De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

formula . quam pariter Raynaldus sub usdem verbis reseri ex Malsingamo. In principio protestor publice sicut saepe lici alias , quod propono & vola ex toto corde meo, mediante Dei gratia esse integer Christianus , & quandiu manserit in me halitus profiteri atque defendere quantum sus-ficio legem Christi e & quod , si ex ignorantia, vel

quacunque alia causa in isto defecero, rogo Deum meum de venia ue & nunc prout ex tunc revoco , &retracto submittens me humiliter correctioni sanctae Matris Ecclesiae. Absit credere, quod intentionis meae sit, saeculares Dominos licitὸ posse auferre bona Ecclesiae quandoque ,& quomodocunque voluerint, Vel nuda authoritate sua, sed omnino authoritate Ecclesiae in casibns & sorma limitatis a iure.

Non intendo derogare potestati Papae vel cuiuscunque Praelati Ecclesiae, quin possint in virtute Capitis ligare

Hoc debet credi pro Catholico, qubd quilibet Sacerdos

rite ordinatus secundum legem gratiae habet potest tem secundum quam potest Sacramenta quaelibet secundum speciem ministrare , & per consequens sibi consessum de quocunque peccato contritum absol

vere .

Cum autem nullam de Sacramento Altaris mentionem faceret, monitus suit, ut salsas illas propositiones quas contra totius Ecclesiae sensum de Venerabili Sacramemto docuerat, anathematizaret . Haesiit ad haec aliquantisper, mox haec Anglice respondit, quae ex Enyghtoa exscripta in latinum vertit Paulus Mac Dermoti Me Augustinianus nobilis Hibernus, dum in Veronensi nostro Coenobio Philosophiae Lector existeret. Agnosco & teneo, quod Sacramentum Altaris sit ipsum

Christi

92쪽

. Christi Corpus in serma panis, alio tamen modo quὲrnest in coelis; nam in coelis est visibilis faciei in sorama & figura carnis & sanguinis, in hoc vero Sacramento est Corpus Christi per miraculum Dei in forma panis, nec est visibilis faciei neque in figura hominis, sed sicut qui videt imaginem aliquam depictam in que cu vel salice cogitat eum cuius est imago , ita qui videt hoc Sacramentum videt panem, sed cogitat Co pus Christi, nam ipsius Corpus est idem panis qui est

Sacramentum Altaris . Quare tenendum firmiter est , in hoc Sacramento esse Corpus Christi cum substantia panis. Vnde qui cum omni munditia, omni devoti ne, & omni charitate accipit hoc Sacramentum, spuritaliter sumit Corpus Christi, & quidem cum maiori merito, quam ipse Sacerdos qui in Missa cum mi nori charitate hoc Sacramentum sumit, quia manducatio Corporalis nihil prodest animae sine charitate . Haec sententia est approbata a Christo qui mentiri non potest. nam ut dicit Evangelium, Christus illa nocte, . qua traditus suit a Iuda Iscariote , accepit panem in

manibus suis, & benedixit. fregit, & dedit illum Discipulis suis ad manducandum & dixit, hoc est Co

pus meum.

Ex qua impia assertione clare colligitur, cIesum non sollim asseruisse Corpus Christi non esse in Eucharistia, . nisi in signo, ut tradit Robertus Bellarminus tom. 3.

. Controvers. de Sacrament. Eucharistiae lib. I. cap. I.

sed etiam Corpus Christi esse realiter in Sacramento. Altaris simul cum substantia panis, quos errores bifrons Haereticus hausit a Berengario Turonensi, & Ecclesiae Ande . gavensis Archidiacono, qui primus anno Iovis in apertum propugnavit & propagavit. Veriim licet Mitcleius in hoc Berengario subscribat, quod scilicet in Sacramento AL. taris vere di realiter si Corpus Christi simul eum sis. L stantia

93쪽

8, NARRATIONIS HIST. MAER.

stantia panis, attamen ab eodem discrepat, Veram imispanationem drematiZando, quam Berengarius rum adis misit. ut disertissime probat cum Sancta Guilmundo Doctissimus Lupus tom. 3. Synodorum Pag. . I.

