Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

136 NOTAE POLITICAE in medio rerum suarum cursu nullo tot regnorum herede certo relicto, nulli in tot populis numero infinitis, spaciis immensis, im manitate barbaris, motus extiterint nisi quos ducum Alexandri ambitio excitavit. Sed si quis conside ravit gentes illas a Persicis Regibus dominico quodam imperio, &a satrapis qui a regibus in provincias precario jure mi tebantur, rectos esse,mirari desinet. Nec enim libertatem sibi eripi indignantur, qui semper servierunt. Eadem Turcici regni conditio est; quaesitu dissicilis: ubi indeptus fueris , facilis retineri. Ut enim in ejusmodi despotico principatu non sunt sperandae dissensiones illae civiles , quae externo principi aditum in illud facere possint: nec muneribus, promissis vecorrumpi queunt satrapae, quippe mancipia fui Regis; aut, si maxime corruptionibus paterent , non possent in suas partes pertrahere populos, solam Regis & domini majestatem reverentes; ita cui contingeret pellere Turcas in retinendo illo imperio parvo labore &ingenio opus haberet. Nam 8c populi servire assueverunt: & Satraparum sine populorum sequela vani essent conatuS. Caeterum unum adhuc superest, quod objici potest illi, quod supra dixi, neminem libenter eXternos dominos pati. Nam Sarmatarum

gens reges sibi externos prctrere jam dudum i lita est . Inde Jagellones ex Lituania, &ex

152쪽

ii et sit is

AD CORNEL. TACIT. 137 Transilvania Batoreos, di postremo Sereni sit mum Sigismundum Regem suum ex Suecia vocavit. Uerum hujus moris fortassis singulares habent rationes: quarum sane non minima est, ut, cum in nobilitate aemulationes sint vehententissim q. nolintque quemquam supra caeterorum conditionem evehi , aequalitas quaedam conservetur. Ita malunt sibi alienum jugum accedere, quam civi de olim aequali obedire; tanquam parendi vilitas augeicat, si te notis submiseris, & sublevetur peregrinitate dominorum. Praeterea ea Procerum prudentia est, ut mediocris potentiae & exiguarum virium dynastas, vel omnino eos principes sibi adsciscant, quos vel animi moderatione cognitos, vel procul dissitos timere non debeant. Hae sunt, quibus singulare, Zc a caeteris nationibus abhorrens Polonorum institutum nititur , rationes; quae si cui satis faciant , ego sane Sarmaticam istam politicam aliter non defentam. Vononem vetustissimum liberorumJde primogenitura juris publici consulti scriptitant ;quorum commentationes videbis.

Laetantes , ut ferme ad nova imperia. J Nota , vulgi morem, laetari ad nova imperia. Quippe semper nova nescio qua beatitudinis specie se nobis comendare solent, & homines a novo principe largitiones, privilegia, immunitates,den i que aureos montes expectanti

153쪽

LN NOTAE POLITIO A Mediolanenses aLudovico X LI. Galliam rege defecerunt: ea causa, quod spe liberalita- quam sibi in Rege enormem imaginati

erant, frustrabantur. icciari hilli. C. Caesar, quod neq; opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere civili bello coactus est. Sueton: in Iul e 4 o. Eandem etiam inter alias causam fuisse motuum belli,. corum superiori seculo in Belgio coeptorum scribit Hieronymus Coninagius in prudentissima quicquid alii judicent) de bello Belgico historia: bb. 1.) Εt idem in historia de

conjunctione Lusitan ire cum regno Castui nensi clib. 8. refert, victis Lusitanis etsi . mnium ratio habita fuerit, quorum aliquod in Regem meritum eminebat, & aliis dignitates, aliis annuae pensiones,aliis aulica ossicia collata fucrint; tamen tantam fuisse praemia . exposcentium ob aliquam npabilem operam multitudinem, ut non universis regni tributis iis satis fieri potueyit ccendebat dedignantes ct ipse diverssu a

majorum in titutis, raro venatu, segni equorum cura, quotiens ur urbes incederet lecticae ge famine, fastuque erga patrias epulas: irridebantur O Graeci comites, ast ilissima utensiliu- annulo clausa. Sed prompti aditus ; obvia comitas

