Eudemiae libri VIII Janus Nicius Erythraeus

발행: 1637년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

221쪽

EvDEMIAE LIA VI ri equus vel simia, vel aliqua alia nihil bestia quam quidquid est ubique litteratorum hominum lonestorum . nam, ii eorum aliquis aeger in lecto decumbat, neque quisquam invisit, neque significatione aliqua ejus sibi salutem cordi esse declarat . at si equo pes doleat, ecce subito clamores, querelae quicunq; equos calceante vocantur, vota pro ejus salute nuncupantur, invisuntur operae, sumptui, labori non parcitur. Hoc ideo fit, quia homines probi, doctique, nullo sunt honore vel numero bestiae in precio habentur. Possum illud addere, quod in hac Republica omnia ea munera quae debentur industriae, amicitiae traduntur gratiae . nam si, verbi causa, eligendus sit aliquis ab epistolis, vela cognitionibus, non continuo ille conducitur qui sit eloquentissimus ac doctillimus illum conducunt potius quem amicus commendet, vel utilitas ususque suadeat. Quo fit, ut istorum epistolae ac judicia, id quod minime ipsi laborant, ab iis irrideantur apud quos haec studia vigent.

Tum ego stomachans, Eamus, inquam, domum ac lentaculo nos reficiamus pudet enim diutius in hac urbe versari, quae

pejor est ea quam fugimus. Venimus igi

222쪽

ir JAN N AEMI ERYTHRtur domum , mensulam appositam invenimus idecumbimus Paulo post adest a nauclero nuncius qui magnopere ejus

verbis nos admonet, ut, sit ituri sumus, eam usu ventum operam dare, ac nos solos

esse in mora. Quamobrem consurgimus, vestes acceptas aGallonio deponimus, nostras induimus, cum eo ad portum una contendimus, navem conscendimus; Gallonium, semel iterumque complexi, donatum torque, annuloque cum gemma relinquimus.

Sed vix Gallonius abierat, cum adest pictor quidam, quem Ballionem vocabant, atque opere petit maximo, ut navi nobiscum una tollatur cum muliere, quam ux

rem esse suam ajebat.Navarchus, qui eum nosset, quique ejus artificio delectaretur, quamvis plena navi, non respuit & simul, Quid, inquit, audio de uxoret nonne ist- haec est Nice, vulgare scortum ecquando tibi esse coepit uxor Dicam, ait Ballio. Erat mihi cum isthac commercium una cum aliis pluribus. sed decem abhinc dies, cum ab ea noctem emissem, nescio quis deus fuit mihi auctor, ut a meretricio quatastu abducta in matrimonio mihi locarem: atque, eadem nocte, una cum suis rebus,

meam

223쪽

meam domum abduxi eademque opera aedes illas locandas inscripsi. Postridie mane veniunt amatores. Venit primum Callidius frumentarius qui aedes videt inanes Vin scriptas. quaerit, rogat ex iis quibus testibus has compedes indui nam, re vera, nihil aliud est uxor, nisi vinculum merum; hac comperit, eam mihi nupsisse: Edepol, inquit ille, si ita est, tritici decem modii, quos dedi ut hae mihi fores in hunc annum paterent, ad mariti granarium transierunt. Venit Creopolis lanius qui carnariis duobus grandibus se circumductum queritur. Adest Thermopota caupo. qui item per hanc rationem vinum, quod esset mulieri hunc annum, satis sibi ereptum fuisse deplorat Accurrit Harpax decoctor ac minis quindecim, ex iis pecuniis quas a creditoribus abraserat, se fuisse tactum indignatur. Properant etiam alii mercatores; quoru singulis suam illa operam, mercede accepta, locaverat; omnesque tanquam flari manifestarie faciunt absenti convicium. Itaq; paucis diebus post, in jus ad Praetorem veniunt universi impetum in eam faciunt; singuli eidem litem intendunt. Sed, cum tam multis non pos

set obsisti, neque illa Θ re sua esse existi

maret,

224쪽

evor re fatuit tanquam oppida hostilia eos habere, hoc est, direptos eversosque relinquere, atque in Geryonis Regnum mecum una transmittere Fecistis eleganter, inquit nauclerus neque ab ter factum

oportuit. Edepol possunt illi Praeficas

conducere, qua pecuniae, quam repetunt, naeniam canant.

