Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

AD CORNEL. TAdi T. 3isquam procuraret , ut boni eventus consili rum suorum fructus haberentur: talem nihilominus negotiis speciem circumdedisse, ut illa coeptorum felicitas non tam a sua prudentia, quam fortunae indulgentia quadam , comitante sedulitatem fidemque suam pro 'nisse videretur. Hac arte Regis erga se am . rem in majus provexi sse; non aliter ac in i do, qui fortunae victoriam debet, sive indignatione victi lucrum reportat; qui suis artibus vicit, inimicitias plerumque fortitur. non. Per ei. d. v.)

Sed nec semper injuria Principum gratiam mutat. Saepe etiam illi ipsi gratiosi sua culpa sibi fortunet fugam admovent, serius, si saperent, recessuram. IV .Quidam ex iis non aestimato domini ingenio, causam, qua amantur,

negligunt colere. 5lii adhuc cruda & recentia dc ini studia, tanquam nondum prae arati

ventriculi robur importuno, usu obruunt.

Quosdam ignoratio satietatis decepit : qui

quanquam circumfluentes omnis fortunae

muneribus tamen dominum in novς alicujus amicitiae illecebras declinantem , tanquam injectis manibus retinent, proclamantque ad promissi amoris vindicias. Ita qui de gratiae Batione recedere ad magnificum otium pol rant, rapi malunt, quam abire. Quad vaesania dicam, cum in levia ingenia haec felicitas cadit; quae adversus minores humanitatem, adversua

322쪽

versus majores reverentiam exuere solenti Novimus. quam bene Solis curru Phaethon usus sit, aut Icarus pennis. Quidam nullo tot munerum , totque benefi iorum, quibus ornati sunt, respectu in ipsum Principem scelerata consilia inire ausi sunt.Cujus rei exemplum , ut infinita alia praeteream ,est in Sej no , de quo libro sequenti plura notabimus. sunt , qui dum ab externis Principibus penexit pares ambiuntur, non intelligentes sollici- 'tari se ad proditi domini scelus, consilia, quae tegi tportebat, aliis enunciant. Alii superbia, fastu , avaritia odium Optimatum, sui populi in se conditant.omnis enim error. omne in administranda repub. delictum , mnis victigalium , tributorum , aliorumque onerum impositio gratiosis in aula viris, &, ut Amm. loquitur formatoribus int- perii adscribitur. Qisbusdam capitale fuit, objeci sie 8c exprobrasse merita. Nam eo u , laeta sunt merita, dum videntur exsolvi posse,

neque exprobrantur, ubi multum antevenere

di ambitiose jactantur, pro gratia odium red-' ditur. Nihil citius senescit gratia,& memoria beneficiorum;quae quo majora sunt,ed 'pius ingratitudine pensantur. Quippe qui ea remunerando persolvere aut non vult aut non potest 3 vel oblivione vel animo suo imperam do, ut credat non tanta fuisse,qualia aestimantur, illorum memoria abjicit. Postremo,quos

323쪽

s ni

is, h

AD CORNEL. TAC a T. 3IT eo reductos ut alieno beneficio indigerent, pudet, accepisse se illud indignantur; adeo, ut plus apud illos possit odium ob eam , in quam inciderant necessitatis memoria, quam beneficii accepti recordatio. Non igitur bene rebus suis consulunt, qui meritorum diutur- .nique servitii superbia fidentes verbis eti si di querelarum acerbitate Principum suorum ingrai tudinem arguere audent. Horum enim ea natura est, ut cogi nolint. Etiam quae debent, cum solvunt, liberalitati adscribi volunt; & qui reposcit in civiliter quod expectare debebat,pro gratia odiu & exitium invenit. C. Silius, cum immodice jactasset, suum militem in obsequio durasse, cdm alii ad sediti nes prolaberentur, nec mansurum Tiberio imperium, si suis quoque legionibus cupido novandi fuisset, ad mortem adactus est. Destrui enim per haec fortunam suam Caesar, seque imparem tanto merito rebatur. Ilacit. qannad. ) Quo accedit & illa ratio, quod bene gesta etiam a suis ducibus sibi adscribi Principes volunt. Apud Romanos bellorum duces trophaeis non suum sed Principis nomen inscribebant. Tacita. annal ubi de Germanico,) Et in operibus publicis, qui nomen suum sine Principis mentione scripsissent, majestatis tenebatur obnoxius l. x. C. de ver pubi.) Et Germanis sua fortia facta gloriae Principis tri-- buere praecipuum sacramentum erat. Ta-

