Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

251쪽

EVDEMIAE LIB. VII. 1 3que relicto, minas pro eis novem accepit. nam, cui pecunia quam sors magis placebat, ejus precium decuma detracta persolvebatur. Precto igitur accepto, reliquum nummorum, quibus emere obsonium debebat, in proxima popina profudit, neque domum redire curavit. Rufus, cum multas horas expectasset,in jam meridies appeteret, neque ille appareret,

iratus, quod impranso ille sibi dies esset

transigendus, mandat lictoribus, ut inventum eum abripiant, S in carcerem abstrahant. At ille ex pecunia, quam ex sorte redegerat, preciosas sibi vestes a chorago conducies accircum pedes duos varia indutos veste sequi se jubet atque ita ornatus, basilice magnificeque ante officium Rufi se infert. Sed simul aspectus & cognitus est, Rusoque demonstratus. Qui surgens, recta ad eum properat ille contra pariter fert gradum, conser pedem , ac salvere Rufum jubet. A quo interrogatus quid illud ornati esset, respondet, ab homine sibi propinquo haereditatem, ad talenta videlicet quadraginta magna, Obvenisse itaque, pro re nitorem sumere,in

gloriam pro copia Rufus, cujusitate n- in dere ad ruinam coeperant, tu spem sor- : timae

252쪽

, AN INICII ERYTHR. tunae melioris erectus, tacitus intra se, Dii, inquit, me respiciunt, si vera hic memo irat sed oportet ita esse nam quid illi veniat in mentem, hoc fingere ubi nihil est lucri, me fallere Quamobrem credit, novas spes sumit: nec jam iacit convicium, ut servo sed habet honorem ut domino. it illi comes exterior in via domi suae hospitium praebet: , quoniam preciosa ipsi

supellex nulla erat, stragulam vestem sericam, conopeum item sericum, non parva mercede conducit. At ubi blandiciis atque muneribus satis eum delinitum putat, talenta quatuor poscit mutua quae propediem eidem se numeraturum pro viittit. Homo liberalissimus, Quid ais, inquit, quatuor decem roga nam gestio promittere quae, cum tibi erit commodum, reddes. Rufus, ex laetitia vix sui compos, laetari, ac diis gratias agere, quod rebus sui desperatis ac perditis tam praesens auxilium obtulissent. quo magis obnoxium sibi hominem redderet, ac de decem talentis fidem servare compelleret, argentum scenori sumit, quinquaginta videlicet minas ex eisque ornat ample magnificeque convivium. lynastamEugenium, tunc

tempori opibus4 gratia foretem, cujus

253쪽

EvnrMIAE LI s. VII. et spatrocinio se tuebatur, ad coenam vocat: convivales ludos exhibet comoedos, qui mimum agant, adducit. Licebat nebulonem illum cernere dynasta amplissimo proximum accumbere, assidere, crebro

aliquid in aurem dicere, tanquam si esset par illi splendore dignitate, potentia Capecuniae vis inest. Quid verbis opus est 3 minus quinque diebus quinquaginta illae

minae dilapsa sunt totae. At nugator ille, cum aliquo jam dies ad Rus mensam uberem ac plenam, sua ex sententia, se saburrasset, celocem alio direxit die quodam, a prandio satur abiit e domo vesper adest; non redit unus, alter, tertius dies abit; nihilo magis Rusus, qui jam explorata ac domi condita decem illa talenta sibi esse existimabat, neq; uno num

mo passus esset a se auferri si quis emptor

venisset, animum prorsus abjicere, conqueri, ac lamentari fortunas suas sua sibi stultitia , quia hominem non asservasset, decem talenta fuisse erepta dicere. Sed octavum post diem, cum in ossicio suo testium quorundam juratorum dicta exciperet, ecce tibi homo solus, pannosus, ac sordidus, adest agnoscitur, ac Rufo in interrogandis testibus occupato statim L 3 osten-