Erat in eadem navi scenerator, domi suae nobilis qui ex ipsa importunitate atque molestia natus videbatur, adeo erat importunus ac molestus. Hic, tanquam si in amatoribus Nicae ipse esset expilatus ac

deceptus, continuo, ore amarissimo, coepit inclementissima, tum in Nicem, tum in totam meretricum nationem, dicta dicere, , Quid mirum est, ait, si perfide, si maliciose, si nequiter, si avare mulier meretrix facit, cui vita est, alterum fallere, ac blandiciis,&illecebris, bonis patriis evertere Est meretrix tanquam immensa qu dam vorago turges vitiorum est ineretrix calamitas, quae praediorum fructus intercipit est scopulus, ad quem adolescentium praesertim fortunae fama, salus

ossedit ac frangitur est profundum, quod fundos aedesque arripit, haurit, devorat.

225쪽

EvDEMIAE LIB. VI 2IT Est mare acerrimum, quod nunquam datis satiatur, neque expletur immo mare haud aeque est avidum, ut meretrix. nam in mare quod influit, occulte relabitur, ut iterum refluat at in domum meretricis

quod intrat, continuo disperit, neque usia piam apparet Vultin experiri ξ projicite istam in mare: hujus contactu statim mare aquis, tanquam bonis, elaverit ista illis sese ditaverit mare exhaustum evaserit; isthaec, nondum expleta, aliquid etiam amplius hiaverit. Non tulitBallio insolentiam hominis atque fastidium. Ecquid tibi ait, a muliere ista debetur 3 ecquid tibi

venit in mentem non recte in illam dicere qui alterum incusat probri, euin ipsunt se intueri oportet. Tanquam non isthaec, quae loqueris, multo etiam majora, in foeneratorem convenianti Si illae sunt avidae vos estis hiantes: si illa procaces vos perjuriosi si illae teterrimae; vos sacerrimi et si illae sunt gurgites; vos estis barathra si illae sunt mare, vos estis orcus, qui cuncta

in se congerit, nec quidqua regerit. Quod

autem, quidquid illis datur, non appareat, edacissimae vestra pecuniae perficiunt, quae, intolerabili a vobis mercede locatae,

quidquid attingunt, devorant nam ubi Κ miseris

226쪽

1i JAN Ni CII ERYTHR. miseris aetas, morbus, vel aliquid ejusmodi, quaestui modum facit aurum argentum, quod amatores congesserant, ad vos advolat, pignori opponitur sed cum immanissimi illius scenoris solvendi facultas non suppetat, proficenore, pro sorte, quod est allatum, abripitur,4 in vestrum proflin dissimum barathrum, nunquam in

de emersurum, immergitur. Itaque, si meretrix est mare; vos estis vorago, quae mare

ipsum absorbet si illa est pernicies adolescentium; vos estis lues quae aeque utrisque infesta desaevit. Non pertulit homo

elatus miracundus has tanquam verborum faces, quas ipsi Ballio admovit; sed graviter exarsit, ac superbissimas acerbis simasque in eum contumelias effudit. At Ballio, qui nihil hominem metueret, una cum uxore, conatus est in os seni involare sed nos non permisimus. Verum nihil aegrius est factum, quam ut ab insolentissimo illo sceneratore manus abstinerentur.

Sed sublatis discordiis, consecuta est hilaritas ociisque. Nam pictorem illum

navarchus rogavit, ne gravaretur exponere, de peregrina nescio qua quemadmodum res sese habuisset. Qui statim, Cum

venissem, inquit, Aspim ab oppidi illius

domino

227쪽

EvDEMIAE LIB. I. domino conductus, ut ambulacri cujusiadam parietes picturis vestirem accessit eo dem Lyus, notissimus Cynicus, summus

rerum humanarum contemptor, ac vitiorum insectator acerrimus. Qui coepit crebras ad cives conciones habere, ac loqui liberius de eorum improbitate atque nequitia. At cum oppidi dominus, ejus se objurgationibus in primis expeti intelligeret, lectica impositum, ditionis suae finibus ejiciendum eum curavit. Verum ita illinc discessit, ut magnam sanctitatis innocentiaeq; de se opinionem apud omnes relinqueret. At postridie oppidum illud intrat peregrina virgo Vestalis habitu:

non ex genere earum, quae communiuna

parietum septis incluta, seorsum a reliqua turba evuum agunt sed ex illarum numero, quaelibere, qua lubet, incedunt; quo nimirum ostendant, posse etiam inter

virorum coetus castitatem ueteros laudabiles mores coli. Huic Virgini Minervae sigillum, ex aere, tanquam crepundia, in collo pendebat. Unde apud omnes magnam de se castitatis opinionem concitabat. Quam etiam majorem faciebat ex eo, quod se sororem esse Lyi simulabar, atque clarissimas orbis terrarum peregri- nationes

