Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

FORSTNERI AUSTRI I

C. CORNELII TACITI.

repente turbare fortuna coepit. J Neis

scio quo fato fiat, ut nunquam fortuna eandem uni faciem usque ad extremum vitae ostendat. Nihil de Croeso dicam aut Polycrate : quorum uterque cum felicitatem suam ipsi mirarentur, alter suspendio periit, alter a vivicomburio parum abfuit. Carolus Magnus a Saracenis magna clade in descensu montis Pyrenaei affectus: discere potuit, deficere suam fortunam. Nec Quinti Caroli ad extremum fida constansque fuit felicit's. Nam & per duces suos detrimenta accepit,ia a Germanis fugatus, ta Mediomatricum urbem frustra tentavit. Suleimano denique ut valida in rempub. Turcicam fortuna, ita domi improspera fuit, ob aemulationes aut ambitionem filiorum, quos morte quoque punire necesse habuit. Sed nec in Persas

expeditio priori gloriae respondit. Ita quae

362쪽

1ro N o T AE Ub L I T iu AE 'in vegeta 'aetate viget floretque, in senibus

marcescit, felicitas.

Saevire ipse, aut semientibus vires praebere. JDicam ad librum sextum. qui fiat,quod senes, in quibus languescere cholera debebat, ad. crudelitatem inclinatiores sunt. Mox Tiberium mariis artibus devinxit adeo,ue

obscurum adversum aliossibi uni incautum intectumque esceretJ Merito miratur Tacitus,Tuberium tanta experientia, tanta prudentia adeo a Sejano falli potuisse; hujusque rei causam non Sejani solertiae,sed Deum irae in rem Romanam adscribit. Et sane indigna res est, Principes, qui stpenumeris non extraneorum inodb, sed filiorum quoque & proximorum ambitionem suspectam habent, nec dominationis socium ullo modo ferre queunt; vel sua stupiditate, vel aliena fraude eo adduci, ut se infamia faciant servorum suorum mancipia. Res miraculo proxima, illos , qui ante susceptum principatum spiritus ambitione inflatos, animum extreme dominationis sitientem pr tulerant,post,abdicato quasi a se omni imperio, pudenda metamorphosi, omnem potentiam aliis transCribere Miraculum,cujus non magis, quam quod magnes ferrum trahit, causam reddi posse Boccalinus ait. Et tamen exemplorum frequentia, cum demere stuporem deberet, auget. Ecce Galba trium

nequissim'rum arbitrio regebatur. Suet. m

363쪽

U. 1 ) Claudius ab uxore M liberis, uti

parvo AE hiope Elephas circumagebatur. Sueton. in Claud. 28 4 Joanna I. Neapoli- lana regina ad Philippae Catanensiis fueranhaec olim fullonis uxor, cujus historiam fingulari libello seripsit Petrus Matthaeus Galliet Regis Historiographus &Ioanna II. ad illorum nutum imperabat, quibus corporis sui inhonestam permittebat usuram. Guiectata. i. hist. Scip. Amirat. in lib. de vita Ioannae. II. Constantius Imperator apud Eusebium cubiculi sui praefectum plurimum valebat. --

'man. Marcell. 18. 2 Franciscus II. Franciae

Rex Guisiis omnia tribuebat Thuan. 2 . 2s. Apud Carolum U. Gongaga, Mendoeta, de Episcopus Atrebatensis scujus pater ferrario fabro apud Vesentionem in Sequanis natus erat. M senton. Gratian. lib. s. de bese C - omnia poterant. Thuan lib. 8. Varolus VIII. Franciae Rex ad Guillelmi risibileti& Stephani de Vers arbitrium vivebat. G-eia . r. hiis )Sulei manus a Rustane Bassa pendebat. Thaan. Clemens VII. Pontifex a Nicolao Scomber o Germano, di Ioanne Μatthaeo Gyberto, quo vellent, ducebatur. Gui lard. 16.) Philippus II. Hispaniarum Rex Antonio Peregio. Thuan. f. C. 9. de Monarch. Hi an. & Episcopo Atrebatensi, Connesara. i. de bess. Best nimium credebat. Philippus III. Lemae Duci a servitiis

364쪽

si NOTAE POLIT ac Ixtiis erat. Euphorm. in Satyr. &c. Sed quam lubrico loco stent hi tales,qua que sint faciles cadere, ad supi riorem librem

dixi. Nunc videamus, quid ex hac effuse amandi caligine redundet, in ipsos Principes. Primu non opus est dicere, hos tales,de quibus nobis sermo est, fere majores spiritus sumere, quam quos deinde facile ooerceant ipsi rerum domini. De hoc enimsatis abunde dictum est. ad librum secundum .Tum semulos, aut primris aulae veteres ministros variis causis,& alios per speciem honoris removere laborant: suis. que clientibus regiam implent. Quomodo S janus inrepebat paulatim militares animos, adeundo, appellando: simul centuriones ac tribunos ipse deligebat: neque senatorio ambitu abstinebat,clientes suos honoribus aut provinciis ornando. Ipsum quoque Principem ab intima publicaru reru cognitione, quam maxime possunt, excludunt. Nam tunc omnia tutissim ξ possunt,cum domini rerii ignoratione& credulitate in ipsos laborant. Summa industria adnituntur, ns quis Principem propius

adire,& erroris ipsum admonere possit. Praeterea paulatim negotia, populi adcursus, multitudinem adfluentiu increpare, extollere laudibus quietem & solitudine artis est. Ita em mPrincipes plerum que ad vitam amoenis locis degendam, ad hortorum villarumque delicias ad venationis intemperantiam impelluntur.

