Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

241쪽

EvDEMIAE LIB. VII. 133 tam amico cuidam suo aperiret, qui Stylium optime nosset, eundemque pridie ejus diei, quo Plusius haec a se visa narrabat, conspicatus fuisset. Atque ille continuo ii omini data esse verba intellexit; coepitque eum acriter obiurgare, quod idtatis homo, eoque ingenii acumine praeditus, duobus adolescentibus se irridendum praebuisset, ac sii pergeret credere, prope esse, ut ipsum lapidibus pueri insectarentur. Quod ubi audivit, adeo vela ementer exarsic ut propemodum ex ore flammas evomeret ac sicam rapere, minitari absenti offuscato seque vel medio

eum in soro obtruncatur u asserere. Ego,

ad eum placandum interpres datus, vix orsus eram loqui de conditionibus pacis, cum mihi orationem eripuit, ac Tace, inquit ego ne ut redeam cum illo in gra tiam 3 dii me perdant, si mihi erit amicus. jam apud me tesseram fregit abeat, qua rat alium, quem ludat. Ego cum hanc viam obseptam viderem , coepi alia eum aggredi, ac, Vide, inquam, tua isthaec pertinacia te potius, quam inimicum perditiali nescis quantam tibi potationem, saturitatem, gaudium eripias nam promi

sit, si te sibi placarem , opiparam se tibi

coenam

242쪽

α; JAN NICII ERYTHR. coenam hodie in qua velles popina daturum. Neque haec me ratio fefellit. nam vix popinae cenaeque mentio injecta est, cum homo, alieni cupidus cibi, Lin primis popino, benigne gratiam fecit ne iratus esset,& Quo vellem se descensurum spopondit. Sed properandum est mihi ad Thaumantium bibliopolam. In cujus tabernam

litterat fere omnes saepe conveniunt eo

enim veturus dicitur insignis philosophus, quem vos non nosti, cui singulare ingenium, summa humanarum divinarumque

rerum scientia, praeterea dicendi vis egregia, ac memoria plane prodigiosa, eratis cognomen invenit jamque ab omnibus eras appellatur hic bibliopolis imperat, nec absque illius permissu, aliquod

scriptorum genus edi aut venale haberi, aut importari in hanc urbem potest. Eo illum rogatum, ut amico huic meo, quem videtis, insignis cujusdam voluminis edendi potestatem faciat. Et, quoniam taberna illa propius abest a portu, non arbitror arationibus vestris alienum, vos illuc venire quo, cum nunciatum suerit navim solvi, nihil in vobis sit morae. Tum amicus ille, qui erat librum editurus, Quoniam,

inquit Plusii mentio facta est, volo, si non

243쪽

EvDEMIAE LIB. VII. 23ssit odio, vobis exponere, quemadmodum illi nuper a duobus Sycophantis manus addita sit de pauculis aureis numis, quos unicum egestatis suae praesidium ad extremos sibi casus reservaverat. Hi Sycophantae, quos dixi, rma insignem puerum nacti, primum corporis obsequio sibi devinxerant tum quaestus sui gratia ad omnes Sycophatias idolos probe formaverant.

Hunc in triviis atque plateis praeire jubebant praeeuntem fm p ipsi subsequebantur. Puer ita uti erat edoctus, ut quem quam offenderat, quem de facie a puerorum concubitu non abhorrere existimaret, ita salvere eum jubebat rogaba que, ut aliquem sibi ostenderet , qui se in servitutem reciperet: etenim, domi suae nobilem, patris saevitia eo redactum esse, ut patriam fugeret , summaque cum inopia conflictaretur; jam diem unum sine cibo agere. Ille, tum misericordia, tum

pueri specie captus, sequi se illum jubebat:

ac simul ac cum eo domum intraverat, introrumpebant illi etiam quorum adventu puer, ut erat praeceptum , ligulas

solvebat, sibique femoralia ad pedes ire sinebat. Tum illi clamore sublato, Itane,ajebant tu fratrem nostrum natu mini

