Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 1

발행: 1852년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

g. I. De Imitatione Puerili. Quotvteae est imitatio flR. Duplex, ut ego opinor, altera est quam puerilem, altera virilem dicam. Puerilis ea est, quae teneras puerorum mentes exemplo emngit, et roborat; virilis quae in arto consistit. Nam pueri ita ducendi sunt ut nil faciant quod ante oculos prius non habuerint. Quare hos velim multa optimorum loca mθ- moriae mandare, et jussos mandata memoriae de- Scribere, et Verbis exornare, prout per aetatem et ingenium licebit. Etiam quae latine memoriter teneant, italice exponere, aut e contra, utile duxerim. Utilli mum certe erit vel quae latino sermone expressa sunt italico interpretari, vel contra: non enim haec sutilis exercitatio ingenii est, ut nonnulli dictitant. Nam interpretatio ipsa ditat ingenium, et ita inlus sormat, ut res disponere et describere eodem ordine, eademque ratione, nullo mentis conatu, sed Veluti quadam occulta naturae vi, discat. Sic literarum duetus, ait Fabius, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur : sic musici vocem docentium, pictores opera priorum. Hanc nos puerilem imitationem per tres gradus procedere dicemus.

Quinam sunt imitationis gradus 'R. Prior imilationis gradus, dicam esse, ex latino in italicum vertere, vel ex italico vertero in latinum: quo genere exercitationis proprietas splendo que Verborum, copia figurarum, Vis explicandi, praetereaque imitatione optimorum, similia inveniendi facultas paratur, ut Fabius docet. Neo de interpretatione loquor, sed de versione.

322쪽

Quid interest inter interpretationem et versionem Pn. In hoc dissert quod interpretatio Verbum verbo reddit, quantum sermonis assinitas patiatur; versioca exprimit, quae alio sermone dicta sunt, servato robore copia et sensu, sed nulla, vel haud nimia verb0rum cura. Interpres ergo ut Verborum vim

utriusque sermonis arripiat, studet; imitator qui enim convertit ex una in aliam linguam is es ) ut vim, copiam et colorem teneat orationis, contendit. In illo industria et diligentia quaedam, in hoc inge- nium emicat. Dum ergo do primo imitationis gradu loquor, de hae vertendi ratione, non de simplici in- . terpretati0ne, quae praecedat oportet, loquor. Quomodo probari poterit hune priorem esse imitationis gradum 'B. Ex hoc laetio probari possit, quod haec sa-cilior est imitandi ratio, cum ea quae bene inventa et exposita sint, Iacito sit sequi. ei alio etiam Sermone exprimere. Exemplo etiam Ciceronis, qu0d magni ponderis apud cordatos homines esse puto, confirmatur. Nam in libro 1. de Oratore, de se ait.. Mihi placuit, eoque sum usus adolescen8, ut Summorum Oratorum graecas orationes explicarem; quibus lectis, hoe assequebar, ut eum ea quae legerem graece, latim redderem, non lotum optimis vertus uterer, et tamen usitatis, sed etiam e rimσem quaedam verba imitando, quae nova nostris eraent, dummodo essent idonea. s Et in libro de optimo genere oratorum ait. u Converti eae attieis, ait ille, duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter as contrarias, Iese nis et Demosthenis: nee eonverti ut interpres, sed ut orator, sententiis iisdem, et eorum formis, issmiuam figuris, verbis ad

323쪽

nostram eo uuetudinem aptis, in quibus non verbum pro verbo Meesse habui reddere, sed genus Omnium

verborum vimque gemavi: non enim ea me annumerare ieetori putavi oportere, εed tamquam appen

dere P.

