Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

NOTAE POLITI e .Ectus esset, ut inter utrum que firmum ac rob stum ex lignis vallum intercederet. Guisc. a.

hisor.) Postremd notatu digna est Francisci I. Galliae Regis cura, qua, cum ex carcere Hissipanico rediisset, sibi prospexit. Rex Lanojo Neapolitano Pro- rege, Alarcone militum duce de quinquaginta equitibus comitatus ad

ejus fluminis, qui Hilpaniam a Gallia dividit,

ripam venit. Eodem tempore ac pene momento Laut recus cum duobus Regis filiis, s turis obsidibus, & pari equitum numero in opposita ripa constitit. In medio amnis vacua navis erat anchoris firmata. Ad hanc Rex scapha cum Lanso, Alarcone, & octo aliis, omnes brevibus erant armati telis, traje& ab adversa ripa Lautrecus cum obsidita octo aliis pari armatura ad alterum navis latus se contulit. Deinde Lanojus ec Alar. I ege & octo comitibus navem con-iderunt ue idem ilicd factum a Lautreco de pari numero . Postquam omnes in navi onstiterunt, Lautrecus Delfinum ex sua se pha in navim transtulit; qui Lan*o,& ab hoc, Alarconi traditus in Hispanicam scapham imponitur; eodemque momento alter regis filius Dux Aurelianensis in navim acceptus Quod ubi factum est, dicto citius Rex in suam scapham desiliit; & ad ripam vectus, Turcico equo mirae pernicitatis raptim comstenso in tutum abiit. ice. Io.

Simile

192쪽

A D CORNEL. TAcrae ID Simile quiddam di vicinum notabo, moris esse, ut cum duo Principes conveniunt, is, qui dignitate anteit, prior ad constitutum locum veniat. Honoris enim quaedam species est, quod alter posterior, & ad hunc accedere videtur Gui rarae in hy omnes.) Cum de colloquio inter Leonem X. Pontificem Maximum,& Franciscum Galliae Regem convenisset: Rex biduo postquamPontifex advenist et, Bononiam ingressus est. Gui lard. m.) Margarita Caroli Caesaris amita & Aloysia Francisci regis mater, qudd pari dignitate viderentur, eodem momento per diversas Cameraci po tas contiguas aedes,ex quarum una in alteram aditus erat, ingressae sunt. Galeriata. 39 )Carolus Caesar Clementem VII. Pontificem jam ante ingressum Bononiam, Mauro- . 3. hi stor. Venet.) & alio tempore Paulum H I. Pisas Dan. Ba . Cis. 1. de vita comi secutus est. Franciscus Rex, cum Pontifex Μassiliam venisset, quamvis eadem nocte ossicii causa ipsi assuerat, tamen urbe post excedens postero die cum comitatu aulico in urbem rediit. Guieuiarae et O. his. Maurocen.

. his. Venet. In congressu Philippi Hiip niae & Sebastiani Lusitani Regum ad Gua-d lupam, posteriores Lusitani acCesserunt dic. Canesau. I. de conjunct. Portum cum reo. GAEI Flavius aucta stipendia, torquem, se co- Pi s ronam, ,

193쪽

Nbra POLITIrmirum, aliaque mistaria dona memoratIRidiculus hic est Amiratus, dum Principes dona militaria Romanis olim usitata, qualia fuerunt coronae civicae , obsidionales, navales. ex quercu, lauru aut gramine factae in usum reducere hortatur, rem a seculi genio abhorrentem , adeoque impossibilem. Aurea nunc sunt tempora, non qual ia sub Saturno Rege fuerunt, sed quibus dives Pluto imperium tenet. Pleraque sermone latino interjaciebat ore. IPertinet ad Principis &Reip existimationem, ne in judiciis, in tribunalibus, in congressibus . denique quibusvis, alia lingua etiam peregrini utantur, quam nostra. Magistratus populὶ Romani quantopere sua populique majest tem retinere laboraverint, hinc cognosci potest, quod illud summa constantia custodi bant, ne Graecis unquam nisi Latine responta. darent. quin etiam ipsa linguae volubilitate , que plurimu valent, excussa per interpretem loqui cogebant, non in urbe tantu, sed etiam in Graecia & Asia; quo scilicet latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior dissunderetur. Valer. o. a. c. 2.) Cautum etiam Romς fuerat ad Ciceronis tempora,ne quis. .

t oraret Graece 3 Valer. d. I.) dc decreta a Pra toribus latinὰ interponi necessum erat. Tymphonin. I. C. I. 48. dejud. ) Tiberius Caesar in Mimatu non nisi cum excusatione monopolii verbo

