Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

11 6 NOTAE POLITICAE reprehendet. Nec enim abnuimus, silutem legitimi principis propugnatoris bonorum& defensoris, unde salus quaeritur aliis,con clato cunctorum studio muniri debero. Sed illud lugubre est, & deplorandum , i flos, qui

inquirendis reis, in majestatis maxime crimine , constituuntur, data calumniae indulgentia Ammian. I9. γ mandatorum terminos supe

gressos fluminis modo fortunis complurium sese repentinos infundere ; Ammian i deecum malis bonos, 'cum nocentibus innoxios trahere atque jugulare .Venationem diceres 'quippe ut quis vel carne, vel pretiosa pelle Venatori placet, in retia pertrahitur. nec latronum interest , quid quisque deliquerit Multi praeterea publicae vindictae specie privatas ossentis di suas injurias ulciscuntu Subserviunt isti latrocinio, velut venatici canes venatoribus, homines quidam egentes, ignoti, irrequieti,complicandis calumnis rumnexibus in dissolubiles : artium cruentarum

diri magistri, dc ut lanista ex equuleo & carnἰ-fice quaestum fructumque captantes: s --mian. I homines cum gemitu nominandi . Ammian. 11. ct 28 spiritus ferini latrones quibus invitis nullus potest reperiri inson i Ammian. 18 noxis & harenariis feris magis maleficae bestiae: Ammian. 29. ct et 8 Omnium aerumnarum coagula, Am. 29 )mna liciarii; Ammian. Σ9 dispendiis commu- nium

132쪽

nibus pasti; m. 3 o. odorandi vias periculorum admodum sagaces m. r .) tartarei denique malorum omnium fabricatores;

Amm lib. 29. qui dum occultis libellis saevitiae principum ant amicorum ejus adrepunt, mox clarissimo cuique ani ditissimo periculum facessunt, potentiam apud unium aut paucos , odium apud omnes adipiscuntur 3 ex pauperibus dimites, ex contemptis metuendi, perniciem

aliis ae postremo sibi invenientes. Tae. his) Horum alii ignoti di vilitate ipsa parum cavendi

ad colligendos rumores per urbes destinantur,relaturi,quq audiunt;&honoratorum ci

culis adsistendo, pervadendoque divites, do, mos,quicquid noscere possunt latenter inu missi per posticas in regia nunciant: id observantes conspiratione concordi ut fingant plurima & cognita duplicent in majus. Unde accidit interdum, ut si quid in penetrali secreto nullo citeriore ejus vitς ministro prς sente paterfamilias uxori in aure susurraverit , id postridie sciat Princeps. m. i .) Adduntur

haut rard custodes, qui incosultas voces excipiant; nuncios, introitus,aperta,secreta melut in annales referant, convivialiu denique fabula. rum simplicitate odiose exaggeratam in aulam deportent.Tac. a. annal.) Aliud sycophantaru genus est, qui cum illo,quem subversum volunt, jaciunt fortuitos sermones, ut fraudis amoveant suspicionem tum blandiuntur illi. quo

133쪽

iis NOTAE POLITI e AEquo captent benevolentiam, post aliquid rerum suarum arcanarum illi committunt, ut fidem mereantur sinceritatis. His artibus ire litus ille bonus assimi sui secretu prodit, quod illi per calumnias auctum ad Principem deferunt. Solent etiam tales interdum per amicitiae speciem de ficto periculo praemonere, ut odium aut dissidentiam serant: quomodo Α-grippinamGermanici viduam dolose monuit

Sejanus paratum ei venenum , vitandas Tiberii epulas. Tunc inter ministeria vitet secretio Ti&Principum aures occupantur, & negotia torquentur,verbisque premuntur aut elevamtur, & parvo negotio deflectuntur aut intenduntur; quemadmodum semper exsupercilio aut remissione dicentis subitam efflarmamus, di maxime essica em in mentibus imaginem rerum, quas primum audimus. His artibus cum i ncasses pertracta praeda' est,accusatores subornantur,ta die funestis interrogationibus prcstituto imaginarii judices resident, adhibitis juris consultis de scribis; omnibus, quae sint agenda, dicenda, pronun- 'cianda praedoctis Ammian. i . in Leges &jura, & Catonianς vel Cassi et sententiς prς-

tenduntur . agitur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis. Amm. 26. Posthaeo intenduntur equulei, expediuntur plumbea pondera, cu fidiculis & verberibus; resultant omnia truculentae vocis horroribus: Inter

134쪽

AD CORN EL, TACIT. Uyinter catenarum sonitus, tene, comple, claude, abde, ministris tristium officiorum clami- tantibus. Ammian. 29.) Postremae in hac scena partes carnificis sunt: di cum nulla sit crudelior sententia, ea, quae est, cum parceres videtur, asperior ue nihil acerbius esse potest, quam quod poenam a judicibus ex praescriptori legum latam clementissimi Principis misera- ' tione mitigatam praefert damnatio. Inde qui in carnificis ictui substernitur, gratia Principis' a cruce aut igne, aliove ma)ore supplicio li-m beratus dicitur ἔ. & clementiae praeteXtu, ade proscriptiones & exilia, di bonorum public g tiones,& quae leviora vocantur, quamvis sunt W asperrima, venitur: & ut ditentur alii, gen re nobiles, facultatibus locupletes, urbium suarum ornamenta, acti patrimonio praecipi- tes trusique in exilium,consumuntur angore, aut stipe precaria victitant; nec modus ullus exitialibus malis interponitur , donec princi- M pem & proximos opum caediumque taedium in ceperit. m. ΣΟ. 6. Postremo Meuiatoria in bus, & delatoribus, spolia, sicerdotia, & pr curationes, tam opulentae venationis praemia persolvuntur; quibus tamen aut sibi ipsis exitium denique inveniunt, aut saltem post ritati suet. Sed impossibile est omnes nefandorum scelerum latebras inquirere. nihil enimo est supra improbitatis ingenium. Exempla il- ν' larum quas diximus delationum,di quae innosi centi-

135쪽

tro NOTAE po Li Tic Acentibus insidiantur, artium , quamqua plurima ex omni historia adduci possent; ego tamen; cum in tam tristi argumentojam fortasse nimis longus fuerim , paucissima referam, quorum primum apud citum extat,&Dionem Cassium. T. Sabinus illustris Eques Ro- manus, ob amicitiam Germanici, nefanda fraude jam tunc sublati invisus eratTiberiolas ano; cujus favor non nisi scelere quaeri poterat. Igitur Latiaris, Portius Cato, Petilius Ruffus, M. Opsius conveniunt,ut Latiaris,qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum, caeteri testes adessent, deinde accus

tionem inciperent. Initio igitur Latiaris in Tiberium, in Sejanum maledicta, de Germanico honorifica loqui, quibus paria Sabinus

rependit hique sermones tanquam vetita miscuissent, speciem ratae amicitiae fecerunt; ac jam ultro Sabinus ad Latiarem dolorem suum effundebat. Consultant deinde, quos me Oravi , quo modo Sabini dicta plurium auribus

acciperentur. Et placuit tectum inter & laquearia tres Senatores, haut minus turpi latebra, quam detestanda fraude,se abstrudere, au- re'; rimis admovere. Interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum trahit: dc simul praeterita , instantia, novosove terrores cumulat.

Eadem & ille, & diutius it a res: quando moesta, ubi semel prorupere, difficilius reti-

' nentur.

136쪽

AD CORNE L. TACIT. Ia I

nentur. Tres illi dicta ad Caesarem deferunt. Sabinus necatur. Similis historia extat apud,s Nicetam Choniaten lib. 3. annal. de Theo- - doro Styppiote per amicitiae speciem a quo- dam Camatero Logotheta inducto, ut de 1mperatore, qui ad id post aulaea latebat, verba quaedam incautiora proferret. Sextus Marius Hispaniarum ditissimus saxo Tarpejo deje- ctus est: nec dubium erat magnitudinem pes cuniae malo vertisse. Tacit. 6. annal) Agrippina Statilium Taurum , opibus illustrem, hortis ejus inhians perverti c. Tacit. IV.) Ur- sicinus apud Constantium Imperatorem E. quitum Magister ab Eusebio cubiculi prie&- 'variis oppugnatus est artibus: nullis cau- sia nisi quod domo sua, quam Antiochiae habebat, molostissime flagitanti cedere nolebat. ι Ammiani Marce g. 28.) Tripolitani continuis Austurianoru gen- , tis rapto vivere suetae incursionibus infest

bantur, conni vente Romano, Africae Comite, homine nequissimo, quamvis aepius implorato: qui fretus amnitate Remigii tunc magistri officiorum, hoste pejus provinciam vastabat. Ergo Tripolitani extrema veriti, legatos ad Imperatorem mittunt, lacrymo as provinciae ruinas exposituros. Quo comperto Romanus quendam ad Remigium , rapinaruia parvcipem equo volocissimo vectu praemit- tit, orans operam det, ut sibi ab Imperatote

137쪽

111 NOTAE POLITICAE

Tripolitanorum querelae cognoscendae deferantur. Quamvis autem ista machinatio non succederet, misso in Africam Palladio quo-- dam , qui stipendia militi solveret, dc de Tripolitanorum clade inquireret: invenit tamen Romanus aliam viam extricandi se ex hoc sibi imminenti periculo. Militib. persuadet, ut advenienti Palladio, in auu potenti viro, stipendii quod pertulerat, magnam partem acceptam ferrent: quod&factum est. It Palladius, videt luctuosos provinciae cineres, &fumantes pene adhuc recenti incendio agros: Romanique desidiam increpans. relaturum se cuncta ad comitatum Principis minatur. Quibus ille minis haut sane territus, se quoque indicaturum dixit, quod Palladius militi destinatum stipendium in suum quςstum verterit. Quid fit Z Palladius conscientia pe territus, cum Romano in miseros provinciales conspirat;& reversusValentinianum Imp. impiis artibus fallit, Tripolitanos sine causa questos assirmans. Quare Imp. impositum sibi a Tripolitanis indigne ferens , non modo querelis illorum aures non praebuit sed & legatos capitali supplicio assici jussit. Haec pestis, haec pernicies cum satis in privatorum vitam aC fortunas saeviit, cum Primcipi plerumque plus odiorum & invidiae, quam opum contulerit, tandem, nisi obviam catur, in ipsius Principis exitium vertit. Qui eaῖ quid

138쪽

AD CORNEL. TACIT. I 23

quid enim scelerum, quicquid rapinarum &concussitonum isti nebulones exercent, quodcunque injustitiae genus committunt, qui quid denique peccant, id sub regio nomine

peccant. Et ut maxime Princeps nefariorum istorum operum liberetur suspicione: conniventiae tamen aut socordiae opinionem, ex qua contemptus, & eX contemptu odium, certi mimae principatus pestes oriuntur , effugere non poterit 3 populi subjecti, ubi vestem regiam suamque pellem a gratiosis in aula inter se dividi satis diu tulerint, tandem horum avaritiam, & illorum lethargum acerbis remediis excutere solent. Hae tales ac tantae insidiae; quibus evitandis nec optimus Princeps satis cautus esse potest; audaciter dicam nulla providentia declinari possunt, nisi Princeps omnem calumniarum occasionem praecidat, quantum fieri potest ipsa omnia cognoscere studeat, pleraque ipse omnia tractet; vel saltem in ministrorum suorum fidem piissima dissidentia diligenter inquirat, quomodo Dagobertus Francorum Rex urbes circumiens jus ipse dicebat, orbos liberos, viduas tenuiores, egentes a potentiorum vi afferebat; P. AEmil. i. his. Franc) dc Alfonsus Calabriae Dux in hunc finem supra portam palatii locum hodieque monstrant advenis Neapolitani ex aere Campano nolam

suspendi jussit, qua qui pulsasset, illico vel ad

139쪽

41 NOTAE POLITICAE Regem admittebatur,vel ad illum, qui ab Rege ad audiendum mittebatur. Veneti quoque certis temporibus quosdam uaesitorum titulo in provincias sibi su ectas cum vitet necisque potestate mittere solent, qui in ambitionem & avaritiam magistratuum animadvertant , M a potentioribus oppressos sublevent. Mauroe. IS. His. Ven. Sed hic cavendum est, ne quod supra de Palladio diximus, quq sitores in eodem crimine haereant cum his in quos mittuntur. Porro delatores sistendi sunt, illisque imponendum, ut fidem faciant ejus rei

quam detulerunt. idque etiam rescripto Divi Pii, & aliorum principum continetur, ut Irenarchae quorum munus erat apprehendere reos, interrogare, cum elogio ad magistratus

mittere ) dictorum fidem faciant. Marcum Ic. in I 6. de custodi se exhib reor.) Et quando

eo ventum est, ut delatores necessarium regni

instrumentum putentur ; consultum erit plures ignotos inter se ignorantesque habeantur: qui ii consentientia retulerint, credi iis tasse poterit'; diversa dicentibus fides abnuenda , & ulterius inquirendu si quo modo veritas in lucem produci possit. Iucundum quoque scitu & memoratu dignum esti dispositorum equorum originem ab hoc fine este , ut, chm late regnari coeptum esset, reges quid in dissitis quoque regionibus rerum gereretur,

ae noscerent. Et fallit Orland us Malavolta

140쪽

AD CORNEL. TACIT. Iasin Historia Senensi, ab Augusto cursorios e quos disponi coepisse scribens. Esse enim id institutum multo antiquius ex Xenophonte

constat , qui id Cyro attribuit Itb 8 C

rop.) Locum, quia notabilis est, adscribam. Etiam aliud quiddam excogitasse Cyrum cognovimus , quod ad imperii magnitudi-

,, nem pertinet, unde celeriter intelligeret, is qui rerum etiam longe Femotarum status,, esset. Cum enim considerasset, quantum, , itineris equus agitatione diurna conficereri viribus integris posset; equorum stabulari parari curavit, di in eis equos constituit., , cum illis, qui eorum curam gererent. Or- , , di navit & quovis loco hominem , qui tum, , ad re Cipiendum literas allatas, tum adtra- , , dendu eas aliis idoneus esset, quique defati- gatos equos & homines exciperet, dc recenis tes submitteret. Atque hoc in itinere ne, , noctu quidem cessari dicitur, sed nuncio, , diurno succedere noctu nu Hς Xenophon: unde Potarum, ut vocant, antiquitas constat.

Sed & hoc institutu id imperfectionis habet.

quod Princeps non raro mendacibus literis de relationibus decipi potesti Sc hoc tantum scire cogitur, quod aliis placed Idem Malavolta, quem dixi, in eo quoque errat, quod cum post Augusti tempora usus dispositorum equorum evanuisset , reductum esse a Uicecomitibus Mediolanensibus scribit. Legimus enim Iusti-F 3. nianeo

SEARCH

MENU NAVIGATION