365쪽

AD CORNEL. DACIT. - 3syTum hi tales literarum ab exteris , a legatim missorum arbitri sunt hi peregrinorum Principii oratores primi audiunt: hi denique nihil, quam quod placet, ad Principem referunt. In

hac vero libertate, quas cum exteris amicitias, si velint, non obruant aut injurias atquest audes praecorrupti non mulceantῖ Quippe tantae potentiae viros clam vicini Principes solent vel muneribus aggredi, vel, quod valentissimu ambiendi genus est, pene tanqua aequales sic colere, ut vix intelligant se sollicitari ad turpi ssima servitutem .Favores,praemia,ic honores, quibus alioru Principu amicos quidam afficere solent tentamenta sunt fidei, qua penu plusquam conjugali Principi suo tenentur ministri. Nam horu animi, horum studia ita cum 'Principis dignitate conjuncta esse debent, ut, quod pudicarum mulieru est, non modo non amare alium, sed ne oculis quidem lascivis intueri debeant.Qui igitur muneribus, qui h noribus coli se patiuntur, tam pretioso concussi fulgure atque ex caecati nihil praeter tam munificii largitorem vident,eique se vel cum domini sui proditione mutuas vices debere putant : aut, si levissime scelerati sunt, nec omnino his machinis concesserint, saltem debilitatam fidem non opponent illius consiliis, quem illicito foedere sic amabunt, Porro cum

illi, qui in immensu regia manu subvecti sunt nimiae potentia: invidia laborent, sicque tegantur i

366쪽

NOTAE POLITI c AEgantur a Domino, ut peti nisi per illius latus non possint: licentius turbae fiunt; Rex ipse vellicatur, M sub alieno nomine protervisis vapulat ac avaritiς flagitiorumque alienorum infamiam subit. Denique nihil ad caecitatis num anς contemplationem flebilius est, quam csim Reges immensis donis amari se putant: cum potius, si quid in illis, quos sic extollunt, verς amicitiς ante fuit, plerumque imprudens liberalitas extinguat. Quamdiu enim Regum amici sensu fruuntur laetet quidem fortunς, sed modicae, & velut fragiliores hederae arbore egent, in quam recumbant; tamdiu patronum incolumem volunt; vel quod ab eb pendeant, vel saltem quod ab ejus calamitate nihil utilitatis expectent. At postquam validiori trunco, suae magnitudini nituntur, sensim ramos eX-pediunt ab arboris nexu, qua fulciente iverunt in altum; ut vel ea cadente stare sublimes possint. Suas, inquam, res a Principis salute festinant sej ungere, quem que illi debent amorem, sibi impendunt. Quis pe Principem sciunt ab

amandi furore revogatum posse horrere ad suos errores, & quam condidit potentiam, ultro metuere: denique propemodum esse fata-le,ut postquam Rex summo illi fastigio quem- . quam admovit, alteruter ruat Iam thm ergo ab ipso cavere incipiunt, A futurae aemulationis 1 uspicionem praesentibus dolis vendicant; eo commissa negotia nectentes, non quo Re

367쪽

gis existimatio vel utilitas inclinat, sed unde

sibi securitas in fortunam,& proditum Regem affulget. Unde Sulei manno Turcarum Imperatori dicere solemne fuit, Principem uno ministro non nisi semel uti debere. Fidem quippe ministri eo usque sinceram esse, quo domini gratiam assecutus fuerit. post id non ultra idomini salutem, sed suum commodum spectare. Et tamen fatendum est, hujus infidelit, iis causam tape in ipsis Principibus esse, quorum ingratitudo facit,ut ministri negotia flectant, unde sibi utilitas redundat. Cum enim Principes non nisi cum pluit penula uti v lint, & focum, quo se hyeme foverant, aestate redeunte negligant 3 hoc est, cum non ultra, quam ipsorum opera, indigeant, suos ministros curent: illi quoque ita sibi demandata

negotia gerunt, quo ipsis nunquam carere dominus possit: aut, sicut piscator, ubi se satis opulentum videt, damnat ingratum labo- . rem, retia rumpit, scapham comburit: ita qui in aulis rem fecerunt, malunt ad otium secedere, fruique partis, quam sterilibus imposterum ossiciis Pri ncipem demereri. Corpus illi laborum tolerans cto. J v. s. verb.

