장음표시 사용
381쪽
i, A D. COR NE L TACIT. 369. 'Fortassis etiam interdum consultum erit, virum auctoritate praestantem, bonum, prudentem , multitudini turbidae in speciem ducem se praebere, qui pro imperio caedes, rapinas & caetera seditionum mala prohibere, aut saltem mitigare possit. Tacitus libro primo Historiarum: sit temeritatis alienae comes Durinna, primo coactus,mox velle simulans, quo plas auctoritatis inesset consimisi seditio mitesceret. Anno Christi cin. io. xlviii. gravis tumultus per universam Aquitaniam tuit: cumque seditiosi in urbe Burdigala Georgium Chassa- .naeum Curiae Praesidem, virum gravem dc qui gratia apud plebem plurimum valebat, sibi ducem per vim sumpsi sient: ille arrepta sensim auctoritate bonos cives, quasi etiam in societatem adscitos, multitudini seditiosae immiscuit: ut hoc modo rapinae caedesque cohiberentur,& perditorum hominum audacia refraenaretur. Quanquam autem non diu fallebat Chassanaeus: tamen ille in quamlibet frementes , imperatoris jure usus, praecipuos ex . seditiosis, captatis occasionibus, quasi dicto minus audientes per commilitones confodi
jussit ita paulatim per quatriduum dest viente
furore, motus utcunque sedatus est, donec Momorantius a Rege cum exercitu missus seditionem ulturus, venisset, atque omnia, pro ea, quam amplissimam obtinebat, potestate
composuisset. Inua. v. Ubi Senatum No-
382쪽
3ν, NOTA POLITICAE Ianum metus accepit, si palam plebi , quae adsAnnibalem propendebat, contra tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, clam simulando dilationem mali invenerunt, placere sibi defectionem ad Annibalem simulantes. Ita distulerunt, done Marcellus veniret. Liv. xxx io. Simile quiddam de Othone& Vitellio memoratur, qui saevitiam mili- tum plerosque ad caedem deposcentium simu latione vinculorum frustrati, multos exitio subtraxerunt. Tacit. i. histor.) . Verum enimvero fi liis remediis locus non sit, si omnino ad vim & arma decurrendu sit: acriter ibunt magistratus in rebelles, eorumque duces extremo assicient supplicio. Nexander Magnus frendens de tribunali desiliit,&in mediu seditiosorum agmen se immisitmotatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant,
singulos manu corripuit, nec ausos repugnare tredecim asservandos custodibus corporis tradidit, Quis crederet, saevam pauid ante concionem obtorpuisse subito metu λ &cum ad supplicium videret trahi, nihil ausos graviora . quam caeteros; et Curi X. In Germania legiones tumultuabantur , ob quendam a Flordeonio Flacco in carcerem conj ectum. Conscendit tribunal Vocula legatus mira constantia prehensumque militem ac vociferantem
ei ad supplicium jussit. 8c dum mali pavent. opsimus q9isquejussis paruere. IM. iv.hist.
383쪽
Imperante Constantio, cum plebs Romana excita ab inquietis hominibus seditiosa ad Septizonium s locus is fuerat in urbeONymphae
Marci Imp. celeber) convenisset: Leontius PraefectusUrbi, quamvis omnibus dehortantibus, n9.2'violentae multitudini immitteret.
adeoque pluribus illum , tanquam in abruptufestinantem periculum , deserentibus, magna animi praesentia in medium perditorii nebulonum cuneum se immisit,& insidens vehicu- lo cum speciosa fiducia, acribus oculis dc minacibus circumspexit, authoremque tumultus inter alios eminentem vasto corpore, rutilis γcapillis arreptum , vinctis post tergu manibus stipendi jussit Vulgus omne paullo ante confertum per varia urbis membra dilapsum evanuit. Ammian. Marcell. xv. Et quanquam Oratione Marci imper. eχpressu fit, ut tarn etsi provocantis in causa capitis appellatio non fuerit recepta;poena tamen sustineatur, quoad
Princeps rescripserit ad literas praesidis ti libellum rei: tamen si fuerit seditio praerupta,
factioque cruenta, quae moram non admittat, non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causa, tunc eum punire permittitur, deinde scribere. Vlpian. I C. mi. v. f. ix. D. M in tui . rupi. irrit. D Ltest. Sed his violentis remediis non nisi desperatis cςterν,& in subsidium utendu est. Nec enim semper succedere ex iis quae supra de vi diximus,con-O 6 stat.