194쪽

An ConNEL ACIT: Iverbo usus est. Suet. in Tiberi Superiori seculo Hispaniae Rex Mauris necessitatem imposuit non sua sed Hispani est lingua sermonem conserendi. Denique apud Bohemos &Mo- ravos lex est, ne cui Illustri vel Equestri ordine nato cujusquam hereditatem cernere, praediave, quae nos Lan ulter appellamus pos- fidere liceat, nisi linguae Stavonicae perito. Distantibus locis invecti, ut hosem didueerent 4 dixi ad lib. i. verb. disrahendo hosti per Bructeros ctc. Propinquo summae rei discrimine, explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret, secum agitabat. Tribunos ct 'cen uriones laeta sepius, quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia: amicis ineuse adulationem: si concio voce;ur, illic quoque qua pauci incipiant , reliquos adprepere. penitus noscendas mentes, cum secreti incustoditi

inter militares cibos spem aut metum proferrent. Mae caepta, egres in augurari, per occucta 'vigilibus ignara comite uno, eontectus hume-rstr ferina pede, adit ea rorum' vias cte. I Dixi ad librum primum, quam rard Princi pes verum restileant; quibusque modis falsas delationes cognoscere possint. Mutato 'habitu, & dissimulata persona in circo, in civium panegyribus expiscari, qui de se , deque ministris sermones ferantur, squod fecisse etiam bonos Principes Joannes B e-Ho rus

195쪽

culo non caret; nec itaque mihi probatum. Accipere omenis matrimonia ac pecunias ho-sium praece destinare omni scelere major improbitas, religione non alio fine uti, quam regnandi instrumento, quo de argumento ad superiorem librum multa dixi. Quod autenti Scipio Amiratus hie falsum esse putat, Romanos abusos religionibus, & interdum auspicia interpretatos ex usu incidentium negotiora, id vel solo supra laudato Polybii testimonio confutatur. Quid enim apertius, quam quod ille fatetur Scipionem falsoDeorum colloquia finxisseῖquod ridet superstitiones,quas tamen tenendis in ossicio populis necessarias a'erit 3 An nescimus, haruspicum de augurii fraudes apud Romanos decantatissimas fuisse; ut miratus non nemo fuerit, illos, cum in publico congrediuntur, memoria fallaciarum, quibus omnes ludunt, risum tenere posse. An non denique certum est, multa vana sub celebri nomine librorum Sibyllinorum quorum responsa jactabant semper Romani ) vulgata

Tacit. . Annal ) Nec in contrarium m vel, quod multi Romae ante Doctrinam Deos spernentem nati sunt. Nam & tunc, ut post moribus seculis religiones confingebantur, re Numa, primus superstationum magister A mriaeNymphae arcanos contressus falsδja

rit. intererat, quod quamdiu tecta stam

196쪽

falsa obstrictos & inani superstitione tenebat ;patefactis dolis, veteres ceremonias, Zc melio- trum ignari omne Numinis cultu spreverunt. Aliua sibi reliquum, quam tenere libertatem aut mori ante servitium y Rectius desperatio, quam, ut solet, ira sortitudinis cos appellatur. Necessitas uni quatuor hominum vires con- fert. Usitatum fuit, estque magnis belli ducibus,ad eam necessitatem suos milites adigere,

ut aut virtute salutem tenendam,aut moriendum sibi esse intelligant. Solet enim abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare. Inde Alexander Magnus militibus suis, pervenisse eo, dicebat, unde fugere non possent, tot terrarum spatia emensis, tot amnibus, montibusque post tergum objectis, iter in patriam & penates manu esse facien- dum, rς. C. Caesar ancipiti proelio equos dimittebat, & praecipue suum, quo major permanendi necessitas esset, auxilio fugae erepto. Sueton. in Iule. 6o. Corcyraei exules, ut fugae spem omnem suis adim rent, navibus, quae eos advexerant, ignem injecerunt; Thucyd 3 quod idem Ferti nandus Cortesius in nova Hispania, &Guulielmus Normanus cum in Angliam trajeci siet , fecerunt. Et hos superioribus annis

in Belgio Mauritius Nassovius , dimissis navibus, quibus in hosticum transierati ,

imita

197쪽

iga Nor AE POLITI cnimitatus videtur. Carolus Martellus, cum innumerabili Saracenoru multitudine pugnaturus praeconium circummisit, di ipse, a quibus in extendente jam se acie exaudiri potuit, pronunciavit, jussu suo clausas esse Turonum erat ea urbs vicina loco, ubi pugnabatur in portas, neminem, nisi victorem recepturas. Hinc Ligerim, illinc hostes claudere. P. AE- mil. Prudenter sanῆl Qui enim receptum habent, quos ager de terra aliqua per tuta de pacata itinera fugientes accipiunt, timidis di ignavis esse licet, quibus verb unica spes est, nullam sperare salutem, necesse est fortibus viris esse,&inter victoriam mortemque certa . desperatione abruptis aut.vincere, aut, si se tuna dubitabit, in proelio potius, quam in f ga mortem oppetere. Denique verissimum

esse judicandum est Thucydidis IV effatum, tibi pugnare & fugere peraeque honestum est, de sine pudore flagitii; fine cura ducum abire,

fugere licet, non esse fortitudini locum.Caet runti de toto hoc argumento disserit acutus

