Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ios NOTAE POLI Tic gnes animos parentum , & inanes ac interdum sceleratas spes subriciunt incautis. Dio F lib. y2. - Nos pravum ae debile vulgus serutamur penitur superos: hinc pagor,

Hine scelus , insidiaesue , ct nulla mod

Ilia voti. IndeHadrianus Imperator obstruxit venas f tidicas Castilii fontis saxorum ingenti mole; ne ut ipse se imperaturii praecinentibus aquis compererat, etiam alii similia docerentur. Ammian. Marcess.) Altera causa est, quod nilunt plerumque magicet sortes:&qui veriora dixisse videntur magi, non ab astris, sed a Geniis & execrabili spirituit familiaritate habent. Hi enim transacta inter homines secretaque accurate explorant, di sagaciter de futuro conjiciunt. Vel etiam, quemadmodii si coecus vim lapidu spargit, aliquando imprudens tangit metam ; sic dum multa passim hariolimentiuntur, nihil mirum est, si nonnunquam tbrtuna illorum audaciam commendat. De nique crediderim , Deum esse, qui in vindictam impiae crudelitatis nonnunquam repraesentet mortalibus ea ipsa, quae sibi non a Deo, sed a sederibus metuerunt. Sed ut dixi, saepinsime fallunt vanissimae artis jactatores, v. D. Augusin. 7 Consus. 6. Pie. Miman . contra e sstrolog. D. Barciat. I i. Argen. Quod apposito

222쪽

sito exemplo demonstrat in monitis politicis Iustus Lipsius. De Alexandro Epiri Rege nota est historia ex Livio. Ego alia tria addam. Iulianus Caesar Phrygiam sibi fatalem fore oraculo didicerat. Sed ignorabat miser, locum m. Persia , ubi caesus est , Phrygiam appellari.

Ammian. et s.)Muretusso Byzantiorum tyranno fatidici responderant, urbem non nisi per Angelu capi posse. Turris erat contigua moenibus, quae Angeli dicebatur, quod ibi nuncii

coelestis signum situm erat. Per istam irruperunt in urbem Franci, caeterique Latini Graecorum hostes P. 2Emil. lib. 6 de reb ges. Franc.

Refert Guillelmus Neubrigensis, lib. 6. hist. Angl) Stephanum quendam, quem ipse Richardi Regis Procuratorem A ndegavensem vocat, absente Rege improbas spes concepis se, deniq; de suis fatis daemones consuluisse. Cumque initio quaesivisset,visurusne iteru eL setRege, idque negasset impostor spiritus: iterum rogavit, quamdiu cum imperio futurus esseti Respondit daemon, quamdiu vives. Denique scilcitanti, ubi moriturus esset, respondit, in Ruma. Coepit igitur Stephanus confidenter expilare populares: quippe de regis reditu sibi videbatur securus, 3c solerter cave. rat , ne ullibi locoru plumae insideret, incub retve. Sed cum paulo pδst in obsidione castelli cujusdam captus esset, miser ibi misere trucidatus est.Erat autem castello nomen Pluma.

223쪽

aos NOTA POLITICAE O ludibriuml Mirum itaque est, Paulum V. Pont. Mathematicorum &Astrologorum vitae exitum ei intra paucos menses praedicentiu , nugis adeo deditum fuisse, ut veneficii metu nulla nisi a sororiis parata obson ia sumeret, denique eo procederet vanus metu ut fratres Borgnesii tres ac viginti professionis illius homines intra suas aedes coactos Pontificis fata scrutari j uberent. Andr. Mauar. I&his. Ven.)

Haud eunctatus e s ultra Germanicum, quan

quam fingi ea ,seque per invidiam parto jam δε- rari abyrahi inteiligeret.) Pessimo loco est minister Principis nisi pati iniurias ita potest, ut non videatur sensisse. Stultitia est profiteri iras & indignationem, ubi vindictae locus esse

non potest. Non igitur aliud remedium est injuriarum a majore illatarum , quam si non intelligantur. Deprehensis artibus suis,rerum domini per vim &palam exsequi solent, quod fortassis alias patrare horruissent. Quare cum vel maledici sermones, vel error aut culpa Principis gratiam avertunt, abdita arte celanda est fortunae fuga, ut nec ipse reus videatur sensisse. Tum assiduus in regia, quamvis occultis ludibriis quotidie saeviet infensus dominus, tamen ferendi constantia, novis ossiciis& obsequio vincat irae pertinacia. Hoc modo Alfonsus Ferrariae Dux, cum Pontifex ipsum ditione sua exuere in animo haberet, & ad id

iscopum Ventimilium misisset, intellectis

insidiis

224쪽

infidi is non modo non questus est de Ponti mce, sed ultro Ventimilio apud Pontificem strii-ctarum sibi insidiarum accusato, ab ipso auxilia rogavit Guice . i 3 Caesar in ieium haut aspernatin congress usabnuit. J Delatores, & qui rumores ad Princ pes gerunt occulte, cum ipsisPrincipibus co gredi non debent: quippe ex arcta di fre- .

quenti conversatione cognoscentur Zc cavebuntur tanquam delatores.