324쪽

ein. in German. Apuci Maurit rum Imperatorem Georgius quidam ad Persarum Regem pro pace legatus magnum adiit periculum,qubd imprudenter gloriatus effet, Regem Persarum non Imperatori, sed suae prudentiae pacem indulsisse. Theophilact. simoeati. 8. his.)vi Belgio cum Ferdinandus AlbaeDux statuam ibi cum superba inscriptione posuisset,dejici illam Philippus Rex jussit. Conset . hist. Abess. Best. I Consalvus Magnus cum liberal,

tatis terminus incaute transgressus Neapolit

mi a se subjugati regni proceres donis, benefi-

ciis, denique comitate a genio Hispanorum tantopere aliena, sibi devinxisset, & quae R gem decebant, ipse gessisset, abductus ex regno in Hispania in glorius obiit s. Boccat Cent. 38.)Ut non sine rationeCyaxares Medus apud Xenophonte s. rop. dicat, injurias populo suo illatas tolerare se posse, magna beneficia non posse. Quemadmodum enim, inquit ille

si quis canes tuos tales pascendo curandoque reddat, ut illum magis quam te norint, aut siquis ministros tuos beneficiis tales emciat, ut ipsius esse malint, quam tui,aut si quis uxorem tuam obsequiis sic demereatur, ut tandem em ciat eam sui magis, quam tui amantem, ingrata tibi futura est& invisa beneficentia: ita iniuriam Principes existimant illa, quibus populorum studia in alium derivantur, beneficia. Apud Augustum duo erant ferventissima grv. tia,

325쪽

- AD CORNEL. TAcet T. 313tia, M, Agrippa, di Cornelius Gallus. Et hic quidem insolenter elatus, statuas sibi per universiam AEgyptum ponere, sua acta pyramidibus inscribere, denique eo vecordiae labi,ut in ipsum Augustum vanissimis verbis detonaret. Igitur exulare jussus dati nationem morte voluntaria praevenit. At M. Agrippa, etsi Caesari gloriosarum actionu auctor & praecipuus adjutor effet,nihil tamen ejus gloriet sibi arrogabat : honore ce in se collatos non in suum commodum, sed inAugusti di reipublicae gloriam convertebat: operibusque publicis a se Mextructis non suos, sed Augusti titulos inscri- bebat. Diom si'. Commissa pugna navali eum Sexto Pompejo, satis habuit fugasse hostes, nec eos ultra insecutus est. Dicebat enim, hunc esse plerisquePrincipibus morem,ut nolint quenquam seipsis praestantiorem haberi: ideoque eos plerasque res, ubi haud magno labore sit statura victoria, suo ductu atque auspicio gerere,contra dissicilia & impedita aliis committere: ex quibus si se illi feliciter e e- diverint , titulum rei bene gestae tamen sibi solis adsciscere. Proinde duo haec eum, qui Incolumitatis suae curam gerit, obseruare debere : ut negotio di scili praefectus id , si fieri potest, a se amoliatur: quod si nequeat, bene εgestae rei nomenPrincipi conservet. Dio 9. Agrippae mores Cn. Agricola expressisse videtur, qui nunquam in suam famam gestisex-

326쪽

fortunam retulit. Ita virtute in obsequendo, verecundia in prς dicando extra invidiam, nec extra glorias erat. Tacit. in Agric.) Ex Britannia maximis rebus gestis reversus Romam, re notabilis celebritati 5c frequentia occurarentium introitus esset, vitato amicorum ossicio noctu in urbem, noctu in pal*tium venit rexceptusque brevi osculo & nullo sermone turbae servientium immixtus . a. Et ut militare nomen, grave inter otiosos aliis virtutibus temperaret ; tranquillitatem atque otium penitus auxit 3 cultu modicus, iermone facilis,

uno aut altero amicorum comitatus: adeo, ut

plerique, quibus magnos viros per ambiti nem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola quaererent famam , pauci interpretarentur. ac. in Agrae.)Est igitur omnino necesi

rium, gloriam egregii cujusque facinoris non nostrae prudentiae aut virtuti, sed Principi adscribere: tantum abest,ut ei servitia nivira exprobrare liceat. Quemadmodum enim, qui catenis alligati sunt remigio, cum, ut loquitur Comicus, mortui boves incursant terga ipso

rum, non reverberando, non minia, non quo

relis, quicquam proficiunt: sed moesta oculorum humilitate, di miserabili, omnibusque precibus emcaciori intutu , atque interdum

piscis aut cancrorum maritimorum a se cap torum dono navarchum ad pietatem conra O-

. . Vent. . .

327쪽

AD CORNEL. TAcIT. 3 is vent; ita qui ad immitia aularum transtra condemnati sunt, dominorum injurias, contemptum ; oblivionem non murmure α aperta indignatione excipere debent : sed acceptis constantis fidelitatis rem is everberare fluctua adversantium pertinaciam; istaque constantia Principis oculos ad officiorum storiam memoriam advertere; qui tam cstu fuisse immemorem fidissim et servitutis, erubescet tandem, dc usuras ob moram maximas praestabit.