Hetruriae Doctor sic Lipsius illum vocat in disputationibus ad Livium. lib. 3. c. in Sed

ut nostris ejusmodi fortitudinis necessitas in- jicienda est, ita hostes vel inclusi,vel in fugam effusi ad desperationem adigendi non sunt nec spe melioris fortunae exclusi etia mala tim re desinant. In quem sensum scipionis laudatur sententia, viam hostibuo, qua fugiant,

198쪽

eri, iis ibit titi is

AD CORNEL. TAeIT. ' Lῖς. muniendam: &, ut Italorum proverbiusti habet, argenteum pontem faciendum. Illud denique hie adnotandum est, seditionum auctores, ut omnis reconciliationis spes proces amandetur, ut Tacitus . his.) loquitur, suo minoresse veniae crescat minculum sceleris. insigni aliquo facinore multitudinem malesanam obstringere solere ; ut ne quidem si affulgeat aliqua spes redeundi in gratiam cum Principe aut offensa patria, acceptare eam liceat, oculisobversante horribilis sceleris conscientia. Repertis inter folia eorum eatenis, quu in

Romanos , ut non dubio eventu , portaverant. J

Ita solet summus Deus dejicere, quicquid vane se attollit. M. Antonius Cretam invasit eum ingenti quidem victoriae spe atque fidu-eia, adeo ut plures catenas in navibus quam arma ferret 3 sed irrito conatu. Fbr. 3.) avtoli Mygdoniorum, Pol b. a. dc superioribus . temporibus Hispani Britannorum opes spe devoraverant : sed utrobique hians corvus delusus est. Gedanensium in bello, quod cum Polonis gesserant,tantam fuisse confidentiam arrogantiam que memorant, ut quidam camponibus quatuor Polonos pro uno capone . promitterent. Isabellam Claram Eugeniam Belgarum Principem in nupera obsidione stendana votum fecisse *unt, non se prilis imterulam mutaturam, quam capta foret Octen-

199쪽

it NOTAE PO LITICAE M. Capta quidem est Ostenda, sed non nise . post tertium obsidionis annum : nec mihi credibile fit, Principem triennium & ultra

uno indusio usam In modum trophaeorum arma, subscriptis viactarum gentium nominibus impossit. Haut pe inde Germanos vulnera, luctus, excidia quam ea

species, dolore ct ira adfecit. erc. J Plus doloria victo asserunt, trophaea,& exultatio hostium, di triumphalis pompa, quam ipsa victoria. Apud Ammianum Marcellinum lib. 16.) cadentes proelio Sarmatae non tam mortem dolore , quam Romani militis laetitiam horrem do stridore monstrabant. Et aliud exemplum est de Maximiliano Caesare apud Guicciard.

lib. 8.) Et item aliud de Belgis apud Cone- stagn . de beZ Beli.) Hinc inductus primo

mos erigendi troph ex materia, quς no perpetuo duraret; ut, qui bello vicissent, hi tr phaeu quidem statuerent, victoriae testimoniupraesens caeterum via non praecluderetur res eundi in gratiam, dum alterius partis gloria . alterius infamia consecrata longaevo aliquo monumento foret. Et propterea, qui prima lapidea de aenea struxerunt trophaea, reprehensi sunt; Alber. Gent. 3. dejur. best. I. Plutaria: ut &,qui ultra mortem inimici odia extenderunt. Bene ille ex Germanis Imperator, qui cum hostem suu nimis precioso monumento

conditu audiisset, non inviderederespondit. velles,

200쪽

lit A n C o R N E L. T A C I T. 18s . velle, ut omnes inimici sui ita sepulti essent Nihil ex iis Caesari incognitum. consilia, locos, prompta, occulta noverat, actusque hosiam in perniciem ipsis mertebatJ Ut cuni Culi, maximum utiq; in rebus bellicis momentum , detecti nocent: ita Principum consilia in vulgus edita, dc n5, qua decet, religione secrete habita hostes potius qua illos instruunt. Conso, quem consiliis praesidere Romani arbitrabantur , Romae ara subterranea fuit, ut significaretur, consilia occulta esse debere. Io. Ros .anti'. R. . ex Plutareh. Apud persas nemo consiliorum regiorum particeps erat, pr ter quosdam Optimates taciturnos di fidos ; apud quos sulentii quoque colebatur numen. Amm. 2I . Metello Macedonico dicere solemne fuit, se interula,quet consilioru suorum conseia foret,. corpore direptam in ignem conjecturu, 'LM . 7. c. Inde quibusdam Principibus de Rebusp. dissimulandi & simulandi artes in tanto pretio fuerunt. Tiberio; Tacit Dio Cast Ludovico XI. Galliae Regi 3 Boter. a. dega son. Hsato Alexio Comneno Imperatori. Nicet. i.) Lacedaemonii dicuntur omnia Rei suae arcana occultasse; ita ut copiarum numerum, quem alii insita ingenio humano vanitate ostentant, scire nemo potuerit. Trat L Ud. v. Et inter omnia Rei p. Venetae instituta praeclarissima, quibus illa in hunc usque diem. raro Aristocratici impurii exemplo viget nore,

SEARCH

MENU NAVIGATION