244쪽

mum ad nequitiam trahis avocate huc aliquis lictores, qui vinctum hunc ad tresviros trahant. nam pueris liberis commisceri nefas hic grande habetur. Alter vero, Quid est opus, jebat, lictoribus egomet lictorum, ego judicis, ego carnificis partes suscipiam, corruptorem hunc, ut par est, obtruncabo. Tum vicissim conversus ad puerum, patria quadam severitate, Non te pudet, jebat, tam insignein generi nostro nota Mia urere cedo, quid te ad hanc turpitudinem adigi, num fames 3 at non suppetit tibi domi nostrae a fatim quod edas ac bibas cibi domum, mastigia nisi tibi dorsum virgis despolia vero, Jovem quaeso ut mihi sit semper iratus. At ille miser, inter sacrum Taxum positus, quo judicium vel mortem est. geret, cogebatur se pecunia redimere. Hoc rete capti sunt multi, sed unus in primis, ex insigni Philosophorum familia,

quem non est necesse nominare. Hic malacum pallium, vestem lineam, ac multos praeterea nummos aureos passus est sibi auferri, quo se tricis illis impeditum expediret. Alter vero, ceteroqui vir bonus ac

prudens, sed pueri illecebris in hanc fraudem inductus, non solii coactus est in praesentia

245쪽

EVDEMIAE LIB. VII. 37sentia nummos dare, verum etiam sancte affirmare, ut, nisii vellet indicari, quoties

ab ipsis conspiceretur, quod de industria fiebat fere quotidie, toties senas se eisdem drachmas ad pedes projecturum. Plu sius igitur, qua est in his rebus cupiditate, nam saepe a matre Mab uxore deprehensus in puero, sandaliis est male multatus, tanquam famelicus piscis ex hac nassa cibum petitum accurrit quem illi eodem modo circumventum omni auro, quod habebat, dispoliarunt. Inter haec ad Thaumantis tabernam pervenimus. Ac multos

ibi videmus dispositis in sellis sedere. Quos

inter unus, corpore paululum obeso, magno capite, capillo flavo, ore rubicundo, versus nescio quos alteri, qui ipsi assidebat, recitabat. Fusco huic esse nomen ajebant, qui nuper Heroidarum quarundam epistolas Ovidii ad exemplum ediderat. Alii

duo inter se de quodam adolescente, Pusillo Caesari nomine, tabe paulo ante consumpto commemorabant: quem, ingenii magnitudine, rerum maximarum scientia, atque omnis elegantia doctrinae, cum altero nescio quo conferebant; qui itidem ad miraculum doctus cursum suum transia cucurrerat, , paulo supra hanc aetatem, in

246쪽

r; JAN NICII ERYTHR. in ipso aetatis flore decesserat Sedebat

etiam inter eos Uranius quidam cui sum ma ab omnibus pingendi laus tribuebatur ac pra 'sertim artis delineandi primae omnium concessu deferebantur neque inter litteratos illos versabatur ut pictor, sed ut litteris praeditus na eum esse astrologum mathematicum, poetam , atque ingenii acumine Minventione non multis modo suorum aequalium, sed superioris etiam aetatis anteire costabat quanquam, ex invidentia , nonnem ejus laudibus conaretur detrahere. Ad hunc allatae sunt ab Arido litterae in quibus ille de Merlini cujusdam senis injuria querebatur, qui, neque rogatus, neque coactus, sed sponte sua, acetum pro flore vini veteris miserat. Hunc esse jebant senem odiosum, malum, molestum, avarum, contumeliosum, stercoreum, quiq; femoralia urina ac stercore imbuta quotidie domum ad uxorem referret. Has ille litteras, clara voce atque

distincta semel atque ite una legit quo factum est, ut etiam ediscerem, ac, ne eXciderent, meum in codicem referrem.

Tictorum lux alma, vale cui carmina Rhoebus ivlcis. Urania nomina clara dedit. Vi modo Merliniti ludos efecerit, audi, Putidus ille, malus, decrepitusque senex.

247쪽

Fit mihi Ianiculi suprem in vertice cosiis Obυims, ct tremula talia voce refert. In mihi, sin escis, vinum , quod vincere nectar Posiit, ct aetherea ducere ab arce Iovem. Ac rogat, in lat, clamat, ne sua dona recusem, Hauriam se e plenis limpida musta cadis. Torrebat casu misere tu assera fauces, Improbus immerito cum mihi verba dabat. Nulla necto moras,vacuam sed mitto agenam,mam plenam larga reddidit ille manu.

Toxica, crede mihi, non vina fuere nec ullum Tetrius in terri, arbitror esse merum. Namque,putans vinum vacuis comittere venis,

Atque avidam Acco pellere ab Orestim Horrendum subit talos it frigus ad imos, Et prope praecluso gutture vita fugit. Hoc tamen ipsa domus rescit se pal ira potis Merlini, hunc dulci praescit ambrosa. uaris, tam rigido cur gaude uxor aceto, Et soror, famulim,stius, atque nepos' Scilicet hoc miseri rmant munimine peditus, testina gravi ne vomat ore foras. Hi, ut e muccisi Olenti stercore foeoti Naribus somacho dira venena refert.

