicatus, Facinus indignum lexclamat pessima ista mihi ante oculos, atque adeo in eundem lectum, amatorem suum adduxit quid faceret, si me extinctum sepulchrum aliquod tegeret Τ quo me turpius irrideat, simulat dormire Elatusque iracundia, Mox, inquit, experiar, an suscitare te possim Arreptoque altero ejus crure coepit eam hac illac impellere.

125쪽

Εvir MIAE L B. IV. III Sed vix criis illud in manus sumpsit, cum a reliquo corpore totum avellit atq; distraxit quo facto, te terrimi odoris foeditate percussus , plane vehementer exhorruit: quocirca manibus explorans quaerensque quae circa se essent diligentius, neq; aliud nisi tabularum frusta atque ossa mortuorum attingens, tum demum agnovit, quorum consederit arvis. atque, me in I serum linquit sepultus sum vivus aperite aliquis conditorium istud actutum. Sed miser ignar nequidquam hae dixit ad

tua nulla audire queunt nec reddere vocer.

Verum, sive deus aliquis eum respexit,sive casus adjuvit, in diebus paucis, quibus haec acta sunt, bajulus quidam moritur, atque in illud idem conditorium insertur sed, aperto a vespillonibus ostio, clamare, qui intus erat, coepit, Afferte mihi prandium. nam tertium jam diem sine alimento traho Ad quam vocem exterriti tum vespillones, tum libitinarii, tum pollinctores, abjectis cereis, relictoque cadavere fugae quantum potest sese mandarunt.Non cessabat ille majore vocis impetu, ut inde extraheretur, clamare, atque, Ubinam gentium, inquit, sumus

126쪽

mo genu hoc hominum, qua geni tam barba morem Exercet 8 ivi prohibentur munere neu

Vel miser hic bajulus fortasse in vitavit sese in popina plusculum quamobrem in somnum delapsus, antea quam crapulam exhalavit, pro mortuo ad sepulcrum abstrahitur. At illi, ubi paululum a timore

animum receperunt, revertuntur,in cum eo, tanquam cum infernis monstris prodigiisque loquuntur. Quibus ille, Luditis

me, inquit; ego vivo kesurio. Et cuncta ordine narravit. Qui habita dicenti fide, extractum inde, cibo ac potione refectum, domum ad uxorem reducunt qua utrum majore admiratione vel odio corripienda sit, in incerto est nam illuc isse virum rata, unde negant redire quemquam, alium ex sententia sua sponsum sibi delegerat. Hic locus erat interpellandi:

Quam, inquam, illa cuperet, ut eodem modo mortuorum hic funera curarentur quo Romae curantur ubi eorum corpora ardentem in rogum conjiciuntur non

cedepol nunc illa post funus virum suum domum redeuntem aspiceret. Credo, ait, si hic mos iste vigeret, ipsa rogum incendisset, ac suis virum manibus in ignem in ltulisset:

127쪽

EvDEMIAE LIB. IV. Ir' tulisset tum, quo omni plane metu solveretur, collectos cineres in profitentem

aliquem conjecisset atque, quod ejus est

in virum odium,audire eam videor se macerare, invenusta dicere, ac tantum serundis miseriis natam queri. Tum ego, Si, inquam, apud vos mortui reviviscunt, jam nemo sit, quin malit hic pauper vivere, quam alibi regnum obtinere equidem, quod ad me attinet, non uspiam velim vitam exigere. Qui ait, hoc iis tantum contingere, qui Cocytum nondum transmiserint nam, qui alteram ejus amnis ripam attigerint, una cum spe redeundi, simul cogi omne hujus lucis memoriam amittere. His actis, illum cum risu dimisimus: nos ad perlustranda cetera urbis loca perreximus. Sed tandem defessi ambulando, quia diei fervidissimum tempus coeperat, domum revertimur. Ubiiciosi quid ageremus non habebamus nam neque prandi tempus advenerat, neque prius Gallonio potestas discumbendi dabatur, quam dynastae ipsius confectu esset prandium, mensaeque sublatae. Itaque minus nobis molestas antemeridianas illas horas elapsuras existimavimus, si eas cum Gal