Cunctaave ejus facta, cum prohibere posset , scire malebat. ) Quod in detegendis conjurationibus admitti potest. Sed alias tyranni est malle punire, quam providere, ne poenis opus fit. Porro dominationis regiae arcanum est sin illis populis, qui nec totam servitutem, nec totam libertatem ferre possunt, connivere primis seditionum furoribus, di, cum prohiberi posset, locum dare sceleri, ut postea tanquam justa vindicta spoliari possint immunitatibus, privilegiisq; , quibus velut acutissimis spinis Principum oculi punguntur ι & veluti belli jure ex dimidia libertate, in qua vivebant, in servitutem rapti, dedi titiorum jura

tractentur. Magna erant jura, libertates ac immunitates Aragonensium: quas ipsi post Hispaniam a Juliano Comite ob stuprum filiae a Roderico Rege illatum proditam, ta totis lacc. annis a Saracenis possessam juris sui esse isti sibi dixerunt, c5dito supremo magistratu,

225쪽

liiij

tis tonii Peregii odiis occasionem Ese edie medio tollendi captaverat, sic ex Peregii calamitate , quae seditioni Caesar augustanorum quippe Aragonius erat Peregius) causam dederat , privilegiorum civitatis imminuendorum, quibus jam pridem insidiabatur, commoditatem sibi oblatam avide arripuit: & exercitu summa celeritate conscripto, missoque in Aragoniam, atque sublatis e medio liberi tis vindicibus & firmato Inquisitionis palatio. quod extra moenia urbis erat,& tanquam arte urbi cum idoneo praesidio im posita, populi j ra atque libertatem infregit. His lariam prolixe narrat Iacobus Augustus Thuanus libro centesimo quarto. buuentibin cunctis, eum diversa straten derrecte. J Inde amici fugiunt, unde strobam tur. s Seneo Dis 9. &c. Ita moderans,ne lenire, neve a perare crimina videretur. J Principem ab omni acerbitatis ac truculentiae suspicione abesse deceti Et quopiam gratiosissima sunt praemia, pinsae contraudiosissimae, ipsum omnia praemia tribuere convenit; magistratus, inquam , imperia, s cerdotia, curationes, munera, beneficia,restitutiones ; poenam vero irrogare nemini, sed earu impositionem magistratibus integerrimis ac prudentissimis committere. Ilain. . GR . 6.)Qus referendu est Thomae Campadsiet 9.riminar .Hi . consilius instituendu. esse

226쪽

esse judicium, quod ipse Gratiae tribuOIvocat , ad quod appellare liceat condemnatis ad mortem: idque constare debere ex ipso Rege, ejus conjuge, atque primogenio, & denique praecipuo religionis antistite. Verum si quis sequi hoc conlilium velit, ei providendum erit, ne cujusquam appellatio recipiatur, nisi cujus delictum est, cui ignosci possit. Nam qui majora scelera condonat, in iustitiam peccat: qui punit, famam, quam quaerit, clementiae, amittit. Igitur hic quoque Tibeberius ad extremum Libonis preces respondit, ut Senatum rogaret. c. hic.)Iιravitque Tiberius petiturum se vitam

quamvis nocemi, nasi voluntariam mortem properavisset. Quemadmodum Nero quoque dicebat . Torquatum quamvis sontem &defensioni meriid dissi sum, victurum tamen fuisse si clementiam judicis expcctasset. Crocodili lacrymael

Bona inter accusatares dividuntur J v. notas ad libr. I. verb. qui formam vitae iniit. sec.

imperii ado&visse etiam primatas opescte. dicam ad lib. 3. Non id tempus censuraeJQuippe apud se pensitabat Tiberius, vix coerceri tam pronis ascupidines posse , ex coercitione forsan plus

damni in Rempub. ferri: indecorum attrectare, quod non obtineretur. Denique populum tot per annos molliter habitum nondum a cibat ad duriora vertere. Im

227쪽

AD CORNEL. TACIT. 2I3 Diter L. Piso ambitum furi, corrupta judicia, iami iam oratorum, accusationes minitantium increpans, abire se ct cedere urbe, victurum in aliqκo rure tefabatur J Haec etiamnum optimi cuJusque querela est.

Unde factum, ut jura & judicia , res finctissimas & humano generi saluberrimas cuncti abhorreant, abominentur,detestentur: vereque dici possit, tres esseJustitiae capitales pestes, corruptos judices, longas ac pene aeternas lites, & denique advocatorum inscitiam improbitatem que. De singulis quaedam ad hunc locum notabo. Initid igitur referam aliquot sordibus iamrruptionibus judicum tollendis aute0ercendis remedia. Primum est, ne tri- Ι bunalia turpissimo mercimonii genete, velut ad licitantium aibitria prostituantur ι sed gratis, sed benemeritis conferantur. Accipere enim aliquid a suscepturis magistratum, testanteJustiniano Caesiare, T qu. 3.) omnis nequitiae principium est, di terminus. Neque enim fieri potest, quin vendere sibi licere quis putet, quod emit. Hinc homicidia, adulteria, rapinar i hinc commerciorum confusiα; hine legum ntemptus 3 quovis quamvis poenam au- redimi posse confidente. Quae omnia Veriora sunt, quanto, qui hono- emini, non ob virtutes sed divitias in