254쪽

ostenditur qui relictis rebus omnisus, desilit ex scamno, atque hominem rogat, ubi sint circum pedes varia veste induti, ubi preciosa femoralia, ubi sericum amiculum ea ille chorago, qui locaverat, ut par erat, reddidisse respondit &simul de pecunia, quae ex beneficiaria ipsi sorte obvenerat, ociose ac lente narravit nunc vero redire, ut solita mercede suas ipsi operas locet. Falsa sunt igitur, inquit Rufus, quae de quadraginta talentis, ex propinqui

morte ad te perventis, commemorasti Z Tam vera sunt, inquit nugator, quam verum est, solem media nocte lucere, vel mortuos vivere. irigitur Rufus ait, simulasti Quia inquit, volui per hanc rationem experiri, qualis sit vita nobilium ac beatorum atque equidem suavem ac jucundam eam esse comperio valliqua tum inest in ea boni divitem me esse natum oportuit nam scirem bene esse atque animo obsequi. Rusus iratus, homini in os involat, ac plus quingentos colaphos a pugnos infregit. At ille pulsanti, os ultro objecit. Sed, postquam Rufum clamando verberandoque ad languorem datum videt, Age, inquit, omittamus nugas, quin ubes me domum ire, quaeque

255쪽

Evn2MIAE LIB. I. opus sunt mihi depromi, tibi ut sit paratum prandium Rusus, sentiens dum eum ferit plus sibi nocere, destitit, ac, ni verberat, inquit, lapidem, perdit manum. Tum placatior eidem factus, claves tradit, nummos, quibus obsonatum eat. Delectati sunt omnes mirum in modum hoc hominis factes; atq; eum nugatorem

lepidum, sycophantam graphicum statuerunt esse. Jam omnes conticuerant, cum pictor Uranius, Quoniam, inquit, cecidit mihi peropportune , ut in hunc eruditorum hominum conventum venirem,

legam vobis, si placet, Phalaecium breve carmen Bibuli magni Liberi patris antistitis jussu a me nuper effectum, quo columba, quae fuerat homini in deliciis, in ejus osculis Hamplexibus mortua laudatur. Cumque omnes se non nolle dixissent, Sub hac, inquit, conditione legam, ut, si quid in eo titubatum fuerit, indicetis, vel corrigatis potius debet enim grandibus litteris marmorea in tabula incidi, ac parieti, una cum aliis epitaphiis, quae ibi cernuntur, affigi.

Ofactum male, nequiterque, 'Va Mors, qua quidquid ad F ubique maenum, Pulchrumque, repetit voraciore. aram se radiuit mihi columbam,

256쪽

Oltim ut pessima Lesbia Catullitulcem pesserem ademit, ct nitentes fecit lacrimis genas misera. Heu quo me dolor abripit gementem p Et quid faciliqueror rapacis orci' Non ille id voluit nefas, nec ipsum

Ditu regna tenent tenebricosa; Verum pulchra Venus suo venustam Gaudet nunc dare currui columbam.

Conclamatum est, Pulchre recte, bene. Tum rogatus est quidam, cui multae, ut dicebatur, inerant facetiae, multusque in ocando lepos, cuique cor erat acre aceto, ut lacessitus non ferret injuriam, rogatus est, inquam, ut carmen recitaret,

quod in Tigellum decoctorem scripserat. Recitabo, inquit ille modo vobis molestus ne sim Nobis , inquiunt, qui te id ipsum rogavimus 3 Tum illes Ultus sum,

inquit, hoc carmine, execrandam pessimi illius decoctoris avaritiam qui creditores suos, ut nostis, ex creditoribus Hercules fecit nam decumam eis partem dedit, sibi novem abstulit atque pecuniis undique ereptis confertus, recusavit una cum aliis vicinis suis pauculos ad comoediam

coemendam nummos conferre. cum binos scena nummos conferre TigellinDi felli multu saevitiaque negat,

Miraris iamparcu, omo, cur turpiter olim,

257쪽

L EVotui et LIB. VII. 249

Naufragus ad a)iumfr g rit unde ratem 'Erras; nil pasius damni est, sed maxima falseo Sub decoctoris nomine furta fuit. Nam cui debcbat centum sextertia, dixit, Helle suspenda/, vel tibi sume decem. Nec tamen erit ausus quisquam mutire edultro Illius in leges creditor omnis abit.

midocias, strictu supra spendeat ensis'

Victorisupplex non dabu ipse manus' Nonne facis lucri, quidquid tibi latro relinquit 'Ipsam demum animam non sua dona put M'Non tum civis erat nobis, sed latro Tigellus: Quae non surripuit, donafui se putat.

Vix postremam horum versuum syllabam recitaverat, cum unus intervenit,

qui, Venio, inquit, a fores ubi Coschini Iudicis prudentiam, justitiam, aequitatem que supra modum sum admiratus. Etenim illi ejus judicio de re privata interfui, quo nec gravius, neque severius, neque aequius ullum Rhadamas vel Minos ipse fecisset.

