Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tos NOTAE. PO LITIc Magmen pervenisset: ita omnium animos fregit ut ab hostibus pelli primos rati, seque ad fugiendum moneri, effusissima fuga, qua v

nerant, abirent.

myti facile excidium ., ct paucos ct sme

mos cogitanti, sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina, tanto majora offunduntur: ca debantque; ut rebus fecundis avidi, ita adve

sis incauti. J Quamquam sussiceretpoterant, quae paulo superius dixi , tamen & operae pretium erit, quaedam alia hic appouere, non aliena loco. Nulli in bello conatus feliciorem. exitum sorti untur , quam de quibus hostis minime suspicatur. Omne enim subitum hosti formidabile est. Xenophon. 3. Cyropaeae. Inde C. Caesar hyberno tempore, & ut Tranquillus loquitur, spurci ilimis tempestatibus vel infido Ie sequori committere, vel alias ad expeditionem proflaisci solebat, quo incautioribus hostibus superveniret Dio Cas .)Iulius Agricola, clim contra Monam insulam pergeret, deficientibus navibus, depositis milibus sarcinis, lecti stimos auxiliarium, quibus nota vada, & nandi usus, quo simul seque& arma, & equos regunt,ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves expectabant, nihil arduum aut invictum Crederent sic ad bellum venientibus. Tacit, in Agric.) Recentibus exemplum est in Historiis Italica. , Novaria. oppidum a Gallis obseL

illit

122쪽

A'o Conur L. T. Qiri 161 sum ab Helvetiis defendebatur. Sed cum Al-toaxium colebrem bello ducem postera die

majori cum militu numero expectari ab hostibusGalli cognovissent, desperata expugnatione castra ab urbe lapidem moverunt. Et sane spes erat victoriet ob stipendiorum & commeatuum angustiam propinquae. Verum irrita facta ill est facinore Mollini, unius e tribunis Helvotiorum, ob audaciam plane stupendo. Is convocata suorum concione vehementi or tione hortatur, irent, di ultro hostes in sui ca 'ris adorirentur. rem, quanto dissicilior de periculi plenior videbatur, tanto felicius exituram. In partibus esse noctem, illatos tumultus la terrores geminaturam. Igitur provecta jam nocte, cum in vallum enit rentur , primum a tormentis ingente cladem acceperunt. Nec minus tamen i Ili incredibili ferocia non vulneribus, non periculis, sola morte sistebantur;& neque cadentium 8c pereuntiu miserabili ululatu deterriti pertinaci testudine ad locum in quo tormenta disposita ergnt. succedebant. Atrox ibi facies rerum ' Utrimque infesta nox , incertis per tenebras, quid oppugnare potissimum oporteret, vel

tueri, donec Germani milites, qui in Gallicis castris stipendia facientes fere soli illa nocte egregiam pugnam ediderant,oriente jam sole

amissis tormentis cederent. Ergo victoria penes Helvetios fuit tanta fama toto orbe cele-

E 6 brata,

123쪽

POR NOTAE POLITICAE.brata, ut multi considerata consilii audacia, mortis certissimae contemptu, ferocia pugnae, & felicitate successiis non dubitaverint anteferre facinus istud omnibus fortibus factis, quςGrςcas atque Romanas implent historias. Scilicet, pugnasse paucos Contr*multos sine equitῖ ,sine tormentis, nulla adductos necessitate quippe Novaria extra periculum erat, di postero non parvam suorum manum sibi accessuram sperare poterant denique gloriam cum periculo , quam ignobilem securitatem malui me. Guice. x i. His. Parui. i. his.)Addam hic quod Ioannes Marnixius Iect. 7.Mxiom. ) praecipit, usitata di communi

stratagemata assiduo revolvere: quae , quo magis contemnuntur, eo facilius fallant. Postremo et illud hic observandum est, civitates recens captas receptas esse saepius, noα alia magis occasione, quam hostium securitate, & quod victis in praecordia posse redire Virtutem non putarant illi. Quomodo Fr.Sfortia Brixiam aliquot post diebus quam capta erat, recepit. P. I linian. in hist. Ven.

Se .emina ingens animi, munia ducis non me vane ostentabo, historias i llustrium foeminarum recitando, quas Ioannes Bocca- eius, Balthasar Castilionaeus, aliique con gesserunt. A απ

124쪽

AD CORNEL. TACIT. Ioste cremdebat hinc onerabatque Sejanus J alibi locus erit dicendi de aulicis aemulationi

bus.

Phoria pecunia militem, it I v. s. ad verba. quanto summae spei proprior. 8cc. Cuncta mortalium inereta , quantoque plus adeptusfore: tanto se magis in lubrico dictitansJIllustrat hanc sententiam elegantissimus i cus apud Ammianum Marcellinum lib. i quem hic adscribam : Versabiles fortunae motus, qui ludunt mortalitatem , nunc ev hentes quosdam in sydera, nunc ad Cocyti profunda mergentes: cujus rei cum innum e ra sint exempla, pauc tactu summo transtu ram; Haec fortuna mutabilis ic inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, di Dionysium gentium quondam terrorem CΟ-rinthi literario ludo praefecit. Haec Adramitenum Andriscum in fullonia natum ob pseudo Philippi nomen evexit: ec Persei legitimum filium artem senariam ob quaerendum docuit victum. Eadem Mancinum post imperium Numantinis summa atrocitate Veturium & Claudium Corsis substravit, feritati Carthaginis Regulum. Istius iniquitate Pom- pejus post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad spadonum libidinem in AEgypto trucidatur. Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in

Sicilia fugitivos. Quam splendido loco mulli

125쪽

N o et A. P o L I T I σαti nati , eadem rerum domina connivente vitiati genua sunt amplexi,vel Spartaciῖ quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices absciderunt8 Alter in vincula ducitur,alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur. Quae omnia si scire quisquam velit, quam varia sunt & admdua, arenarum numerum idem jam desipiens& montium pondera scrutari poterit. Leges Majesatis reduxeran Capita leris Iuliae, quae olim Corneli fuit, majestatis quae: hic a Tacito relata, latius explicantur a Scaevola, Ulpiano, Martiano in l. I. a. 3. 4. D. ad Iul. Majest. Facta arguebantur, dicta impune erant J similis locutio est: lib. 3. Annal. vana ascet sis, dicta a maleficiis disserunt: sane apud b nos Principes. En auream Impp. constitutio, , nem: Si quis modestiae nescius & pudorisis ignarus improbo, petulantique maledictois nomina nostra crediderit lacessenda, ac te se mulentia turbulentus obtrectator temp.ri rum nostrorum fuerit eum pCzaae nolumus

se subjugari, nequς durum aliquid nec aspe- ,, rum volumus sustinere: quoniam si id ex ., levitate processErit, contemnendum est ; si ,, ex insani3 miseratione digni stimum; si ab , , injuria, remittendum. Euse i belle i Non peto, quae dixi ad verba: immotum adversus eos sermones dic. Falaniola

ti tr

126쪽

AD CORNEL. T cIT. Tirratinio obiciebat accusator, quod inter custores c. gusti, ani per omnes domos in modum eo legiorum Aabeba)ntur, Casium quendam mimum corpore infamem adscivi fet: quodque venditu

hortis statuam Augusti Mulmancipasset Oe. Isimilia, imo magis ridicula, quam animadversione digna sunt, quae apud Constantium hop gro majestatis crimine valuisse Ammianus Marcellinus scribit. lib. 16. Nam si quis super occentu soricis,vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem ; reus, unde non poterat Opinari , delatus raptusque in judicium poenaliter interibat. Si qui remedia quartanae, vel

doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transiisse vespere malevolorum a gueretur indiciis: ut veneficus, sepulchro-rurnque horrores , & errantium ibidem animarum ludibria colligens, pronunciatus reum capitis, peribat. Ammian. lib. iv. Quidam Agentium in rebus in Hispania ad coenain invitatus , Cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex u*,Vincamus, . interpretatus atrociter delevit nobilem domum. S mim. lib. I 6.) Eadem sub Valentiniano & Valente pestis. in chartis clari cujusdam municipis genitura Valentis esim inventa esset,quam iam is fratrem suumV lentem quemdam fuisse, dudumque obii sta

127쪽

NOTAE POLI T I C AEdocuisset quasiPrincipis constellationem collegisset, trucidatus est. 29. Adolescens quidam visus in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim, & pectori, septemque vocales literas numerasse,stomachi remedium id arbitratus, in

iudicium tractus percussus est gladio post tormenta. Ammian. 29. Philosophus quidam

Coeranius ea causa tormentorum immanitate occisus est ; quod ad conjugem suam familiariter scribens Graeco sermone addiderat: - Ανοει im ςεφε τLἰ τύλην. Ammian. 29. Illud oblitus sum, quod Constantii imperio accidit. Faustinus Viventii Prae hi Proetorio F. quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum Notariu faceret, respondisset, homine ii, dens fac me imperatore, si id impetrare velis; cum Nigrino M aliis interfectus est. Am. 3o.)Granium Marcellum praetorem Bithyniae, Mumior ibim Caepio Crispinus majestatis posu- lavit,subscribente Romano Hispone: qui formam vitae iniit, quam posea ee brem miseriae temporum, ct audaciae hominum feeerunt Nam egens ignotus cte.) O pestem humani generis locoptimo ditissimoque cuique exitiabile malam : eoque formidabilius, quod non tyrannicas tantlim, sed & bonorum saepe Principum auliis inhabitat. Sub initium belli civilis inter Vitellium de Vespasianum,cum nihil ς-que fatigaret, quam pecuniae conquisitio: eos

128쪽

AD CORNEL. ΤAcIT. Ii 3 esse belli civilis nervos dictitans Mucianus, jus aut veru in cognitionibus, sed solam magnitudinem opia in spectabat. passim delationes , di locupleti m mus quisque in praeda correpti Tacit Σ. hisor. Aurelianus Imp. post Gallienum & lamentabiles rei p. casus exin nito aerario torrentis ritu ferebatur in divites;& Valentinianus Augustus post procinctus Parthici clades indigens magnitudine impensarum, ut militi supplementa suppeterent.& impenditi, crudelitati cupiditatem opes ni mias congerendi miscebat. Ammian. lib. 3o.)Quae ut armoru necessitate & aerarii angusti ita a bonis principibus usurpata viae ac ne vix quidem excusata sunt; ita reliqua scelera , omnemq; improbitate excedunt, quae potentes quida in aula viri, quoru plus- habendi cupido ultra mortalem modu sese attollit, in vita, di fortunas alioru audent ; eo crudelius plerumque quo dissicilius pluriu, quam unius ingluvies latiatur. Hiantes am icoru in magna fortuna cupiditates ipsa Principii facilitas inten-Q iti cum suae infirmum ct credulum minore metu O majore praemio peccetur Tacit. 1 hili.) Colligunt se quatuor vel quinqueviri, atque nil consiliu capiunt ad Principe decipiendu; dicunt, quid probandii sit. Princeps, qui domi clausus est,uera no novit;cogiturque hoc tantum scire, quod isti loquuntur;facere judices,

quos mon Oportebat 3 amovere a Rep. quos retin

129쪽

praedia culta Im: dominoque pa praedia culta sm: dominoque pa 11 N OT AE PO L l T I C AEretinere debebat. denique bonus, optimus, cautus, venditur Imp. Quae Diocletiani in saris quaerela est apud Vopiscum. Praecipue tamen detecta in Principem coniuratione a-

Iiqua & civilis belli victoria grassari solet ista

latronum improbitas. Si quis enim militarium vel honoratorum , aut nobilis inter suos rumore tenus insimulatus est,iavisse conjur torum aut rebellium hostiumve parres, trahitur : & inimico urgente, quasi lassiciente hoc selo, quod nominatus sit, aut delatus aut postulatus, capite, vel mulctatione bonorum, vet exilio damnatur. Qui divitiis honestὸ partis affluunt, qui praedia, villas, hortos, di amoena secessuum habent, parum est ., imo I pro lucro deputandum, si ad venditionem coguntur. Optimis conditionibus facta vem ditio ejus rei est, quae nisi demittatur vi auferri potest. Potentiores , quod iurem sequi nequeunt, vi extorquens

cuicunque monile Contextum gemmis, autissent: Ru a populandus erat:

Fertilibuι laribus pellit; detrudit avitis Finibus aut aufert vivis, aut occupat heres. Congestae cumulantur opes, orbisque ruinas.

130쪽

ccipit una domus: populifervare eoam: Plinaque privato luccumbunt oppida regno. Claudian. bb. i. in Ru . Intentatur crimen aliquod grande, & morte piandum. Immissi deinde in rei aedes repertoria & indices conficiunt: ubi inter charas, de secretiorum literarum evolutiones facile est subdere aliquid, quod innocentis famam oneret. Illud post profertur in judicio, recitaturqueti ex eo velut infallibili testimonio comvictus miser damnatur. Tum quoque, si quae

defensiones ad Prinei pe perferendae scribum tur, supprimuntur. neque profecto, si, ut ille loquitur, quis ascendat quadrigasJovis, etsisegere poterit nefarias noxiosissimorum hominum artes. Et propterea cauti Principes, ne calumniis & improbitati veluti fenestras aperirent, punitis, quos manifesta scelera ad supplicia vocabant, de coplicibus inquiri noluerunt. Theodosius occisis Valentiniano quodaseditio rum duce de conjuratis quaestionem agitari noluit; ne formidine sparsa per multos reviviscerent provinciarum compositi turbines. mmian. 28. Et Tiberius Caesar, ali qui sanguinis humani sitienti uimus, quamquam multi e domo sua, equitesque ac Senatores sustentasse opibus,juvisse consiliismu- do. Postumum Agrippam dicerentur, in illos haut quaesivit. Taoit. 2. Annal.) Sane inquiti. in nocentes, nemo, qui quidem recte sapiat,

SEARCH

MENU NAVIGATION