Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 1

발행: 1852년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

recondita rerum exquirant, sed simplicissima, communiaque: plurimum enim facultatis paratur ex simplicissima quaque materia. Quod Horatius de se assirmat: Eae noto sicium carmen sequor, ut sibi quivis Speret idem, sudet multum, frustraque laboret Iusus idem: tantum series juncturaqus pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris. Novitas enim et gratia saepe erumpunt ex rebus comunibus si eas opportuna serie et junctura lectori descriptas exhibeamus, et nova quasi veste indutas in publicum proferamus. Haec sunt optima exercitationis genera, quibus fit ut stylus ipse sit optimus dicendi scribendique essector et magister. Sed qua ratione scribamus nunc dicendum; nil certe profuerit multa scripsisse, nisi prius provisa et expensa, diligenti labore expressa, inultaque cura emendata: nam tria haec in exercitatione maximi sunt ponderis , primo cogitare, postea scribere, postremo emendare. Quid enim recte scribes nisi antea cogitaveris 2 vel quid perpolitum erit et urbanum inscriptis, nisi emendaveris Ouid sibi vult eogitatio ad exercitationem 'R. Hoc sibi vult ut quae Scribere aggredimur antea animo menteque diu Versemus. Quidquid enim nobis vel dicendum, vel scribendum est, prius in cogitatione esse oportet. Mens etenim res Versat, disponit, totamque ita contexit orationem, ut nihil ei praeier e cribentis manum desit. Quare Horatius

dixit;

Verbaque provisam rem, non invita sequentur. Res ipsae enim Verba rapiunt, cum nos qUao animo prius complectimur fideliter scribimus.

352쪽

Quomodo scribendum erit ad exercitationemqn. Scribendum erit quam diligentissime, ait Fabius, et quam plurimum. Nam ut terra altius en lassa , generandis alendisque seminibus Mecundior est: sic prosectus non a summo petitus, studiorum Ductus effundit uberius, et fidelius continet a Et alio loco , moram et sollicitudinem initiis imperor nam primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut quam Optime scribamus. Celeritatem dabit

consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, Verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique , ut in familia bene instiluta , in ossicio erunt. Summa haec est rei: cito scribendo non sit ut bene scribatur: bene scribendo sit ut cito. s. Ouid expostulat emendatio 'B. Emendatio est pars studiorum Ionge utilissima : neque enim sine causa creditum est, si lumnon minus agere cum delet, quod Horatius docuitum Saepe stylum vertas, iterum quae digna tegi sint scripturus - Styli enim pars altera acutior. ad scribeodum, altera ad delendum obtusior. Emendationis autem est, adjicere, detrahere, mulare.

Quod Horatius ipse optime assirmavit in Epistola ad

Pompilius sanguis, carmin reprehendite quod non Multa dies et multa litura coercuit, atque Perfectum deetes non e ligavit ad unctuem et infra: Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, Culpabit duros, ineomptis allinet atrum

Dan3verso calamo signum; ambitiosa recidet

353쪽

Ornamenta: parum elaris dare lucem eosset, arguet ambigue distum, mutanda notabit. Opus sano pueris molestum, et hac de causa Poeta dixit - in emendando laborem esse - Limae labor, et mora velim pueros non terreat, qui enim lima non utitur, rudia omnia parit. Optimus etiam emendandi modus est scripta in aliquod tempus reponere, ut ad ea post haud breve intervallum redeamus judicaturi tamquam aliena. Quod etiam Poeta docuit cum dixit: Si quid scripseris nonum prematur in annum Membranis intus positis. Nonum dixisse annum poetico existimo, pro longo temporis spatio: nam temporis quoque modus eSSU debet.

EXPLICITUS EST DE ELOCUTIONE LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION