Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

AD ConNE L. TACIT. 33' tuum inopiam, vel parum amicam deducibus opinionem, quos plerumque aut conspirare cum hoste,aut sui commodi causa trahere bellum suspi cantu r, quantumvis magnos eXercitus dissolvi necesse est. Tertium, quod hic observo, est, longe aliam veteribus, Imperat rumque constitutionibus causam fuisse, cur Nobilibus mercimoniis interdiceretur, quam hodiernis Gallorum,Germanorum, Sarmatarum, Hispanorum moribus, negotiationibus Nobilitatem excludentibus. Majores nostri mercaturae exercitium dignioribus ideo non concedebant, quia perniciosiuna urbibus, & potentiam nobiliorum obstituram commercio- libertati censebant. l. 3. C. de commerc.

Nostris autem persuasum est, vile,atque nobili generositate indignum istud esse exercitium. Quae opinio, non tam quod omnino vera sit, quam quod ea principum arte primum seminata, nunc etiam alatur, invaluit. Cum enim

illi magnitudinem suam atque securitatem in armis consistere sciant 3 nec ignorent, Nobilitatem semel degustata lucri ex mercimoniti provenientis dulcedine abjectis armis negotia mercatilia sectaturam : necessarium fuit,eam illis sententia paradoxo proximam infundere, qua acquirere sibi emendo vendendoque vile& abjectum, aliis latrocinari gloriosum esse

crederent. cy. Bocc. cent. a. cap. 39. )Neque decorum Principibus , si una altera-

352쪽

librum I. verb. non omittere caput.

mctorem C. Caesari praGitatis ct discordia. rum arguebat J v. quae dixi ad lib. 2. verb. invis is Tiberio , . quod eum Modi agente

Sed caeteris haut laeta memoria,uirinii erat. J Falluntur Principes, qui qua indigni quidam apud illos gratia florent, eandem MPud omnes esse arbitrantur.

Vana a scelesis, dicta a maleficiis diserunt.JIta s. lib. I. facta arguebantur, dicta impune

erant. v. quae dixi ad lib. a. verb. immotum adversus eos sermones sec.

Neque carcer, neque laqueus sec. J Egregia ratio monendi potentiores ; non intempestivis contradictionibus, M contumaci libertate illos irritare , sed quo ab insanis audiamur pacatiores, primum eosdem simulare affectus. Nec enim ita sub primum impetum ulla prudentia consiliove tractabilis est. Hoc modo Otho Marium Celsum ad supplicium a militibus expostulatum, simulatione irae vinciri jussum & majores poenas daturum affirmans praesenti exitio subtraxit. Tacit. I his. JFactum Senatusconsultum, ne decreta parrum ante diem decimum ad aerarium deferrentur , idque factum vitae damnatis prorogaretur. Jτheodosius imperator triginta dies a die latru sententiae constituit , intra quos sententia capita-

353쪽

AD CORNEL. TACIT. 3 rpitalis executioni non mandaretur. l. 2 o. Q. de poen. Imperium nihil est, ni si cura salutis alienae : bonique moderatoris est restringere potestatem, resistere cupiditati,ic implacabili iracundiae; nosseque, ut Caesar Dictator fe-bat, miserum esse instrumentum senectutis recordationem crudelitatis ideoque de vita respiritu hominis, qui divinitatis pars est laturum sententiam diu multumque cunctari debere, nec praecipiti studio ubi irrevocabile factum est, agitari. Apud Proconsulem Asic DolabellamSmyrnea materiam. filium proprium& maritum necasse cqnfessa est, quod filium suum ex priore matrimonio susceptum ab eis occisum comperisset: & comperendinata , Cum consilium, ad quod ex more delata est, anceps quid inter ultionem dc scelus statui du-beat, haesitaret, ad Areopagitas missa est. Hi

causa cognita centesimo post anno cum accusatore milierem adesse juss runt me aut absolverent veneficam, aut filii ultricem punirent. Ita nunquam tardum existimarunt, quod est omnium ultimum Ammian. Marcelssier. Max. 8. c. I. A. Geg. lib. ιχ.c 7.) Cunctator

esse debet, qui audicat de salute hominis. Alia sententia potest corrigi; de vita transactum non patitur immutari. Cassiodori 7 mar: i . o Laudandus igitur Mauritius imp . tardissimus ad irrogandam capitis poenam; quod delicta poenitentia quam supplicio sanari me-