Quinam est secundus imitationis gradus rR. Locum aliquem optimi seripistris dissolvere, et marte proprio rursus memoriter componere. Quod

ut facilius intelligi possit, liceat mihi hic verba viri

clarissimi Iosephi Juventii S. I. usurpare. s Conficies analysim orationis Ciceronianae, vel partis alicujus illustrioris eae ea decerptae; rationes, figuras, rudi quadam delineatione adumbrabis: hane materiam postea tractabis tuo marte, et OMeam quasi compagem carne sua τωιὰ3: po3tremo tuum πω cum eiceroniano comparabis, et quantum ab eo recedas, intelliges . . Quinam est tertius gradus 'R. Tertium gradum esse existimo in quadam aemulatione positum. Revoca in memoriam quae a te lecta sunt, do quibus rem et argumentum teneas, non tamen verba, et haec ipsa quati aemulus Scribe. . Postea lac ut diligenter legas et excutias, et tandem cum scriptore illo, a quo tu materiam mutuatus es, conseras. Hic tibi sedulo, et aequa laneo pensitandum quid ille commodius elegantiusque dixerit, quid tu. Licebit interdum et nobilissima eli- gere, et quadam novitate exornare, ita ut eadem . res non eadem sit forma; interdum etiam cum optimorum electioribus locis in quoddam certamen venire. Quod cum exercitationis causa secreto sa-cias, certamen minime improbandum est. Potest enim aecidere, ut quem subsequi satis habueras, hae 13

324쪽

ingenii contentione antecedas: quod quamvis raro, interdum tamen evenisse sciamus. Qui vero agit, ut prior sit, etiamsi non transierit, aequabit, ut ait Fabius. Praestatne unum an plures optimos imitarirn. Cum de pueris loquar, unum dicam et optimum imitandum esse. Ut enim natura lacte solum insantes vult ali, donec vires corporis susticiant; ita et nos donec ingenii vires crescant uno scri-Pl0re ali ingenia puerorum volumus. Unum Ciceronem, si me consuIas, pueris imitandum praebebis. In hoc enim omnes styli rationes, omnesque Scriptoris virtutes invenire potes, ut antea dictum est.

Et si de Poetis sermo sit; Virgilium unum imitandum apprime statuo. Ilio in Bucolinis tenuioris styli, in Georgicis exornati, in poemate flensidias vero sublimis' magnificique exempla suppeditabit. Quare pueros primum velim epistolas, et libros de Senectute, de Amicitia, de ossiciis imitari, eodemque ordine Virgiliana, quae numeravi poemata, donec ingonium formam ab his scriptoribus habeat, reseratque scribens imaginem quamdam, veluti filii parentum, qui cum similes sint, iidem tamen esse

non possunt. Nonne hoc modo Seriptores omnes unam formam, et unius imaginem referant' R. Minime. Nam natura omnes intus ei rmat

similes diversi lato quadam: aliis enim subtilitatem, aliis colorem, aliis copiam, aliis alia tribuit. At cum virtutes omnes in illo uno quem imitandum SuScepimus excelIant, quo natura fert, ingenium sortius, et melius se applicat. Ita cum exemplar Sit unum, multiplex est imitationis essectus. Scimus Livium,

325쪽

Quintilianum, Curtium, columellam, Lactantium sibi Marcum Tullium imitandum elegisse, et incredibilo dictu est quantum ab eo distent, ei quantum etiam inter se dissimiles sint. a Ubertatem ait Paulus Co testus 3 Livius arripuit, aevmen Quintilianus, lenitatem Curtius, elegantiam columella, sonum Laetantius. O Ex quo maxime intelluitur eum ipsum homineta mirabilem suisse, ex quo tam diversa ingenia tamquam ex perenni quodam sonte denuxerint.

Quid eavendum est pueris in imitatione ZR Caveant primum multiplex sibi exemplar proponant. Fit enim ut Varia ciborum genera conc quantur et non in Succum et sanguinem, sed in morbi materiam se vertant. 2. Caveant vulgare quoddam ac mediocre sibi proponant exemplar: moae daturi progeniem vitiosiorem. Summus aliquis iterum libentissime dicam et excellens auctor unus deligatur imitandus, in 'quem tota mente intuemitur.3. Caveant illustria aurei Scriptoris loca quae ' sibi proposuerint serviliter putideque imitentur, ut solent homines illi, quos jure optimo ridet Horatius: . . O imitatores servum pecus .; et ut bene multis seri videmus, qui cum picarum , aut psittacorum

more easdem Omnino voces reddiderint, tunc demum magnos se veterum imitatores arbitrantur.