V. Inclinatum ad lapsum sua vel aliena cuI-pa impellit omnino aemulatio A invidia, perpetuus eXcellentis virtutis comes, omnis ma

gnitudinis tortor & carnifex. Accedunt populorum murmura & querelae, quibus tanquam testibus utitur invidia: quaeq'e animum Principis quantumvis vehementi amori obnoxium utare, quae iudicium ejus non minus, quam furiosa ventora rabies maris tranquillitatem commovere possunt. Nec essugium est hic ni fiter innocentiam & modestiam. Innocentiam volo, ut aulicus omnia domini negotia procuret cum fide, & ex commodo ipsius domini.'Modestiam omnino requiro, quod invidia ut superbia Sc arrogantia accenditur, ita minui-Tur aut extinguitur humanitate, affabilitate, comitate. familia domi ut non sord ida, ita nec

splendida nimis. Cardinalem Spinosam , cui nihil non tribuebat Philippus Hispaniarum Rex, aemuli everterunt, incitando Regios mi-ο α nistro

328쪽

NOTAE POLITI c AEnistros, clientes, universos denique, ut solum colerent, solius aedes frequentarent, solius jussa spectarent, aded ut nec Reginisi Cardinalis adnuisset, parerent. Igitur ab Rege aula dimissiis est. Antonius Peregius a caelesti nuncio,

veri Regis ministro in hoc malum accepisse se remedium ait : quod extat in S. Ioannis Apocalypseos capia decimo nono. Cum Ioannes Apostolus ad pedes A ngeli cujusdam illum asoraturus se abjicere vellet, Angelus intercessit his verbis: came feceris, conservus tuus sum. lnde aulicin quoque quod sibi utile, sumat, &quanto demissiori cultu adorari se a gentibus videt,tanto magis illos sibi nocituros honores repellat ; dc non magis alios, quam se Principis .ministrum esse cogitet. Si enim, sita a gumentatur Peregius 9 Optimus Maximus Deu4, cujus infinita gloria est, qui unico nutu necavit omne animal orbe aquis submerso, &cum tempus advςniet ignibus vastis torrebit incendetq; mortalia, cunctaque in antiquum mhichaos vertet ; si, inquam, omhia potens Deus socium adorationis , qua solus colendus est, non admittit: quanto minus Reges & Domini mortales, quorum est ita limitata potestas, ut in comparatione divinae potentiae nulla sit , quenquam sibi aequalem ferent animoῖ Adsit Crgo aulicus negotiis quieta cum industria: nec pedissequorum, caeterique domestici imstrumenti superbiam affectet, aut clientu lon- . - . gumni. l. liditrii

329쪽

AD CORNEL. TA T. yi 7 gum semper post se agmen. trahat, im b, fisa piet , invidiae minuendae causa, non admittet

vana ista.

VI. Postrem δ, si tam gratiosus virtute et sortuna meruerit, ut Principi, cujus favorem nullis intermixtum simultatibus semper haebebat, superstes siti. accidit tamen plerumque, ut illa gratiae hereditas in successorem non aranseat. Nam di ea negotiorum interdum ratio est, ut hi tales imperiorum formatores, sive imprudentia, seu consultd, & haut raro Principis cui plerumque suspectus est, quicunque

proximus regno destinatur, voluntate succes.sorem offendant: quarum offer arum acris deinde in vindicta memoria servatur. Et si maxi-mε hoe non fuerit, qui novus Princeps est, suis, qui privatum coluerant, vicem reddere, sibique notiores & propius haerentes honoribus , dignitatibus, muneribus conciliare studebit. Opes denique cumulatae, &invidiosa idefuncti Principis liberalitas vel remulos vel

successorem ad repetendum,unde inopiet cause est, accendere possunt. Et sane a me nemo

remedia huic malo discet Nam qui adhuc privatum otandit, quibus ossiciis regnantem sibi. reconciliare potest 3 cum plerumque acceptae, olim injurit memoria adversus recentia beneficia praevaleat. Exigi aula, procul negotiis haberi ad magnificum, aut saltem non inops otium dimitti non poena aestimari, sed . prae O et mi um

330쪽

NOTAE POLITI cα imum debet. Denique contra invidiam, quae ex immo' sis opibus oritur, nisi illae occultari aut eIevari poterunt, una defensio occurrit,quod muneribus Principis obniti non debuimus. Tacit. I Annal. Aut, quanquam id durum sit, traditis, quorum fulgore praestringimur quies redimi debet. Ea voluntariae cessionis gratia erit, ut relictis necessariis vitae instrumentis saltem non egenum aevum s nam varitiae crudelitatisque famam metuet Prinmceps transigi necesse sit. Exempla id historias illorum, qui sive sua, sive aliena culpa ex summo aut et loco in imum praecipitati sunt, ii referre omnia, aut pler que vellem, justi voluminis opus foret. Notae sunt Parmenionis,Clyti, Philotae indignae neces apud QesCurtium. Sejani historiam Tacitus ti Dio Cassius recensent. Memorantur Plutianus apud eundem Dionem , Vetronius Thurinus apudLampridium; Apelles a dPolybium, Beliarius apud P. Oinitum fi tamen vera sunt, quae ille de eo jam sene ostiatim stipem colligente scribit in libris de honesta disciplina) Stippiota Theodorus apud Nicetam Choniatem apud recentiores Petru MVineis, Alvarus de Luna, Thomas V uolsaeus, David Rietius, Antonita Peregius, Paulus Scalichius; alii. Dunique ludorum ejusmodi frequentia stuporem mitigavit. Pauci adhinc anni plurario is, quam lubrica aulae via sit, documenta obi ala e

di st

SEARCH

MENU NAVIGATION