228쪽

iis it

AD COR NE L. T Aci T. 1 7 quaerentiqSImperatori, quid pretier morς hic vestitus relpondit, ut peregre eam,dcableger a te ad Imperatorem Constantinopolitanum, Caligeros aliquot hi Graeci monachi sunt arcessiturus, ut nobis jus dicant. quoniam omnes tuos judices vis occisos. Cui Imperator,o mi Ethiopille, inquit, nunquid illi sunt periti legum n strarum p di non sunt,oportun8 respondet Halia Purparatus, o Domine, cur igitur peritos tollis p nam refert Bajasetes cur male judicantῖ Iterum Halis, ego, Domi- ne, causam edam. Hi nostri stipendium epublico nullu percipiunt: capiunt igitur mercedulas a privatis. Hoc corrige, di illic0rrigentur. Placuit consilium Bajasethi, di decrevit, ut, cui hereditas tot millium sprorum sid genus monetae Turcicae est venisset, is in singula millena Cadio suo daret vicenos; in matrimoniorum & ejusmodi contractibus item vicenos. Ita Justitiae subventum.Tertia in hanc rem cautio III in , ne quis patriae suae administrationem sertiatur: in qua multum gratiet necessit dinum suarum daturus prςsumitur. Paul. sent. ix. 3 s. ibique. Cfac. vid. tit. C. π Lipat.D.arin. cte. ct ibi Gothos) Quod non tantum jura civilia Romana, sed tain Gallia Philippus Pulcher, &Carolus V. Reges constituisse dicuntur. Et olim popu' .

229쪽

Ati CokNE L. TActet.' a trnianus quoque t Nov. 8.) judicibus jusjuran-,is: dum praescripsit, quod ipse alibi, Nov. ci i. i horrendissimum vocat, Verba illius huc ad-' scribam Juro ego per Deum omnipotentem,tίφ' i di Filium eius unigenitum, dominum nostriii 3 Jε sula Christum , 8c Spiritum Sanctum , dc per Sancta gloriosam Dei genitricem dc sem- per Virginem Mariam, & per . Euangelia, i quae in manibus meis teneo, & per Sanctos

in archangelos Michaelem,&Gabrielem, puramo conscientia,germaenumque servitium me servaturu sacratissimis nostris Dominis Justinia do&Theodoret conjugi eius, occasione tradit mihi ab eorum pietate administrationis: λ0mnem laborem ac sudorem cum favore si nodulo & sine arre quacunque suscipio in com missa mihi ab eis administratione de eorum imperio atque Republi a: &communicatorsum sanctissimae Dei Catholicet & Apostolicae

vcclesiae:& nullo modo vel tem p a re adversa-b0rei, nec altu quemcunqi permitto, qua

issibilitarem habeo Juro quoque jusiu randum, quod nulli penitus neque dedi neque

dabo occasione dari mihi cing 3li. neque occasione patrocinii, neqi pronam, neque prosein suasum de provincia mittere, neque mi tam , teque occasione dot , inici suffagii, neques musissimis praefectis administratione habeo. . tibus, neque iis, qui Circa eos sunt. i eq; alii

hominum ulli et ted sicuti tuffragio pcrce

230쪽

NOTA POL rlcm cingulum, sic etiam pure me exhibebo circa subsectos pi i ssimorum nostrorum dominoru: contentus iis, quae statutae sunt mihi de fiseo, annonis. Et primum omne habebo studium, ut Elealia vigilanter suscipiam , di in devotos quidem & indigentes necessitate cum omni exigam vehementia, nequaquam sub mclinatus, neque ob hoc lucrum ipsiim considerans , aut mr gratiam vel odium exigens aliquem, citra quam competit, aut concedam alicui devotos autem paterne tractabo,& subjectos piissimorum nostror*m dominorum illaetos undique,

quantum possibilitatem habeo, custodiam: &aequus in causis utrique parti, & in publicis cilciplinis ero, nullique parti , citra quam justum est, praestabo: sed exequar universa delicta, omnem aequitatem servabo, secundum quod mihi visum fuerit justum: di eos quidem, qui innoxii sunt, undique innoxios illaesosque conservabo, noxiis autem imponam supplicium secundum legem; de omnem justitiam, sicut jam dictum eis, in publicis ic privatis Nontractibus eis servabo ; & si comperero, siseum injustitia i pati, non ego solum hoc go, sed etiam semper mihi assidentem talem

studebo assumere, ta circa me omnes, ut non

ego purus quide sim, qui vero circa me sunt, furentur, & delinqvant. . Si quis autem inveniatur circa me talis , & Mod ut ab eo, me sanare,& eum expellore. Si vero non h*c omnia ita

SEARCH

MENU NAVIGATION