354쪽

quam sententiam etiam apud Thucydidem lib. 3.)est elegantissima Diodati Atheniensis oratio, lectuque dignissima. Adversum luxum, qui immensum proruperat, ad cuncta queis pecunia prodigitur.JQuod idem sane de nostris temporibus vere dici potest. Galli, Germani, Itali, Hispani, Sarmatae praecipue luxus infamia laborant. Sed in his populis alibi procerum tantum & nobilitatis id malum est, alibi etiam ad oppidanos homines pervenit. Creverunt eluvies, ct gurgites praerupti conviviorum , ct epulares triumphi, inutisque abun antis serici, G textilis auctae sunt a tes , ct culinarum solicitior eura;-ambitio a ornatarum domorum sunt spatia. mmiam M NeZ22.) A serico perventum est ad aureas& argenteas vestes 7 ab his ad texta serica, quet margaritae & varii generis lapilli implent per. suos colores distributi. Quid catenas dicam,& gemmeg cingula, Madamantinas fibulas,& bina ternaque patrimonia mulierum auribus pendentia ρ & ferventia saltantibus equis stabula, & ministrantium exercitus λ ecquid non 3 Digna principibus imo necessaria cura foret, providere, ne dites familiae, autelaritudine insignes studio magnificentiae prolabantur. Sed opinor, ex aliorum inopia

securitatem sibi conciliari nunc persuasum ' Principibus.

355쪽

AD CORNEL. TAci T. 3 3Omittere potius praevalida ct adulta vitia, quam hoc adsequi, ut palam feret, quibus f gitiis impares essemus J Nocet tape antiquus rigor, & nimia severitas, cui jam pares non sumus. Tae. i. his Eleganter de dictatore Sulla Lucanus: lib. 2.

simque nimis jam putrida membra reeidit. Excessit medicina modum: nimiumque fetu ta est, Sua morbi duxere , manus, perire nocen

tesa

s I cum jam soli posent peresse nocentes.

In omni vitae genere sunt, quae a pristina sanctitate A majoru innocentia ita degenerarunt, .ut coercitio fortassis plus damni in Remp, i tura sit; prqvalidis ita & adultis vitiis, ut qui ulcus hoc tangat, non aliud effecturus sit, quam ut palam fiat, quibus vitiis impares simus. Non possum hoc emcacius dicere, quam eX- pressit hac sua ad Senatum oratione Tiberius : quae tamen de solo luxu est, & sumptuariae legis contemptu. Sed alterum quoque exemplum est in militia nostra, quae in tantam degeneravit licentiam , ut nullis modis ad veterem disciplinam revocari posse videatur. Quippe connivendo intenduntur flagitia, de severitatem non fert inveterata licentia. Marsechio Marignanus, praestantissimus ducum qui superiori seculo floruerunt , quod duos ex

356쪽

j NOTAE DO LITiC Stribunis, meritos sane, in quibus exem pia ti-ceret supplicio capitali affecisset, adeo caeteros ossendit, ut multi duriciem ejus, & perpetuos labores causati missionem flagitaverint. D. Ac pr. Cin. v. de vita Cosmi Pius V. Pontifex Maximus, cum mulieres, quae corpOro

quaestum Romae faciunt, certae urbis regioni inclusas degere jussisset ; ex eo saepia is monitus est, adulteria, incestus, di caetera quaeque infanda frequentius patrari Dimite alias in melius mutet. J Quanquam ea inveterati hujus mali vis est , ut mediocriabus remediis sisti non possit: attamen Principis exemplum fortassis validius esset, quam poenae ex legibus & metus. En morbum Tiberii judicio praevalidum & omni medicina

fortiorem Vespasia nus sustulit; non s Cenis, non legibus, sed suo exemplo: antiquo Jpso cultu, victuque obsequium inde in Principem & aemulandi amor. Alterum consilium est, poenas luxui statuere, & omnibus rebus quibus ille instruitur, vectigalia tributaque

imponere: utique multo majora, quam frumento, caeterisque rebus, quibus necessarid etiam pauperes utuntur. Quidam odio habebunt insaniam tanti emendam aut si ne C tunc

resipuerint, saltem ex prodigalitate sua jactantium etiam ad Principem pars perveniet. Munitudo famae exitio erat IJ v. quae dixi ad lib. a. verb. caeterum Tiberio haut o . α

357쪽

AD COR N EL. ΤΑci τοῦ Myad hunc lib. s. verb. fato potentiae sec. Obsequium inde in principem ct aemulandi meis. J De principis exemplo ejusquevi in animis civium nemo est, qui non aliquid a novaterit. Ego igitur, in quibus ab aliis pro

ventus sum, non tango.

Ne Regis aut dictatoris nomen absumeret J V quae dixi ad lib. i. verb. eadem magistratuum

vocabula.