Neque expectavit dum rogaretur; sed, at tentis omnium animis, sic orsus est. Mulier vidua minas septuaginta exegerat, quas vicino cuidam suo, in mercimoniis quibusdam coemedis occupato, multis ab eo precibus rogata, mutuas dederat, quas ille quartum post mensem se endem renumeraturum promiserat, lyngrapbam scripserat, qua mulieri, ut fia-L 1 mabat ,

258쪽

J AN N CII ERYTHR.mabat, cautum erat Verum, cum ejus pecuniae dies non advenisset solum, sed multo jam dies praeteriisset, neque pecuniae

reddendae mentionem plus faceret, quam

si nunquam accepisset coepit eam mulieresstagitare. Ille, Dabo mox post paulo:

redito cras nunc non est ocium, dicere,

ac diem ex die ducere. At, ubi se mulier duci diutius videt, hominem aggreditur,&, Quoniam a te ludibrio, inquit, habeor, pecuniam creditam lege judicioque reposcam. Tum ille iratus, Age, inquit, ut lubet; nihil a me tibi debetur. Itaque mulier curriculo in cujusdam tabellionis ossicium venit, ubi scriba aderant plures. Quorum uni rem narrat, syngrapham

tradit. Qua ille perlecta risus eiiudit ac mulierem jubet eam sociis ostendere qui effusissimos ite cachinnos edidere. Quod mulier admirans, Quid, inquit, isti sibi volunt quid rident atqui, si sedes, quasi regio ridiculi, deformitas est, non adeo me turpem agnosco ut rideri debeam. Ad pauca ut redeam, ad tabellionem mittitur qui, re perspecta, mulierem sitisse deceptam intellexit Atqui noli, inquit, mirari, si rideris tibi enim os sublitum est

pulchre nam inficiator ille qui syngrapham

259쪽

T DEMI E LIB. vis et sipham scripsit, nihil in eam intulit nisi saeculare carmen Horatii, Dianam tenerae dicit Virgines Tum mulier flere, lamentari, deum atque hominum idem implorare Attabellio, Parces, inquit, fetibus: potius Coschinum judicem adi, qui pro sua auctoritate atque sapientia, aliquid inveniet, quo nebulonis istius fraus detegatur. Mulier exanimata accurrit Mad domum judicis venit, commodum cum ille, litigatoribus a praecone dimissiis, e tribu nati descenderet accedit injuriam sibi factam expostulat narrat, quemadmodum ab inficiatore illo pecunia dotali sit

eversa, quam illi mutuam dederat, ut mercimonium ex ea coemeret genus etiam

mercimonii, in quo collocata fuisset cxponit syngrapham affert, quam deceptor ille cautionis loco, conscripserat Iudex, re cognita, mulierem ludos esse factam pro certo existimavit ac, sane commotus, bonum eam animum habere lubet, ciu proximum cubiculum tantisper secedere dum ludificatorem illum ad sese

arcessat. Mittit igitur, qui eum Ocent. Vc-nientem humaniter excipit, seducit rogat, quid rerum agat, ut valeat. ut merces, quam proxime coemerat lucro eum asi e-

260쪽

JAN Nic I ERYTHR.cisset, interrogat qui, non male sibi negocium sub manus successisse, respondit.

rogat rursum, num mutuum eam ad rena

sumptum mulieri reddidisse, respondit ille, se quidem mulierem nosse; sed neque

illi, neque mortalium cuiquam, nummum

ullum debere tum judex prolata in medium syngrapha, quaesivit, num chirographum suum agnosceret non est ausus negare . Sed, quonam, inquit, hoc spectat3 Eo, ait Judex, ut minas septuaginta statim dissolvas nam, si cuivis alteri tecum res esset, eundem patere legis praescripto atque ordine agere, teq; judicio non antea damnarem quam legitima omnia conficerentur: sed, quoniam cum Diana polline omnis tecum res est, pedem ex hoc cubiculo non feres, nisi eisdem, quod satis sit, facias. Sed , cum ille clamaret,

seque iniquo judicio opprimi diceret, Judex, Evocate, inquit, aliquis lictores, qui vinctum hunc abstrahant, danctiorem

in carcerem condant: atq; una opera rhe-da equos adjungite; nam mihi Rex u-crorum adeundus est, ac de improbissimo istius furto docendus. Tum ille, iuculorum metu adductus, simul veritus iram Regis, si tam insignis fraus illustraretur, multis

SEARCH

MENU NAVIGATION