Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nianeo Codici insertas Constantini , Iuliani , Valentiniani, Valentis, Theodosii, Arcadii, Honorii Leonis, & Anastasii de cursu publico constitutiones, & ipse Iustinianus equorum publicorum in Novella constitutione tricesima mentionem facit. Sinistros de Tiberiosermones habuisse. Jv. F. ad verb. uxori Martiae aperuisse.

Luο Deo eensebis Caesar si primo , habeo, quo equar ; spos omnes, vereor ne imprudens disentiam. J Erat moris in Rep. Romana, dicendae in Senatu sententi et initium fieri a Cos& iis, qui alios dignitate anteibant, scissi lib. 3 , cap. 7.) Quod postea mutatum est, &primi rogati sententiam , qui nondum gesserant magistratus. Dio. 39 ne puta primi illi

vel caeteris dicendi libertatem subtraherent, vel auctoritate non judicio sequentes in suas partes traducerent. Inde Tacitus: 3. annaL)Exemit Tiberius) etiam Drusum consulem δε- signatum dicendae primo loco sententiae '. quod alii civile rebantur, ne eaeteris assentiendi necessitas feret octc.

Iudieiis adsidebat in cornu tribunalis Oe JΙus ipsi dixisse memorantur Augustus Caesar. Suet. in Aug. c. 3 3. Tiberius Suet. 9 Taeta hic.) Claudius Suet. in Claud. I . Vespasianus. Suet. in Vesp. 2I.) Trajanus. Plin. in Paneg.) alii : sed tempurum nostrorum Irogantix simplicem istam veterum facilit item

142쪽

AD CORNEL. TACIT. 07tatem respuit : Κ inde scholastica politica quaestionem hodie fecit politicam ; an princeps ipse pro tribunali jus dieere debeat ξ Mihi non vacat istam litem examinare. Dignum sane ma)estate Principis videtur, curare, ut

judices, & magistratus sancte ic innoxie imposito sibi munere fungantur. Ipsum autem ordinario tribunali praesidere, quod memorati fecere Principes , & alienum a dignitato regia foret; & curam Principis publicae res, non privatorum litigia exposcunt. Sint igitur magistratus , sint judices, ad quos privati

confugiant; sed sint quoque principes, qui j u-

dices judicent. Drogandae per hone sa pecuniae cupiens, quam

mirtutem diu retinuit, cum caeteras exueret J. Sublevare miseros, donare bene meritis, m

diocribus stipendiis excellentissimum quemque in sua arte colere, quin egregium sit, Zc Principi necessarium , nullus, opinor, dubitativerum regia largitione, & magnificentia exinanito aerario, cum illud maxime repentino ingruente bello , aliave necessitate extraordinariis & violentis tributorum exactionibus replendum est S ut paucorum benevolentia ,.ita omnium odium acquiritur. Unde consideranti mihi Principum publicas opes.&. vicissim pace belloque necessitates atque Onera , non. surda. videtur Macchia,

velli sententia parsimoniam liberalitati prae-Σ ferena

143쪽

H8 NOTAE POLITICAE

ferentis liberalitati, inquam , quae celebre Principis nomen faciat. quaeque privatam benignitatem longe transcendat. Εgentibus enim subvenire, merita compensare , virtutibus & artibus stipendia constituere non tam liberalis donatio, quam obligationis di Glutio est. Sed corrupto hominum judicio fit, ut, in Principibus non4nnocens prodigalitas magis laudetur, quam parsimonia etiam cum alieni abstinentia conjuncta. Parsimoniam pro avaritia appellant , luxuria specie liberalitatis imponit. Tae i. his.) Ferdinandus Catholicus nimiae tenacitatis arguebatur: sed calumniam mors Regis detexit '. cum post quadraginta duos imperii annos nullos cumulasse thesauros deprehensus esset. Gaice. 12. his ) Verum, ut dixi, melius est , com- parcere , quod neccssariis temporibus expendas quam expendere, quod nova injuria a

subjectis populis repetas. Nec mihi hic aliquis Coesaris aut Alexandri munificentiam objiciat. Ille enim regni parandi gratia & pro domi natione pecuniae parcere noluit; hic vero, cum perpetuis bellis insudaret, ex praeda& hostilibus spoliis victoriarum socios ditare& poterat & debebat. Alia nunc temporum

ratio est. Cupidine femeritatis in his etiam , quae rite faceret, acerbus J v. quae nos ad lib. 6. vere. mirumque morem &c.