copiaque O a uentia O Numeroque ct robore se mi u inter sese

cia abis, in caeteros metus cresceret J Nullum est contra militares seditiones efficacius r

medium , quam spargere & dividere militems

368쪽

NOTAE POLITI c-tem, nec unquam concedere, ut magnus ex

ercitus ociosus aesidens seipsum mirari possit. ItaTac: I. Hist. de Germanicis exercitibus: ante bellum centuriaπ tantum H turmasque noverant exercitus ibus provinciarum discemnebantur. tum a versub Mindicera contractae legiones, seque ct Gallias expertae, quaerere rursus arma , novasque discordias. sec. & 2. hist. fr mere miles, ct vires suas circum picere , septem legionessatim cte. dc eodem libro: militari a-su, cohortes turbidas, acsi una forent, praevalidas, distergendi, partem Batavorum ire in sub dium juset. Drusus quoq; Pannonicarum i gionu seditionem suspiciones serendo , legionem a legione di clando compressit Tac. r. An.) Et Vitellius praetorianas cohortes, e quibus ipsi metus erat, separavit Sed quoniam ad librum primu de seditionibus te conjurationibus dicere omisimus: operae precium erit nunc quaedam adnotare. Primum illud sciem dum est, cum periculosa consilia, quo accur

lius perpenduntur, eo segnius constitui atque expediri soleant: fieri plerumque, ut omnes Conjurationes , quibus conficiendis aliquid spacii intercedit, evulgentur. Quod eo magis fit, si inter plures inita sit conjuratio. Cum enim cuncta praemio de metui tervia sint dissicillime secretii inter tot homines reticeri po test; timidos hiaxime & imbelles. quippe &viros inter armorum strepitum educatos, Cae diuus-

369쪽

dibusque innutritos saepe in ej usmodi conatibus animu perdidisse accepimus. Id etiam de conjurationibus notandu est, solere eas nus: dinarum, nuptiarum, feriarum aliarumque celebritatum tempore expediri. Ita Claudius Civilis specie epularum sacrum in nemus v catos ad conspirandum contra Romanos in-Vitavit. Tae. 4. his.) fc Belgae Bruxellis in Montignit nuptiis in Hispaniatu regem con-jurarunti Et Hugonotae specie nuptiarum Na-varraei Parisios ad suum exitium allecti sunt. Connesag. i. ct s. debess. Best. Thuan. l. 2.)Caeterum de instruendarum conjurationum ratione , earumque difficultate Florentinus in disputationibus adLi vium late disserit: quibus autem consiliis cauti Principes illas represserint , neque Florentinus ibi tractat, nec ab aliis, quod ego quidem sciam, nisi leviter ostensum est .Quo diligentius nobis in hoc a gumento elaborandum .Quanquam igitur vis interdum succedat: tamen & saepius ea rerum conditio est, quae violentum istud remedium

non ferat. Quid enim si magna sit alicujus Catilinae potentia i quid si ipsa plebs in pau

ciores concita insaniat, & plurium vecordia constantiam eximati Blaesus cuni quosdam ad terrorem caeterorum ad fici verberibus, claudi carcere jussisset, flagrantiorem inde vim fecit, pluresque seditioni duces dedit. Tacit. i. Annat Dux Athenarum, Florentinorum ua

370쪽

3s8 NOTAE POLITICAE tyrannus, cum in se conjuratum rescivisset, unum ex suspectis comprehendi jussit. Unde

caeteri armis arreptis illum urbe fecerunt. Guillelmus PaggusFlorentinus,cum Aretinos defectionem parare praesensisset, non libratis sitis aut rebellium viribus, inermis A retium profectus, cum ex conjuratis unum in carcerem conjici mandasset, a caeteris ipse captus est.Necesse igitur est, mensurare vires suas, et ubi dubius esse potest exitus, aliis, quam vi lentis insistere consiliis. Primum itaque nihil omnino, quantumvis leve videatur, spernendum est, unde Reip.bene vel male esse possit. Parva scintilla contempta magnum saepe excitavit incendium. nihil tutd in hoste despicitur: quem spreveris,ualentiorem negligentia essciet. Viri fortis est, ut nihil timere, ita nihil contemnere. E levissimis vaporibus nubes generantur'; quae deinde atrocissimas ess- dunt tempestates. Quare prudenter M Cicero Fulviae, feminae licet indicium, in Catilinaria conjuratione, minime rejecit. Sallus.

in Cat.) & contra infeliciter juxta ac imprudenter Philotas detectam sibi a vili scorto

conjurarionem contra Alexandrum celavit.

α Curi. 4 Nihil est in districtis negotiis

tam leve , quod non interdum etiam contra sperata magnarum rerum momenta atarat.

In suo quemque periculo magnum animum habere decet: cum salute Principis aut Reip.

SEARCH

MENU NAVIGATION