384쪽
37a: NOTA POLI Tic sat . Multitudo tamen semper excusata sit quae non tam consilio,quam impetu & alieno scelere abripitur: quod ad libru primum quoque monui. Alibi quoque dixi, seditiones a potentum in aula avaritia aut saevitia ortas deditione illorum, qui tam immaniter populi indignationem moverunt, sedari: quod hic non repeto. Illud addo , in locum scelerato .i istorum alios incorruptis moribus, gratos p pulo substitui debere. Quomodo Agrippina. Senecam ab exilio in aulam transtulit; id laetum in publicum rata. Tacit. x ii. Annal) Et Franciscus Olivarius prudentissimus& integerrimus vir aCardinali Lotha ringio ad summam regni Galliae Cancellariatus dignitatem . in eum finem evectus est, ut moderati imperii sub optimo legum moderatore spem populo faceret. Thuan. xv i. ct X v II.) Quanquam hoc ipse plus Senecae atque Olivario, quam aliis illusum est. Uterque enim lae di ssimam servitutem servire coactus, quod vin is reliquum erat, inter ludibi ia & pericula sub .impotenti dominatu transegit: ut apposite Senecam, in Octavia Tragoedia alter Sene. a, vel , qxtis quis ille fuit, ita loquentem introducat. sed . me potens fortuna, fallaci mihi
Blandita multu, forte contentum mea Alte exsus 8 gravius ut ruerem edita ReceptuF arce. totque prospicerem metus p
385쪽
ConNEU TAC IT.' 3 71'. Remotus, inter Corsici rupes maris: Vbi liber, animus. 9 sui juris mihi Semper vacabatstudia recolenti mea. &c. Laseimire militem diductum J Sed & dicere debebat, in superbiam , arrogantiam & rebellionem prolabi contractum militem. Hoc est illud consiliorum genus, non quidem subtile aut callidum, sed lubitaneum, celere, captum ex tempore, grata quadam argutia, Velut merces quaedam per se inanes ipso artificii fuco imponens. Huic venustati, si accedat corporis gratia, quae, ut Heliodorus in AEthiopicis bb ) inquit, omnium ad se benevolentiam. blanda quaedam violentia trahit, vel suadentis dignitas, ta praeter haec non immodica, sed secura audacia: regnat plerumque ista consili irum levitas, & veram exactamque sapientiam in egregiis, sed tardis hominibus suo strepitu obruit. Verum ista extemporanei ingenii promptitudo plerumque verae prudentiae lc. magnis negotiis suffecturae expers est. Nam ubi sustuleris istis hominibus subitas fractanque sententias : tum sterilitatem egenarum mentium, nec sum cientem ad veram lonigamque sapientiam haut dubie contemnes Rapta ista & tumultuaria consilia illis tantum placent, quibus taedium cst longa sed tuta ratiocinatione penetrare in intima & quasi Viscera negotiorum. Quos equidem simillimos esse puto illi5 hominibus, qui exte
386쪽
37 Nora poLIetiere na aedificii spectantes, intus lacunaria auro
gravia, maculosam marmorum varietatem,&
cςtera artificis miracula propilis inspicere negligunt. Ideoque superficiaria ista sapientia plerumque dignum sua temeritate negotiis exitum, & poenitentiam quidem, sed seram invenire solet. Tale consilium lair,quo de ca/pite Magni Pompeji AEgyptius ille pronuncia
vit, mortuum non mordere. Et Alexander re
giae totius Orientis,unde tot gentes jura petebant patriς tot Regum, unico quondam Graeciae terrori ebrius faces subdidit; impellente eum ad tantum dedecus vili scprto , Thaide, quae expectare hanc ultionem Graecos, quin rum urbes barbari delevissent, dicebat. Prima factionum apud Florentinos initia ab istiusmodi temeritate coeperunt: cum Mosca quidam Lambertus consultantibus de vindicanda iniuria a Bondet montio illata, necandumene diceret; addito Italorum proverbio se a fatia evo ha) qua rem perpetratam caput habere ajunt. Leon. Aret.lib. i. hist. plorent Scip. Amirat. lib. I. hist. Florentinae. Denique phrum abfuit, quin Neapoli regiae urbi ignem injiceret Petrus Aragonius; indu chus inorum sermonibus, qui potiorem esse cineribus sui sepultam quam amissam urbem scurrili dicterio jactabant. CSrip. uir. invita Ioannae II Reginae Neap.