Non verum, sed nescio quod incorporeum ac inteL. i leetuale Domini corpus impanari admisit a toto Eucharisticam veritatem profitente Mundo compulos oe confusus Berengarius , ideoque non veram imparationem, sed dolosum huius erroris monstrum. . Et pag. 3Φs. Per Corpus intellectuale non aliud quam ab intellectu apprehensam Corporis Huram

- intellexit Terengarius atque ita nec veram ι an - . tionem docuit, sed dolosis verbis omnem Ecclesiam - conatus eis circumscribere. Hinc patet Berengarium verae impanationis Authorem non fuisse ut quampluri-- mis Scriptoribus visum est. sed alium quendam, quem - quis surrit, sequenti capite videbimus. Caeterum Berengari j hqresim, quam Witclesiis post tria secula recoxit, vari' Conciliis damnatam prodit OD. dinalis Bellarminus loco nuper citato lib. 3. cap. 8.

ita scribens: Primum d cussa fuit in Concilio Ro- mano sub Leone G. s damnata haeresis Perenga rij. Secundo in Vercellensi, eodem Leone prasentei ac praesidente eadem quanto dscussa, eae eodem m

. do explic ta, quo etiam Terengarius vocatus ea . . s cum accedere noluisset, cum eius confoederatis,

. qui se Terengarii legatos nominabant . disputatum t erim Tertio, mortuo Sancto Leone iterum in Con- . cisio Turonensi prasidentibus legatis Victoris Papa, - qui Leoni Iucceperat, cum ipso Terengario acerri-: me disputatum, eoque convicto. s haeresim abiurante, - eadem fides confirmata est. uuarto. cum Serengarius - ad vomitum redisset, iterum Roma generari Com- cilio Nicolao II. prasidente. c, Perengar o prasenu

... . . - eadem

94쪽

IO: VvITCLEPI Cap. i. 83 eadem quactio proposita , discussa diligenti time uit, tum secundo Perengarius abiuravis, slibrum 1 e suum coram omnibus cremavit. Atque horum quatuor Conciliorum meminit Lant rancus in lib. contra Perengarium, qui omnibus in-ιerfuit . simnio, cum Perengarius iterum fecunda abiuratrone contempta ad suam haresim redisset , coactam est quintum Concilium Roma a Gregorio VII. s rursus quastio discussa diligenter sharesis damnata fuit, ubι etiam Berengarius tertio

abturavit, neque amplius defecit. Concilium in quo primum Berengarius damnatus suit coactum fuisse a Leone IX. anno Ioso. hebdomada post Dominicam in Albis , cuilibet Acta eiusdem inspicienti clarissime patet 3 Hinc Franciscus de Roye Authorem vitae Lanistanchi iure optimo corrigit , eo qui, d Concilium hoc Leoni VIII. tribuat, ut refert Gabriel Cinartius in eiusdem notis tom. s. Concit. pag. Io 3. in eo vero quod idem Cossanius subiungit nempe eundem Authorem lapsum item fuisse, eo quod

Perengarium , dicat , eo refFonsales Clericos duos pro se misisse, nam in Romano Concilio.n que per se neque per alium ustum auditus e P, n . que clericos duos nisi ad Vercellense misit, ex parte

haereo; cum doctissimus Lupus tom. 3. Synod. pag. 368.

idem scribati Hinc delatum sibi Berengarium Leo Pontifex e cavit ad praesentem Synodum, verum alle timens venire distulit, quod enim Romanam Urbem plusquam barbaricam obsidionem timeant passim Haretici, ad Ru num vere scripsit Sanctus Hirronymus. Duos interim Respontales misit ae

rengamus. Item pag. 3qs. uuare eadem sentientes eius Responsales. in carcerem coniecit, ipsum versaeerangarium Leo Pontifim a communisse fusdem