4. Caveant sibi sumetat imaginem virtutis effingere, et solam cutem, ut ita dixerim, imitari: quod accidit iis, qui non penitus virtutes scriptoris sibi propositi introspexerunt, et ad primum se velut aspectum orationis aptarunt. Nam horum plerique declinantur in pejus, et proxima virtutibus vitia,

326쪽

non scriptoris virtutes comprehendunt. Νoveram quosdam, ait Fabius, qui se pulchre expressisse

genus illud coelestis hujus in dicendo viri Cieeronis 3 sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur: quid hoc insanius, quid putidius l5. Non putent se bene imitatos esse, si eadem serme verba servando, transferant ill& ad alium se sum vel similem vel contrarium v. g. dixit Tiulius in Antonium: O audaciam immanem l Tu ingredi illam domu

ausus est Tu illud sanctissimum limen intrarer TullΙarum aedium Diis Penatibus os opportunissimum ostendera

Si verba haec paululum immutata in Iudam ho tos, ad Christum prodendum, subeuntem, transs ratitur non imitator, sed sine pudore plagiarius eris. Sic etiam si catilinariae orationis primae exodidium ad aliud argumentum ita convertatur:

Quousque tandem, homo nἔquam atque improbe, intemperanter abutere divina patientia' Quamdiu ilham eludet vita ista tua omni scelerum genere coopertar Quem ad finem se inveterata tua jactahit impietas lNihil ne te impendentia mortis pericula, nihiΙ inserorum Poenae, nihil intentus in te Divinae justitiae gladius, nihil terror conscientiae, nihil severissimi justinis tribunal, nihil iIlius os vultusque movebunt Palere tua fiagitia non sentis rQuis , dum non admodum obtuso 'sit ingenio, nouviderit locum Ciceronis non imitatum, sed personatum et Vi arreptum, non aemulatum sed pueriliter adumbratum, ita ut non proprium scriptoris, sed adhuc Ciceronis sit

327쪽

Tu vero quaecumque inii taberis sie facies tua, ut eruditis et emunctae naris hominibus appareat imitatio; sed tamen res omnino alia, tibique propria saeta jam esse videatur. 6. Denique caveant pueri, ne amplificationem vel diminutionem cum imitatione confundant. Si enim Propositum exemplar vel in pauca contrahant vel susius uberiusque dilatent, non imitabuntur sed amplificabunt vel minuent, quod aliud certe, et longe diversum est. Sed de. puerili imitatione hactenus ;nunc de virili est dicendum. s. H. De Virili Imitatione. Quaenam est Imitatio Virilia' R. Ea est, qua res invenire, et inVentas disp0- T .

ners possumus eodem modo et habitu quo Scriptο- res optilai scient. Ut orgo illa quam puerilem, quωPuerorum mentes primo alit, diximus, maxime in elocutione continetur, virilis, quam ita appellabimus quod maturioribus ingeniis convenit, in dispositione et inventione magis versatur. Per hano enim imi- tandi rationem similes melioribus emcimur inveniendo et disponendo, per illam vestigia aliorum . sequentes in dicendo tantum. Sed puerilis ante ge- dat oportet: haeo Onim nutrit et roborat et validiora studia nostra ad virilem assequendam reddit. Ut enim corpus primo salubrioribus cibis corroboratum

ad labores sustinendos valet; ita ingenium puerili imitatione validum ad majora facilius contendit.

328쪽

Ouandonam a puerili ad virilem imitationem stradum facere poteris' R. Cum bene te ad optimi alicujus imitationem

conformaveris, neque colorem solum, sed succum

etiam et habitum orationis illius fueris metus, tum legendi caeteri quoque tibi sunt auctores latini, graecique ilalique, tum oratores, ium etiam poetae. Profecto et doctrinae et sapientiae maximae in hoc tibi opus erit; ut meliora ex omnibus eligas, et tui juris saetas ita ut non aliorum sed propria, non antea dicta sed nova esse videantur. Quod sine philosophia ingeniique maturitate non posse essici nemo est qui non facito intelligat. Nam, ait Tullius, nec latius, nec copiosius, do magnis variisque rebus

sine philosophia pote i quisquam dicere Quare Horatius inquit

Rem tibi Soeraticae poterunt ostendere chartae. Quomodo imitatione id praestare possumus ut va inveniamus 2 in. Id praestare possumus Iacile, si ex optimis scriptoribus quos legimus, vel partes pulcherrima

vel simulacra rerum arripiamus, et ex variis totum eomponamus ita ut ex mente nostra expromptum, et nostrum esse, non ab aliis petitum videatur. Praeterea si in compositione artem eamdem adhibebimus, quam ex optimo illo assecuti antea Sumus, imitations puerili. Quis enim vetat orationes, epistolas aliaque tali structura et ordine scribere ut cum non sint Ciceronis, tamen a Cicerone scriptae