His lectis, illius est ab omnibus sublatus. Tum alter Audite, inquit, aliam comici

ac stulti hujus senis ineptiam, vel flagitium potius supplicio dignum. Cum paucis abhinc diebus in procoetone Bibuli dynastae

una cum aliis multis versaretur, dum ad eum intromitteretur expectans lepida ac liberali forma adolescetem aspexit. hunc, reli-

248쪽

1 o IANI NICII ERYTHR. relictis ceteris, petit, aggreditur rogat,

quid rerum agat, ut valeat, ut crebro scortetur nunc ei rei tempus esse admonet ut meminerit non semper eam sibi, quae

nunc esset,etatulam fore. Respondet adolescens, se quidem a morbo valere sed aegrum esse a crumena propterea scortum re nullum attingere. Hoc igitur, Mer-linus ait, te voluptate ista omnium maxima prohibet Bono animo es; inveni quod ames de reliquo meae erunt partes perficere tibi ne desit argentum. Ego quoque adolescens sui, scio quid sit rumpi tentigine, knummis carere. Propterea aequiorsum in adolescentes judex. Cura, inquit adolescens, ut sit quod dem nam arbitror

me invenisse quod placeat est hic in proximo scortillum non illepidum, nec illiberale, ad quod animum jam pridem adjeci: sed negat illa facere mecu mutuum, cui ne teruncium quidem sciat esse, ipsi

quod dem id tibi, si lubet, ubi erit ocium, ostendam. Vel jam est ocium, Merlinus ait. eamus.gestio argentum quam primum tibi depromere Eunt igitur una simul, Mad domum cujusdam meretricis perveniunt pulsant fores meretrix aperi: intrant adoles eas coitum rogat, illa mercedem

249쪽

EvDEMI C LIB. VII. et rcedem postulat, Merlinus spondet. qui interea dum puer scortu intus acculiabit, pro

foribus servat, ex vetere crumena tres

extralii drachmas quas deinde scorto persolvit. eas mulier tristis accepit: nam ex Merlini locupletis hominis liberalitate 5-ge majora expectabat. Verum, cum fere quotidie adolescens cum tribus ad eam drachmis accederet, neque ulla mercedis accessio fieret, diutius dolorem dissimillare non potuit, ac, Me pol, inquit, ut video, diobolare scortum arbitramini, quod

tam parvo conducitis nunc autem, ut

meam sententiam sciatis, tibi, adolescens, edico, nisi ad quotidianas ternae alterae coaccedant drachmae, huc pedem intro non feres. Tum Merlinus stomachans,

Propudium populi, dic, inquit, quantum temporis isthaec tibi opera praeripit, adolescentulo quam locat sane adeo est pauxillulum, vix ut queat aestimari pecunia nedum male drachmis tribus compensatum queraris tanquam si ignorem eandem te operam nummo solere aliis addicere vel si sit cara meretricum annona nil hodie est vilius.alio igitur ibimus: eoque lucrum istud, quod negligis, transferetur; tu vero egebis. Nemo sui ex eo conventu, qui

L hanc

250쪽

αψα AN NICII ERYTHR. hanc olidiis capularis senis in filiosfamilias sub patre parco duro liberalitatem

misericordiam cum risu non audiret. Sed, cum unus effusiores ceteris cachinnos extolleret, iniecit aliis curam quaerendi quid esset quod rideret 8 Qui rogatus, Famulus ille, inquit, qui ab Arido litteras

attulit, revocavit mihi in memoriam ridiculum ejus facinus, quo non facile quidquam dixerim me legisse vel audivisse jucundius Q io tempore vase ille Ruso tabellioni, qui postea decoxit, navabat operam famulus, drachmas ab eo denas in dies singulos accipiebat, quibus obsonaret. Sed, cum die quodam cum drachmis decem obsonatum, ut consueverat, isset, vidit in medio foro hominem, qui, Praetoris permissu, plenam sortibus urnam habebat cui, qui Fortunam experiri cuperet, tres drachmas numerabat, de sortem unam educebat. Itaque magna eum cupido incessit Fortunae periclitandae, atque drachmis tribus , ex iis, quibus domino emere obsonium debebat, persolutis, fortunam invocat at sit, ut brtem beneficiariam educat; quae videlicet pollubrum illi argenteum cum gutto dabat, minis docem aestimatum at ille, pollubro guttoque

SEARCH

MENU NAVIGATION