95쪽

8 NARRATIONIS HIST. N TR.

dii, utique usque ad proxime futuram , quo emocandus, s personaliter audiendus, Θnodum Vercellensem. Caeterum Lantsrancus ex cuius commenta4rio horum Conciliorum Acta habuimus, in Concilio Ue cellensi duntaxat de Clericis a Berengario missis me tionem facit. Do eius verba ex tom. s. Concit. Lab.

pag. Iosσ. Duo Clerici qui legatos tuos se esse diaxerunt volentes te defendere in primo Datim aditu defecerunt s capti sunt. Quod si ad Romanam

Synodum etiam Responsales Clericos Berengarius musisset, omni procul dubio sicut de illis qui ad Vercellense, ita de ijs qui ad Romanum Concilium venere ἡLantsrancus meminisset. sequitur Bellarminus e Secum do in Verrestensi UE. Ante vercellense Concilium fuit convictus ti damnatus Berengarius in Conventu Bri nense, quod haud observavit Bellarminus, a Guillelmonotho Normanorum Duce coacto, ad quem a Summo Pontifice Leone appellaverat, ut refert laudatus Lupus pag. 3 so. quod nempe nosset Iuvenem s c lidum atque ostensum a Leone Pontifice ob negatam dispensationis. s relaxati interdicti gratiam. ac ab omni Romana Ecclesia alienum . Quidquid sit, Dimina gratia direxit Iuvenem principem, s, Leonis de Haresiarcha iudicium fecit per i umouodaliter consirmari . Vide tom. s. ConciI. Lab. pag. Io q. Pinea calendis Septembris eiusdem anni celebratum fuit Concilium Vercellense eodem Pontifi- eo praesidente, quo vocatus Berengarius non comparuit, - ωd duos Clericos misit, qui convicti in carcerem C niecti sunt, ipsumque Berengarium Summus Pontifex usque ad resipistentiam iterum anathematizavit. Per

git Bellarminus; Tertior mortuo Sancto Leone is rum in Concilio Turonense etc. Synodi Parisiensis obliviscuur vir doctissimus , quae eodem anno I SQ.

96쪽

ealendis Novembris celebrata fuit, ut habetur eodemtomo Concit. Lab. ex Durando Abbate Troamens pag. ioso. qui ait: Contigit ut ad aures etiam Regis Francorum Henrici perveniret . qui consultu fui Regni Pontificum. Procerumque, Concilium Parinis mi decimo septimo cal. Novembris ' cepit . Et paulo post: Sed iam dictus Perengarius mala conis scientia perculsus terrore, ut iussus erat eo venire

diaulit, seque cum Munone suo, videlicet E si po Andegavens sub quo Archidiaconi fungebatur

honore pro eo maxrme continuit, quia eodem erro

re , utpote tantι viri credulus, es ipse noscebatur in is, . Et instar Damnato proinia communi sententia talium Authore. damnatis eius complicibus eum codice Ioannis Scoti ex quo, ea, quς damna bantur sumpta midebantur 3 Concilio soluto dimissum est, ea conditione , ut nisi resipisceret eiusmo-- di perversitatis Author cum δεκώacibus suis ab

omnι exercitu Francorum, prasentibus clericis cum

Ecclesiastico apparatu. instanter quasiti, ubicunque

convenissent eosque obsiderentur, donec aut consem tirent Catholica fidei, aut mortis poena luituri perentur; Hactenus ex Durando Collector , qui mox haec sua subiungit i addit, scilicet Durandus , eos in alio posse a Concilio, nempe Turonensi anno ros s. errorem abiurasse ; moxque ad vomitum redisse. Durandi a Collectore truncata verba, minusque resis interpretata prosere Lupus tom. cit. pag. s s . stuam

obrem territi non multo poct in conrilio super μδει sua satu conventi. ita se sicut Melesia tenet Catholica credere metiter s sapere publice prostrii

sunt, delatisque Sanctorum pignoritas, ut omnibus arisfacerent . atque de veritate fidei, quam profesin Deranc, eos ere, Merent, crems facerent, o acra.