lonio in illius dynasti aula traduxissemus, ubi

128쪽

tio JAN Nic II ERYTHR. ubi facile multa sese oculis, atque auribus

objecissent, quae nos cum voluptate aliqua detinerent. Eo igitur imus, procoetonem intramus,in unum ejus angulum soli secedimus. At boni illi familiares, more suo, consumendi ocii causa, ad feriendam uniuscujusq; existimationem linguae gladios exeruerant. Ac primum notae cujusdam mulieris famam lacerare coeperunt tum alteri spectata sanctitatis viro inveteratam illam probitatis ac fidei opinionem abrogare aggressi sunt. Erat unus ex illis referens memoriter omnium ejus urbis meretricum nomina ; atque earum multitudine, quae erat innumerabilis, ac memoriae vi quae erat incredibilis, Cyrus videbatur, qui lustraret exercitum, ac suo quemq; militem nomine appellaret Alter convivatorem sordidum diris devovebat, quod sturnii pro turdo, vaccinam pro vitula ipsi in prandium apposuisset.Sed post.

quam non erat quem amplius laederent, defessi maledicendo, in dynastam Alexandrum sermonem contulerunt; quem omnium medicorum opinione maturius extinctum astirmabant praesertim cum neque aetate consecta, atque insuper robusta corporis firmitate esset. Tum quaerebant,

129쪽

EvDEMIAE LIB. IV. Iarrebant, quemna Rex amplissimo illi muneri, quo fungebatur, sustecturus esset ex iis, qui tantae spei imminebant atq; unus quisque, prout ejus studium ex amicitia, vel spe aliqua utilitatis flagrabat, alium alii

anteponebat. Sed dum sermones caedunt, comparet unus in procoetone honesta facies, sed oculis in terram demistic quem statim omnes adeunt, ambiunt, circumstant, S honorem nescio quem nuper ade pium gratulantur atque unus prae ceteris amore in eum ac benevolentia prope dilabi ac diffluere videbatur, adeo ut terdum collacrimaret, interdum haesitaret, tanquamsverba ad declarandam amoris magnitudinem apta non suppeteret Gallonius mirari, ac sudario risum compescere.qui tandem, ad nos accedens, Non potest, inquit, dici, quos isti mihi cachinnos

extorqueant. Videtis eum, cui tot gratulationes habenturi hic paucis diebus ante apud nostrum dynastam, multum auctoritate gratia valebat, adeo ut ejus consilio laudioritate domi omnia admini- rarentur quae illi res magnam invidiam concitavit, multorumque paravit insidias. quas ille animadvertens, satius esse duxit sponte loco decedere, quam cum agno

F minia

130쪽

minia moveri verum, ne tam honorem

deposuisse, quam permutasse videretur, impetravit a dynasta in beneficio de gratia aliam provinciam, in speciem quidem honestam atque magnificam, sed,re ipsa,

totam nugatoriam ac levem venit igitur

iniser, ut dynasta gratias agat sed movet mihi risum in primis ille, qui ita docte simulatione benevolentie odium suum obtendit nam hoc homine nemo est illi capitalio neque infestior inimicus. atque ejus praesertim opera inductus ac depravatus est dynasta invidia atque obtrectatione commodi ac laudis ejusdem vide, obsecro, ut malus simulat, ut blanditur subdole, ut frigidam malitiose suffundit. Interea prosilit unus in medium, atque Est mihi, inquit, in cubiculo cenophorum vini praestantissam frigidissimique, quo nullum hac aestate dixerim me gustas se suavius. sos vini est, Liberi lepos, atque una opera palatum vellit ac mulcet opportune ait alter nam ex quo surrexi, nondum illi quidquam exhausi quod diei tempus sit,vides. Mihi quoque, subdidit alius, sic- eae sit fauces arent quas nisi propero vino conspergere, in pulverem abeant. Apprehensaque Gallonii dextera Sitim, inquit,

SEARCH

MENU NAVIGATION