Videantur, etsi nova et illi indicta loquantur 2 Quis

Vetat nova rerum carminibus celebrare virgilianostylo, sed tali ratione ut omnia nostra propriaque sint 2 Quare hoe imitationis genus inventionem ad-

329쪽

juvare, et ingenia efferre facile existiniem. De hac enim intelligit Horatius cum do se dicit:

Ego apis matinae More modoque Grata earpentis thyma per laborem Plurimum, eirea nemus, uvidique Tiburis ripas. Operosa par Uu3

Carmina fingo.

Cum enim ex Graecis meliorem succum delibasset, Pindari magnificentiam, Alcei Stesichoriquo vim, Anacreontis veneres, Sapph0nis cal0rem horumque omnium imagines, sententias, splendidioraque loca

propria secisset, carmina illa fingebat linienda cedro, quae posteris reliquit; quae tamen a Graecis expressit, sed tanta novitate, ut sibi dixisse licuerit Libera per naeuum posui vestigia princeps. Quid de se praestare debeι bonus imitator' R. Id primo ut artem optimorum assequatur, ita ut eodem splendore orationem estingat, iisdemque

nervis ac viribus roboret. Quare structura sermonis ex optimis non solum, sed etiam ars essingendi, et actus vel assectus exprimendi petenda est. In hoc enim summa rerum consistit, et hac ratione similes optimis fieri possumus. Demosthenis vim, et nerVos cTullius imitatus est; Tullii copiam, et immortalem illam dicendi ubertatem Paulus segnerus; Homeri splendorem et epicam sublimitatem Virgilius propriam fecit; artem Virgilii Aligherius. Sed hoc sa-cilius exemplis demonstrabimus. Num et peregrini Seriptores legendi et imitandi'

B. Pueros ab his abstinere omnino volor viris autem hoc concesserim, ut cum omnibus philosophiae et eloquentiae praesidiis confirmati sint, judi-

330쪽

eiique maturitate praestent, hos etiam legant, et si quid in illis optimum videatur, sibi vindicent. Sed caveant ne peregrinitale quadam propria pol

Iuant: oportet enim peregrina primum civitate d nare, posteaque nostris Scriptis inserere. Omnis enim gens, omnis natio, et proprios mores et non caeteris comunes res habent; quibus si uti cupimus, moribus et ingeniis nostris antea aptare necesse est. Neque

velim quemquam aliena usurpare, nisi primo sorma, habitu, et pene dicam incessu patrio .donaverit. Quod hominis enucleati et sapientis esse, non pu rorum et tTronum, omnes facile vident. g. III. Imuationis em via.

DEMOSTHENEA IN OBATIONE DE CORONA

Non equidem, non erravistis Athenienses, cum Procomuni Graeciae salute et libertate pericula oppetere non dubitastis: manes tuorum testor, qui Marathone primo dimicarunt, postea ad Salaminam apud Arthemisium navale praelium commisere: et illorum qui ad Plateas in acie steterunt: multos denique sortissimos. Viros, qui in Publicis monumentis jacent, quosque uniVersos pari honore respublica honestandos decrevit.

CICERO IN ORATIONE PRO MILONE.

Vos vos appello, sortissimi viri, qui multum Pro republica sanguinem effudistis: vos in viri et civis invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis, et huic judicio praesidentibus, haec tanta virtus ex hac urbe - expelleturi exterminabituri projicieturi

Et Ioannes casa in Oratione ad carolum V. de restitutione Placentiae:

O gloriose, o ben nate, e heu avventur e anime, che

SEARCH

MENU NAVIGATION