144쪽

AD CORNEL. TACIT. I 29 3

ostentandam saevitiam , movendasque populi offfensiones concessam filio materiemJ quo scit. ipse amabilior fieret, & acceptior populo: Certe idem Tiberius Caligulam sibi suc

cescturum ea maxime causa gavisus est, quod

Centesimam rerum venalium cte.) pudet referre, quam excreverint, in Italia maxime, venalibus rebus imposita vectigalia. Hereditates quoque & dotes & legata, quorum olim vicesima pendebatur, non delibantur 'hodie, sed magnam illorum partum fiscus

Militare aerarium eo subsidio niti J C. Caesar duas res esse praedicabat, quibus & quaereretur , & conservaretur, & augeretur potentia, milites ac pecuniam. Dio Cai r. .) Impossiabile est, sine bello tutos nos semper esse, de . militem sine stipendio alere. Dio. sa.) Neque enim quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis , neque stipendia sine tributis haberi queunt. c. 9. his. Optime rebus mortalium consuluisse naturam, quis tua ora fluminibus, suos cursus ἱ utque originem , ita sines dederitJ Fluminum derivationes vix unquam bene successisse perpetua ob servatione notatum est, nec enim sibi vim inferri natura patitur. Is quoque morum Tiberii fuit, continuare F s --. :

145쪽

so Iror AE po Limica imperia cte. J sit ne Principi aut Rebuspub. utilius imperia & magistratus continuare, deque modis omnibus, quibus eminentium virorum spiritus atque potentia deprimuntur, alibi latissime differam.

Finis Notarum politicarum in librum primum Annalium C. CORNELII T A cΙΤ Ι.

146쪽

CAEI Librum II. Annalium,

C. CORNELII TACITI.

QVI petitum Roma acceptumque Regem,

quamvis gentis Asacidarum , ut extem num aspernabantur Alienigenam dominum nemo patitur lubens; Curi lib. 7. & placidius est, suis parere. Et vix nulla ratio est, quae gloriosis factis nomen suum extenderit, nisi ductu a que auspicio suorum Principum, suorumque ductorum. Assyrios, Persas, Macedonas, Romanos, Francos, Vandallis Gothos vide caeterosque Martios populos: ex suo sanguine Principes , atque duces habuerunt. Israelitas Miximus Deus ex suis fratribus regem legere aussit , & lege regia Germanorum cautum est , ne nisi Germanus ad Imperium vocetur. Exterorum imperia raro diuturna fuere. Omitto vetera. Angli, Franciae possessione, quam olim tenuerant, omnino excidςrunt. Franci Siciliam , Nea

politanum regnum, & insubriam sui olim do minii provincias nec ipsi diu retinuerunt; Med.

147쪽

NOTAE POLITI cnadeo ut praeter majoru suorum sepulchra nihil ibi reliquum habeant. Denique certu mihi est, ubi vel subjectorum ferocia, vel aemulorum maligna cura imminet, nunqua eXtero

securam fore regni possessionem. Certe Hi spaniarum Rex Italicarum provinciarum dominium non nisi plurima arte politica, immensa pecuniς vi,dc perpetuis militum &castellorii pretesidiis servat; nec id essicere potest, quo minus modo aGallis, perpetuis Hispanicet Potentiae aemulis, modo ab ipsis Italicis Principibus, vel aperta vi, vel arcanis artibus laces

latur. Praeterea, diversi sint populoru mores,

diversa ingenia, diversae leges; quidam etiam

nec totam libertatem, nec totam servitutem pati

possint; Tac i. his.) nec nisi pactionibus adstrictum Principem recipere soleant , per grinus Princeps, qua apud suos gubernandi ratione usus fuerat, etiam hic uti volet; quam tamen subjecti ferre vel nequeunt, vel dedignantur. I nde murmura, querelae, & ad privilegia atque immunitates provocatio; denique ubi no iubvenitur,remediu ex bella. Certe armoru contra Principem suum sumptorumno aliam magis fuisse causam Batavi asserunt, quam quod Rex ea ratione, quam in Hispania usurpabat, etiam in Belgio regendo contra privilegia dcim munitates populorum uti vellet. Hieron. Conesago i. debell. Bel. Ita Frisii,

cum Saxonibus tum temporis Dominis suis rebeia

148쪽

AD CORNEL. TACIT. rebellassent, causam agere jussi, armorum tumultuumque non alia fuisse causam respon