228쪽

ΣΣo JAN NICII ERYTHR. nationes suscepisse narrabat. Etenim, se venisse, ajebat, ad Cererem Ennensem, ad Apollinem Delphicum, ad Dianam Ephesiam, ad Jovem Ammonium, Dodon eum, denique nullum esse locum aliqua deorum immortalium religione praeditum, quem non ipsa adiisset, histrasset, venerata esset. Itaque, tum pro eo, quod Philosophus ille magno erat apud omnes

honore ac nomine, tum etiam ob tam insignes ab ipsa obitas peregrinationes, quarum notitiam non aliam habemus praeteream, quam ex Latinis monumentis accepimus, fiebat, ut summe ab omnibus

expeteretur, ac certamen esset inter mu

lieres nobiles, quaenam earum prior hospitio illam acciperet, convivam sibi adhiberet, suum in cubiculum, atque adeo suum in lectum, dormitum adduceret. putabant enim, ex virginei illius corporis contrectatione sibi etiam posse sanctitatis ejusdem quidpiam haerere. Quid verbis opus est 3 summae cujusdam gloriae instar habebatur, saltem una semel nocte cum illa concubuisse, ut etiam, quibus id minus contigisset, de hoc falso gloriarentur. , quod magis miremini, inter Vestalium septa,summa cum earum Antistitis volun

tater

229쪽

Evnr Mi LIB. I. 22 Irate, intromissa, aliquot ibi noctes exegit. Sediadem, memor aliarum urbium, quarum etiam mulieribus castissimi sui corporis copiam fieri aequum esse existimabat, cepit profectionem ornare. Hinc

mulierum earum lamentationes, hinc fetus exorti qua mulieres, multo quam par

erat celerius, illud sibi solatium eripi querebantur etenim jucundissima illius consuetudine nequaquam se esse satiatas clamabant. Sed earum querimoniis aures obstruxit, seque in proximum oppidum contulit, Basilico nomine. Ubi vidua quaedam primaria portarum custodibus in mandatis dederat, ut, si quam mulierem, peregrini habitus, pedem intro ferentem aspe. xissent, continuo ad se domum adducerent. Haec, genere, copiis de existimatione

suoru civium facile princeps, aliquot disposita domi suae cubilia habebat, ubi peregrinis mulieribus hospitium praebendum, pedes abluendos, coenam dandam, lectos sternendos curabat. Hoc igitur novum sanctitatis prodigium simul aspectum ad viduam edulium est. Vbi, cum cognationem, qua Lyo tam arcte implicabatur, clarissimas illas a se obitas peregrinationes frequeter in ore haberet, perducta

3 est

230쪽

Σ11 AN NICII ERYTHR.

est in conspectum ac colloquium piissimae illius sceminae. Quae adeo castimonia sanctissimisque illius sermonibus delectata est, ut noctu, exclusa ancillula, quae in suppedaneo apud ejus pedes lecto cubitabat, peregrinam introduxerit, atque in illo eodem ancillari lectulo collocaverit. At bona peregrina, mediam circiter noctem, cum ex creatu ab oculis viduae somnum

abesse cognovisset, cepit, dentium se invicem verberantium fragore, summu corporis totius torrorem assimulare; , interrogata quid esset, se subita correptam febri lethale totis artubus frigus concepisse respondit. At vidua, misericordia capta suum in lectulum venire eam jussit,

secuinq; stragulum, ceteras vestes, quibus tegeretur, asterre. Quae non est passa se iterum rogari, sed confestim, dicto audiens, viduae lectum inscendit. Sed illam non ita multo post sopor rursum invasit. Rem miram, extemplo sanctis ima illa peregrina ex pudica virgine in salacem

Virum conversa, tanquam admissarius quidam equus, conatus est dormientem inire. At illa, eo conatu experrecta, Quid est hoc ait. Cui novus hic vir Redie, inquit. pone metum ego, ut me tibi indicem,

SEARCH

MENU NAVIGATION