154쪽

AD CORNU L. TAzIT. Lῖ λgnae prudentiae est, ita mores suos componere, ut nec severitas amorem, nec facilitas au

ctori ratem minuat. Tractemus igitur hic, quando locus nos invitat, quibus modis auctoritatem princeps sibi conciliare possit. Ε rum igitur, quae verendum populis Regem faciunt, duo praecipua sunt, Virtus, id externus morum decor: & virtus iterum, vel alimna, vel sua. Principis propriae virtutes sunt, sagacitas in pernoscendis civium animis, peritia bellicarum artium , pacis tuendae sole tia, ad versus subitos casus praeparatio, dexteritas obsecundandi temporibus, maturitas in. deliberando, celeritas in exsequendo, Constantia in agendo, in promissis veritas, in coeptis magnus animus, in factis inconcussum animi robur,in divinis exacta sacrorum & re'. ligionis cura, denique in universae vitae curriculo morum aequalitas & constantia. Hae virtutes munimenta sunt magnitudinis regiae: hae populos veneratione implent; hari principem tutum sanctumque praestant. Has, Princeps captatis locorum & temporum o casionibus ostentare debet, exemplo Scipionis; qui non veris modδ virtutibus mirasilis , sed arte quoque ab j v venta in ostentationem earum fuit compositus Liv. 26 Si vero. earum splendor vitiorum quorundam fuligi ne obfuscetur, celare naevos, nec publice pe

cando scelerum licentiam facem Princeps debet. Alistr

155쪽

i O NOTAE POLITICAE

, Alienam virtutem intelligo illorum, qui circa Principem sunt, quique ab illo vel publicis vel palatinis ossiciis praeficiuntur, vel

denique ejus stipendio vivunt, v. D. Barciat. I. Argen. Multum quippe refert, qui cuiqtiadhibeantur negotio; & ex horum conditione dominorum rama est vel excelsa, vel in det rius. Quare quicquid praeclarum est in regno, quicquid extra regnu, in regiam velut in coelum stellae, coematur. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis: ille aedium mollen-' darum celebretur peritia, aut derivandis in simulacra fontium aquis; vel si qua ars alia suo

aut seculi genio valet. Si qui sunt duces, qui

militarem impetum ratione Compositu habent, aut forma proprium , si alicubi latent' rarae eruditorum faces, quae vel publicae prudentiae aptae, vel solis libris natae apud praesentes & posteros ex ira vel favore dividere mortalibus famam possunt: statim emantur, etiam quanti seipsos vendere volent, si vilius forte non possint. Ipsa stipendiorum magnificentia commendabit ministrum, dc gloriam possi-deptis. Finge ego, artificiis, literis, armisque praecipuos convenisse ad unu Principem; quis

deinde toto orbe de regia illa sermut quis eam ignorabiti principi ipsi quanta operis merces p ut excedet mortalium sortem y ut vivus& sospes multo certius, quam per odores & a quilam erumpente ex funere se sentiet con

secra

156쪽

si P.

secratum Z Nec est, quod supervacua solicitudine defuturos ex aerario sumptus vereamur. Parcius aucupium procuretur, stabula tan quam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis v. Anget Politian. is. Miscet ) ne ferveant; ne reparetur jactura ingenti pecunia, si quem de venaticis canibus aper percusserit; ne Andronici Imperatoris exemplo Nicephor. Gregor. IX. Phrandes Protoves. I.)canes amplius mille quadringenti, accipitres mille, & qui hos curent, homines totidem alantur; ne tantum auri in tot vilissimos homines, qui implere regum domos solent, profundatur. : r moveantur. adulatores, stulti, moriones, nani naturae monstra, fruges tantum nata consumere: in arctiorem numerum; Zc ad duorum, triumve amanuensium laborem reducantur vana nomina& munia illorum, qui a mem

ria, a scriptionibus, a secretis dicuntur.Quod si fiat, semper supererunt pecuniae, OpeS publicae, thetauri qui Principum majestati famulentur.

De gestuum eXternorum majestate de gravitate, Caeteroque corporis cultu, vitaeque instituto nihil certi tradi potest. Ignotae enim virtutes pro vitiis accipiuntur. EtUononis e emplo monemur, in externis istis non esse diversa majorum institutis . Generaliter tamen monendi sunt Principes, sermone utantur paucorum verboru, incessu tardo, veste gravi

157쪽

Recessus etiam & rarus in publico conspectus multis placet. Quippe continuus aspectus minus verendos magnos homines ipia satietatefacit. Liv. 3o. di majestati maior ex longiu- suo reverentia est: Tacit. I. Annal.) & omne ignotum vulgo habet aliquid sacri atque magnifici. Inde A ssyrii reges perpetua solitudine majestatem venabantur;& olim apud Germ mosVelledam fatidicam regia potestate virgi-Mem , coram adire alloquique omnibus negatum Ipsa edita in turri: delectus e propinquis consulta responsaque ut intem uncius numimis portabat. Tae. ψ. his.) Contra nimia po-Pularitate peccasse memorantur Iulianus Imperator Ammian. Marcell) & Henricus III. Galliae Rex Thuan 66. Omninis autem egregie majestatem humanissimis moribus, sed qui non temerarent tantum fastigium, temperavit Fridericus Daniae Rex. Saepius

micos, quasi seposita Regis persona ad sales dijocos,& in quae liberior animus ruit,provocabat; monens, lascivirent secum ,&jucunde ineptirent,dum Rex abesset. Postquam satis Iu- sum fuerat, resumpta regia gravitate, Heus, mici, inquit,mittamus nugas rex enim rediit. Non igitur majestas humanitatem excludit. Illa populos in cultum suorum regum, haec in amorem & benevolentiam advertit. SOIet enim morum facilitas, inquit NicephorusGregoras 6 his. in altiore dignitatis gradu facile

omnium

158쪽

AD CORN EL. T A c I T. im omni u animos sibi reddere obnoxios: quemadmodum veris amoenitas di flosculorum suavitas omnium oculos in se vertit. Et hoc