97쪽

NARRATIONIS HIST. HAR.

mentum dederunt . Quibus verbis Durandus non dicit, eos, idest Berengarium eiusque Complices, in alio postea Concilio nempe Turonens errorem abiurasse, ut vult Collector, sed ait, non multo post in Concialio, videlicet Parisijs iterum coacto, de queritate mei Sacramentum dedisse I Turonense siquidem Concilium non multo post sed longe post, annis nempe quinque Parisiense celebratum suit. Unde optime infert L

pus ibidem e Ex hinc interim nata es secunda Ga lia S nodus in qua Catholicam mem es publice

professus Hanc autem, quam vocat Galliae Synodum. Parisiensem suisse, innuit tom. q. Synod. pag. T. Hinc

ipsam, scilicet Berengarij haeresim, ut in duplici P risiens Henricus Rex Francorum, ita in hac Fl

rentina SModo coram se damnandam curavit Hemrrcus Imperator. Hanc quoque Synodum omisit Bellarminus, quae Florentiae celebrata fuit ante Concilium Turonense licEt eodem anno ios s. Victore II. summo Pontifice, & Henrico III. Imperatore praesemtibus, ubi damnatus item suit Berengarius, quippequi haeresim quam ob Regiu gladij metum evomerat, mox

resorbuerat. Verum quia nec Romae neque Vercellis coram Leone IX. nec Florentiae. coram Victore H. comparere voluerat , immo potius per continuos relapsus tot Conciliorum authoritatem contemneret, ipsamque Pontificiam diagnitatem scurrilibus dicterijs perstringeret, Leonem quip . pe iam vita iunctum, summum non pontificem, sed Pompificem ac Pulpificem appellabat ; Pontifex,Vbctor Concilium Turonense , in ipsa scilicet sub qua Andegavensis Civitas , ne haereticus aufugere posset Turonum Metropoli, per Hildebrandum eius a latere legatum celebrari iussit. Comparuit ad hanc Synodum Berengarius, ac haeresim absque ulla disceptatione ei ti

98쪽

ravit, suoque more Sacramento firmavit; Qua in re fallitur Bellarminus ibidem scribens, cum istis Terengario acerrime disputatum; nam Lantisancus contra Berengarium agens ait: Denique in Concilio Gro-- nensi, cui ipsius Victoris interfuere Legati, data e 3

tibi optio defendendi partem tuam, quam cum δε- fendendam fuscipere non auderes , confessus coram omnibus communem Ecclesia fidem, iurasti , te ab illa hora ita crediturum I si igitur causam suam suscipere defendendam haud ausus fuit, quomodo cum ipso acerrime disputatum

Prosequitur Bellarminus; siuarto cum Terengarius ad ummitum rediisset σα Abiuratam vix haeresim resum bat veriatilis Berengarius, eoque confidentius, quod in - nullo ex praehabitis Conciliis fidei professionem sub alia qua sermula in scriptis unquam probaverat.vel subscripserat, sed ver tenus duntaxat iureiurando firmaverat; - Ηinc Nicolaus II. post Turonensem Synodum quatuor iam elapsis annis, nempὸ anno ross. Romae Conculium indixit, cui centum & tredecim Episcopos intem suilla testatur Lanistancus, quo citatus Berengarius et vestigio se contulit, quod mirum sane fuit, nam a

- Romanorum Pontificum conspectu semper ita abhor- ruerat, ut coram Leone Ze Victore , ut supra diceba- mus , nunquam se sistere voluerit; causam tamen e

pediti huius adventus innuit idem Lantsrancus: Cum

venisses Romam fretus ijs, qui plus impensis a te' beneficiis, quam ratione a te audita opem tibi pro-

miserant. Quinam vero fuerint, quos sibi obstrinxerat - Berengarius , quibusve beneficiν , ignoro . Interim a Concilij Patribus eiusdem scriptis, quae secum detule-- rat examinatis, erroribusque discussis, a Summo Pom- tifice si aliquid pro sui defensione dicere vellet data' optione, nihil est ausus respondere, nisi quod Lam n-