derunt, quam in novello dominatu praeter jusde pacti fidem postulata, perque vim & contumeliam exacta tributatquς que in principatu, ac populo imperiis sueto ferri non possent, ea, populo libero & contumeliarum impatienti irrogata. mbo Emm. xxxi x. hist. Fris.) Qua propter ego Trajano Bocca lino assentior, affirmanti , unam esse ration*m feliciter imperandi populis, qui Optimatum electione, de sub certis conditionibus in alterius Principis ditionem veniunt, si nimirum a pactis illis Princeps ne latum quidem unguem discedat, neque ex legibus, moribus, ec institutis subjectorum quicquam immutet, aut imminuat ;indeque politicarum artium & arcanorii ma-gjstros, qui natura & institutione liberam et

nullo vinculo ligatam dominationem amant, parum huic Principatui aptos esse. prudentes sediu conductores uti coenaculis qualia sunt. Princeps ergo talis vetusta omnibus in novo regno facie relinquere debet, veteres servare . leges ta magistratus atque ossiciarios; nes privilegiorum immunitatumq, ullam tentet velabrogationem, vel imminutionem. Eia, jure

civili quoq; Proconsul ejusque legatus jubentur eam provinciae partem ingredi,per quam ingredi moris est, magni enim facere provin

ciales, se vari sibi consuetudinem ista, lim

149쪽

iusinodi praerogativas. V ian. in I φ deos :praconis Et relatum est de Prisco quodam, qui

eum a Mauritio Imperatore Dux exercitui contraHunnos praepositus esse & sub adventum in castra , neglecto prisco moronec equo descenderet , nee milite comiter salutaret, ita gravem torius exercitus offensam incurriri ut

lapidibus alioque' telorum generuim petitu&vix salvus evaserit. Theoph Iact. Simocat. 3.hist.) Contra prudentiae laudem meruit amplissimam Philippus IL Hispaniarum Rex, quod cum scri pruram, qua dei ictorum glatia, Lusitanis recenter subactis faciebat, publicaret, Lusitanica lingua illa confici jussit, solos Lusitaniae Regum titulos usurparit, Caeteris omissis: denique cum soleret subscribere diplomatis haec verba; o Rex , hic tantum scripseritSRex cum quinque punctis, quae Lusitani vulnera appellant: prorsus ad morem Lusitaniae Regibus usitatum. Conestet 4 de conjunct. regni Lusis: cum regno Cast ) Qua a nimi moderatione si in Belgio quoque usias esset idem Rex,hodieque illas provincias imperio suo teneret: quarum abalienatio non a liunde processisse videtur, qua ab ambitione Cardinalis Granetellani, introdum one novorum Episcoporu decretis inquisitionis Hispa- inicae, M peregrinorum ad honores, cum qua dam incolarum injuria evectione. Et ut summatim dicam, quod per exemplorum multi redi.

150쪽

tudinem eunti prolixh dicendiutaret fuit hce fere semper, estque hodie penε unica ci viliuarmorum causa quod Principibus persuasum est, immunitates,& praerogativas populis non alio fine concedi,quam pueris plorantibus cerasa,& crepundiaeauferenda rursus, cum pli rare desierint. Inde contra leges remores p. trios & privilegia factu ab altera partium altera semper conqueritur. Hi ncque peregrinos in politica scientia esse illos constat, qui stuprum violenter illatu Lucretiet causa fuisse putant exigendorum ex Urbe RomaRegum. occasio fuit, non causa , quemadmodum id iam ante a M M. & boccatino observatum est. Causa mutati statusfuit Tarquinii tyrannis,&' senatus auctoritas contra vetera instituta ad unum traducta; denique mutata prioribusRegibus usitata Rempub. administrandi ratio. Spectabant igiturRomani etiam ante illarum Lucretiae stuprum ad rebellionem, & occasionibus,si quae 1e darent,imminebant: alias utique venaturi, si Lucretiae pudorem nunquam violasset Tarquinius .porro eae, quas diximus, dissicultates externi principatus non sunt illis in regnis, quae dominatui assuetae integram servitutem nullis adstricta modis aut legibus ferre queunt. Ut enim di mellis est horum aequisitio, ita faci lis conservatio: Mirum sani parsim intelliganti rerum ci viliu videri posisti, quid causae sit, quod defuncto Alexandro

SEARCH

MENU NAVIGATION