387쪽
AD CORNEL. TAci T. 37ς liu intervalla scelerum pascebat. 8c inserius: sed
magnitudo facinoris metum, prolationes, divero interdum consilia, a ferebat) Plerumque dissicilem exitum habent consilia, quorum executio in partes divisa est, & quae circumstantiarum varietate intricata sunt. Ab initio quidem videntur facilia: verum tractat 1 dissiduitatis plena, exitu periculosa esse solent. Nam ut radii horarum indices, quot rotis di ponderibus aguntur in destinatos cursus, tot aberrantibus instrumentis mendaci monstratione
fallunt: ita si ex in finitis rebus, quae subtilia
componunt consilia, una se conditio subtraxerit, fallere ea necesse est. Neque venena,neque adulteria, neque ulla potentia satis munire S anum potuit, quo minus iisdem artibus vinceretur, quibus alios petierat. Ex hoc consequitur, populos caeteris ingenio praestantes rerum novandaru perpetua cupiditate teneri, ideoque crebrioribus rei publicae conversionubus obnoxios esse. Nimia enim disserendi subtilitate , & huic adjuncta ingenii ostent tione, Quam sibi semel persual erunt opinionem, mordicus tenent, di ab ea dimoveri probrosum arbitrantur. Quod universe asserit
pud Thucydidem tib 3)Cleon Atheniensis
dispeciatim de Megarensibus, Syracusanis, Atheniensibus, Florentinis, Genuensibus si
firmat Bodinus, de Rep. i. Qua idem test tur, Athenienses C. Dula minus annis quinquieo ν
388쪽
quies, Florentinos septies Reip. Statum mulatasse: id autem nec Venetis accidisse, nec Hel vetiis, qui ingeniis minus valent. Nec igitur subtilia ingenia novandis rebus quam geren dis aptiora, dubiis & periculosis expediendis negotiis adhibenda sunt: nec committendatis mu's excusationum, temporum eXtra hendorum, actionum cum illo, qui nobis etsi causa inferior, viribus tamen superior est, &omnium illorum negotiorum, quae assectus requirunt sedatos, & necessariam simulationem. In primis autem ab imperiis male af ctis, vel nondum con firmatis procul habenda sunt. Ut enim in aegris corporibus vel minimo motu noxii humores concutiuntur , ita quietis ingeniis infirma imperia turbantur. Sunt tamen utilia in consiliariorum collegio , ut collegarum ingenia exerceant, & exterorum artes observent.
Hane ut amore incensus, adulteris pellixit. Jv. quae scripsi ad lib. M verb. nam vulgatum erat, missum cte. gluanquam arduum sit, eodem loci potentiam ct concordiam esse. Poetis, histori cis, nemini non dicta sententia. Matthaeus Uicecomes, dictitantibus fratribus in familiari colloquio regnum egregium quid esse; verum esse , r spondit, sed sine sociis. Ex quo fratres ibi metuentes illum veneno sustulisse dicuntur.
389쪽
AD CORNEL. TAci T. 377Plerumque inopes ac magi fonte militiam Ib-mant, percensuitque crism numerum legionum, ct quo provincias tutarentur J Ex isto Taciti 'indice, quanta fuerit Romana potentia , quae armorum vis, qui inexhaustus militiae fons , intelligere licet. Non erit alienum, quaedam disserere de armorum studio : quaeque ex illo magnis imperiis bona malaque, utilia aut perniciosa, accidant. Qui ex disputatione de maximis rebus pendet judicium. Inde, quae, causa fuerit, qudd Romani tot proelia fusi; nunquam tamen universo bello superati sunt quaeque res Romanam potentiam ad summua fastigium proveXerint. & quq ex contrario libertatem pessum dederint, discemus. Intelligemus, quibus ex causis Veneta Resp. optimis legibus institutisque formata imperii sui terminos non ita longe lateque, ut Roma , proferre potuit. Dicemus de Turcicae potentiae: fundamento, deque ejus casu in erituq; conjiciemus. Alia quoque sciturarissima dignis simaque cingemus. igitur quanquam Romani iimperii magnitudinem alius justo imperio, alius civili sapientiae alius R eip. formae boninque legibus , alius sociorum detensioni, alius privatorum virtuti, alius alii rei tribuant: mihi tamen aliud videtur. Nam nec justitiam multum fuisse cordi Romanis alibi docuimus, & prudentes virtutisque studiosos aliae
quoque Resp, habuerunt, ta socios alii defen-
390쪽
3 8 NOTAE POLITI crederunt, & bonis legibus, formaque Reip. Veneti praestant: nec tamen in eam potentiam, quam in Rep. Romana stupemus, quisquam veterum, nostrorumqueRegum aut Rerump. conscendit. Statuo igitur, praecipuam & pene unicam magnitudinis Romanae causam fuisse,
armorum studium, & omnia Reip. instituta non ad civilis vitae tranquillitatem, sed gloriam & imperii amplificationum introducta. Non dicam Romanos armorum & pugnae genere, atque militari disciplina aliis omnibus populis praevaluisse.Nam ut id negari nequit, ita pluries Romanos proeliis superatos confit ri cogimur. Illud mirandum est, & sine exemplo, eos ita extra fortunae aleam fuisse, ut ca s, fusi, fugati, nunquam tamen vincerentur,
sed semper fortiores validioresque resurgirent , tandemque de hostibus sibi paulo ante insultantibus triumpharent. Nimiru ea erant civitatis instituta militaria, ut post maximos caesos exercitus, semper majores in bostem educi potuerint Quod quo pacto fieri quiverit, quam brevissime potero explicabo. Dico igitur, triplicem fuisse fontem, ex quo validi1uma Romanarum copiarum flumina, quae Orbem terrarum inundarunt, proruperunt;Tribus, Colonias, Socios. Hodie cum tympanum strepit, coeunt protervi, ociosi, legum impatientes, parentibus immorigeri, maximi mulierum moechi, aleatores, urbium sua-