Indorum sapientum effatum est ; principem, quo sublimior est, eo humaniorem si se inserioribus praebeat, carissimum omnibus fui rum. Stultus est auceps, qui tubarum clangore aut tympanorum strepitu volucres in retia pellicere sperat. Quare prudenter quidam j dicare videntur Trhan. Boceat.) Hispanos, si ingenii acumini, fortitudini, avaritiae Sam- hitioni humanitatem & morum facilitatem sociare scirent, posse non vane orbis terrae dominatum sperare , quem ipsis impossibilem reddat nullum serens, di a nullo ferenda illo rum superbia & fastus. Specie amicitiae inlectum J v. quae scri psi s. ad lib. I. ad verba i Lepidum specie amicitiae ctc. Caeterum Diberio haut ingratum accidit, tum lari res oriretis , ut ea specie Germanicum e- tis legionibus abstraheret, novisque provinciis,

impositum dolo simul ct easibus obiectaret J

Hinc inde Cornelius noster modos di remedia docet , quibus & mali Principes nimios priuatoru spiritus, de formidolosam sibi vim cohibuerunt, fregeruntve. Ego illo labore semel defungi satius duco. Igitur eminentes viri , & ultra privatorum conditionem potentia,divitiis tyrannis virtus quoque metuitur

159쪽

a NOTAE POLITICAE& opibus pollentes, non absque causa Zc Principibus, & liberis, suisque legibus viventibus

Rebus publicis metuendi habentur. Ea enim est magnorum, caetera summis virtutibus excellentium hominum natura , idque ingenium, ut cupiditatibus suis,&ambitioni maxime, quae sapientibus quoque novissima exuitur, modum statuere vix unquam sciant, de ideo aliena debeant in hiberi potestate,qui excesserunt suam. Themistocles ad imperandum natum se praedicabat; Plutar. in Themist.) & Iasonis dictum refertur, miserum sevocantis, quod non regnet; Ars. 3 pρος. 3 & Alcibiades in concione populi Atheniensis, non esse iniquum, dixit, si quis magno animo praeditus caeteris sequari nolit. Thuc)ά. lib. 6.0Denique Historiae Florentinae scriptor non veretur dicere, esse in singulis Rebus publicis familias fatales, quae earum exitio nascantur. Nimirum nemo est, qui ,etsi non verbis, tamen apud animum suum non probet C.

Caesaris dictum;

Nam si violanaeum es jus, imperii gratia

Violandum : aliis rebus pietatem co-

Saepe est audita Alexandri Magni vox, Antipatrum Macedoniae a se praepotitum , dum ipse in Asia bellum gereret, regium assectare fastigium e majoremque esse praefecti opibus, ac titulo Spartanae victoriar inflatum omnia ise

160쪽

Repub. Romana, unde Omnium rerum magnarum exempla merito petuntur, quid sectiones , & in medio foro primum armorum civilium tentamenta, mox introduxit aperta

inter cives bella , & antiqui moris corruptionem, & denique libertatem evertit, nisi paucorum nimia potentia Z qui cum continuatis imperiis populi inconsultum favorem a quisivissent, tandem illo in ipsum patriae exitium usi sunt. Hinc neque Caesar superiorem, neque Pompejus parem ferre potuime dicitur. De divitiis immensis privatorum quae regiis opibus pares aut superiores erant, quibus exercitus suos faciebant,& plebem donis, lu

dis, spectaculis sibi dbvinciebant, incredibilia

narrantur. Quid enim Z putemus civili modestia vivere potuisse , qui plura flumina possidebant, in suo orientia, in suo cadentiaὶ Sen.

de tranq. an. 2. quorum e numero erant,

qui, ut Athenaeus 6. Uno seph.) assirmat, decem aut viginti millia servorum habebantZabon ius e plebe hominis opibus de caeteris Conjici potest. Is erat C. Caecilius Claudius Isidorus, de quo haec C. Plinii s lib. 33. c. X. Bis. nat.) verba adscribere lubet. C. Samnio Galla, C. Marcio Censorino Ctis. C. Caecilius: Claudius Isidorus testamento suo edixit: quamvis multa bello civili perdidi. et , tamen retingi reservorum quatuor millia , centum,

SEARCH

MENU NAVIGATION