99쪽

cus ipsum Berengarium alloquens, narrat 3 Postulasti Nicolaum Pontificem eiusque Concilium quatenus, fidem, quam teneri oporteret, verbis tibi traderet, scriptura Irmaret ; Iniuncta es huius rei cura Humbreto Episcopo; itaque verba fidei scripsit. r citavit, assensu omnium ad legendum es confitendum tibi tradidit. Tu vero isquiescens accepisti . legini, confessus es. te ita credere iureiuranao comsrmariti, tandem propria manu subscrip ri. Et haec fuit prima Berengaim in scriptis abiuratio, quam sequenti capite recitabimus . Ut enim professionis scrupto libello ab Haereticis facta firmetur abiuratio, Mad perpetuam memoriam in Ecclesiae Archivis sere tur, esse Canonem Apostolicum, & perpetuam fuisse consuetudinem omnium Ecclesiarum docet Lupus tom. cit. pag. 22α His itaque peractis, & accenso coram omnibus igne, sua & Ioannis Scoti scripta propriis manibus Berengarius combussit, ac iis de haeresi pu gatus Roma in Gallias remeavit.

Ultimo pergit Bellarminus; linto, eum Serengarius es.

Concilium Pictaviense pariter omittit, quod celebratum fiast anno io α cal. Ianuarii ptissidente Giualdo

Apostolics Sedis Legato, ut habetur in Chronico M Ieacensi 3 Pictavis juit Conribum . quia tenuit GAralatis Lexatus de Corpore s Languine Domini, 3Π Aerengarius ferme interemptus e II fueratque aliud Concilium apud Sanctum adaxentium septiamo cal. Iulij, in quo erat dilator Goscelinus Am

su, Milielmus Petragoricus re alij muli, a uua primum fuit septimo eat. Iuli j, s auia Hibus L.

Qu. Cur autem Berengarius ferme ruerit interemptus coni,it Lupus tom. s. Synod. pag. 3ra et Exissimo quod ob toties iuratum rela um in horrem das

100쪽

das blasphemias, quas Apoctolica dignitatis tena. eissimus Galliarum populus, quia videbat per Θnodalia decreta es iterata in ipsis iura menta, noucorrigi, censuit lapidibus obruendas, atque ita cum blasphemo G periuro Haresarcha, apud inferos si

peliendas. Synodum quoque apud Sanctum Maxentium antea celebratam Praeside Goscelino eadem decrevisse tradit Ioannes Chanutus in Notitia Burdegalensium Arachiepiscoporum: Immo plures alios Conventus super eandem materiam indictos suisse non dubitandum idem Lupus existimat. Tandem Gregorius VII. ut pestiferum istud semen penitus existirparet, anno I ors coacto iterum Concilio Berengarium, ipsum in primis accedere iussit, qui Gregorij mand tis obediens, extrema quamvis senectute confectus Romam se contulit. Uerum ubi capit res agi, ita legitur Iom. IO. Concit. Lab. pag. 378. prius etiam quam

tertia die ventum fuerit in SInodo, defecit contraveritatem pars altera. Ex quo convictus Berengarius, errorem post varios relapsus, diuque dogmatietatam impietatem, consessus est, veniam petist, obtinuit, fideique prosessionem iureiurando dedit sub hac formula. Ego Serengarius corde credo s ore confiteor sc. quae suit secunda & ultima ipsius in scriptis abiuratio, quam pariter exscriptam prostram capite sequenti . Mox deinde anathemate solutus, acceptisque ab ipso Pontifice commendatitiis literis unὶ cum Fulcone eius conversionis oculato teste domum reddi, ubi poenitensia Catholicus ex hac vita postea decessit prope nonagranarius; Moriens etenim, ut scribit ιν illelmus Malmeiaberiensis, gemituque prodacto recordatus, quod mi feros quondam adolescens primo atatis calore secta

sua in fecerat: Hodie , inquit, in die apparitionis mea auarabit mihi Dominus meus Iesus christus Μ Prin

SEARCH

MENU NAVIGATION