Ne successor in interio foret J v. quae notavi ad lib. I. verb sub dia dominationi. Nec omnia apuae priores meliora. J quod eleganter, ut omnia, demonstrat in principio 'li bri secundi Balthasar Comes Castiliongus,&singulari opere Secundus Lancellotus Perusi nus. in libro quem Honidi inscripsit. . e I di uistionem patrum mittendo J v.

I unitas afla satuendi J dixi s. hoc eo

dem lib. Non ex rumore satuendum J Cum Delphidius orator, documentorum inopia apud Iulianum exclamasset : Ecquis Caesar, nocens eme poterit usquam, si negare suffecerit λ Iulianus respondit Ecquis innocens esse poterit,si accusasse sumetet λ m. Marc. adde l. ult.. C de accusat.

Excitari quasdam ad meliora cte. J dieam ad lib. 6. P s, Et

358쪽

34 6 MOTA POL IT acn Et Pontificis maximi arbitrio plus quam bina ctium abe set dum ne diebus publici sacrificii, neu Dpiu quam bis euniam in annum. J Tanta cura sacrorum fuit, etiam qui nulla sacra habebant. Nunc beneficiati interdum Ecclesiis suis pene tam rari ignotique sunt , quam Hispaniarum Rex populis, quos in Indiis imperio suo tenet. Paulus IV. Pontifex vitam religiosam professis in coenobia, unde qualibet ex causa exierant, praestituta die nulla mora aut excusatione adhibita, redire praecepit ni id fa

cerent, a sacrorum communione excluderen

tur ἱ quae sacerdotia obtinesent, Apostolicae sed; cederent , obtemperare detrectantibus, ut ab aliis internoscerentur, pileo aut galero libneum album filum imponere jussit. Adeoque iuvere in eo edicto exequendo enitebatur, ut complures in Pontificis ditione satellitum mah u in vincula truderentur ; alii in triremes conjicerentur. Sed tanta exsa lege hominum iturbatio ac tumultus Venetiis maximet, quam urbem, qui edicto parere nolebant aut non poterant, ad triginta millia, ut tutissimum fugium elegerant, exortus est, ut plerique desperatione adacti in Turcarum oras proficisci, vel in Germaniam .migrare statuerent ; quidam in sedibus delitescentes rei exitum, ac Pontificis propinquum lethum ex pectarent. - . Mauroeen. 8. Histor. Venet. γ..

359쪽

venissis Romana lateritiam , & relinquere marmoream gloriatus est. suet. in ug. Et sane aedificandi studium non solum ingenuam quandam habet vini ptatem, sed & ma--gnificentiam principum auget, cives ad architecturam, sculpturam, picturam aliasque egregias artes excolendas invitat, pauperes

denique inde quotidiano labore victum sibi

procurant. Vias publicas lapidibus sternere, flumina pontibus j ungere, muros civitatum reficere, ad que eam redigere securitatem, quam diabolicae oppugnandi artes atque instrumenta hodie requirunt; munimenta locis opportunis, templa item & Nosodochia, Geronto mia , orphanotrophia constituere, a porticus & Bibliothecas aperire denique sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem, quo extrussa sunt, animo, ab interitu vendicare &c. alae sunt structurae principis , curas exercere dignae. Insania Neronis fuit, domum aedificare, in qua haut perinde gemmae, de aurum miraculo essent solita pridem& luxu vulgata: quam arva , & stagna, di in

modum solitudinum hinc sti vae, inde aperta spacia & prospectus.

Caeterεs quidem ad spem alliceret, aνm ne noxa ponendi, Vsus Ducis quoquo modo potiretur. J Optima ratio similia extinguendi incendia. Princeps furoris praeteriti omnibus P 6 gra

360쪽

343 NOTAE ΡOLITICAE .gratiam faciat, si qui deiectionis poenitentem ad ipsum transiverint. Quisquid hactenus es, delictum, nullum forum, nullam legem vendicaturam. Hanc veniam sua fide publice sanciat. Excutiet plerisque ista benignitas & in contrarium, si perstiterint, metus, insaniam. Multi per circuitus dilabentur. hi commilitones sequentur, illi trahent. Ducis ita destituti potiendi facilis erit aliqua ratio. Capitonis obsequium dominantibus malis ο-babatur. J dixi ad Principium hujus libri. Praefulgebant Cassius arque Brutus ea ipsquoae effigies eorum non visebantur. J Frustra laborat invidia conspicuas & laude dignas actiones sua malignitate obscurare: & egregiis

facinoribus negatus honor gloriam intendit. Tac. annal.) Labeoni quod praeturam intra stetit, commendatio ex injuria, Capitoni, quod consulatum adeptus est, odium ex invidia oriebatur. e. hic ) AElio Lamiae non. permissa provincia dignationem addidit. . Tac. Φ. anna

SEARCH

MENU NAVIGATION