Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

AD CORNEM TACIT. yyy timetur, credulum esse convenit ; etiam vana deferentes admittere. Post, ubi fraus nondum quidem detecta, at suspecta tamen est: omnibus modis operam dare oportet, ut in penitiorem cognitionem veniamus. Quod ubi factum, injicienda seditiosorum aut conjurat0rum consiliis mora est 3 ut ita omnia detegantur, nobisque muniendi nostri tempus suppetat. Et pertinet huc, quod quidam monet, objiciendam esse conjuratis taliam occasionem, qua alio tempore commodius, atque nunc conjurationem explicare se posse autument. quos iphismate etiam Romani usi sunt. Nam cum duae legiones, quς Capuae in hybe

nis erant,contra Campanos conjurassent; R

mani sparserunt famam legiones etiam sequenti anno ibidem hybernaturas. Inde coniurati spatium nactos se rati maturius consultandi, distulere scelus, donec Rutilius Cosmederi m lo potuit. L . 8.) Hanc artem aliae excipiunt, quas per exempla docebimus. Romani ad motus extra urbem propellendos bellum aliquod simu labant,aut parabant. Hoc modo tribunitios furores represserunt: PM-tarch. in Camill.) & Sylla spectante ad seditionem milite trepidum nuncium de hostis adventu finxit. Front. Itb i. c. 9 Et similis de Theagene Atheniensi extat historia apud

Constanti Caesar auro per turbulentos seditio

372쪽

36o NOTAE POLITICAE ditionu concitatores distributo rebellionem sedavit. Amm. lib. xiv.) Et Iustinianus factiones ob colorum diversitatem ortas compressit, seditionis auctoribus corruptis. M-nar.) Pisander & Drusus suspiciones serendo periculu seditionis discusserunt. Et sane non exigua prudentiet pars est,etiam in justo bello, proditionis suspectu reddere illum,cui maxime publica hostium res innititur, vel aliunde illi conflare invidiam; eamque notam ducum artem Tacitus si v .hij appellat. Lacedaem n ij, cum scirent, Periclis ductu atque auspicio Athenienses bellum Peloponnesiacum gestu ros, de viri virtutem metuerent, sacrilegium hostibus exprobrarunt, ejusque se, ni expiaretur, vindices prolassi sunt. Quod non eum in fine dicebant, quod Athenienses moveri posse sperarent, sed ut Periclem, cujus mater etiasceleri, quod objectabatur, participaverat, imvisum populo redderent. Thuyd. lib. 1.) Eadem arte Hannibal, cum in agros Romae vici

nos ignem immisisset, A ad 4 Fabij segetes

ventum esset,caeteris omnibus clade atque incendio vastatis , iis tantum abstinere aussit ; ae etiam custodes adhibuit,qui inde capere quicquam prohiberent. Liv. xx I I. Plutarch. ut Fab. Cerialis quoque idem factum extat pud Tacitum in quinto Historiarum. Et cum

Pericles ob hospitii & familiaritatis jus, quod tibi cumArchidamo hostiumRege intercede-

373쪽

AD CORNEL. TACIT. 3 6 rbat, vereretur, ne is, cum civium suorum agros ureret, suos intactos sineret, seque in proditionis 1uspicionem adduceret: initio

praemonuit populum, Archidami se olim hospitio usum: neque sibi fraudi esse debere, si ille fortassis & agris suis parceret; malle se publicos illos fieri, inque civitatis censum redigi Thucyd. ii. Iustin. III.)AlfenusVarus in exercituVitelliano castrorum praefectus seditionem compestuit,vetitis obire vigilias centurionibus, omino tubae sono, quo miles ad belli munia cietur. Inde to pere cuncti, circumspectare inter se attoniti,& id ipsum, quod, nemo regeret, paventes,silentio, patientia,postremo precibus ac lachrymis veniam quaerebant. Tacit. ii. hist.) Et quod occiso per insidias Alexandro Florentiae Duce populus Florentinus pro recuperanda

libertate arma capere non potuit, ea inter alias

causa fuit ; quod jam ante Clemens Pontifex Basilicam, ad quam in ejusmodi turbis plecrumque concursus fieri solebat, militum praesidio munierat, & vexilla atque ordines, in quos urbana plebs describi solebat,adempti e

rant: ita ut nec caput turbandis rebus, nec locus , nec rei gerendae ratio in expedito esset, 'Io. Eapt. Cin. lib. i. de viis cosm.)

Sullani AEgyptii, infinitam hominum Carru incolentium multitudinem suspectatriba ates, praealtis urbem fossis distin xςrunt. Q. ademp-

374쪽

NOTAE POLITICAE

adempturi hoc modo in fido populo coeundi

facultatem. Et inter eas causas, quibus Venetiarum per tot secula constantem pacem atque tranquillitatem nullae unquam civium coniurationes sollicitarunt, eam vel praecipuam arbitratur Io. Boterus, quod interfluentibus passim aquis scanales vocant) in multas veluti partes divisa sit civitas Super haec Romani plebem seditiosa incolonias deduc ebant; Lix. x eique agros dividebant: quo ab seditiosis consit i is, quς ex octo

proveniunt, ad agri culturam verteretur. Dio

38.) Militem seditiosu per provincia sparssi externis bellis illigabant. Tac. vii. histor. Et simile quiddam est, quod hodie quieti imperii

Helvetiorum, praeter democratiae morem tu

bis & seditionibus minime obnoxii, eam esse praecipuam causam quidam putant, quod illi stipendia apud exteror Principes facere soliti hoc modo egerere possint, quicquid in suis ut

bibus turbidum quam eandem ob causam Magnum Hetruriae Ducem classem perpetuo alere Trajanus Boccalinus ser ibit, cui militesta remiges attribuat urbium suarum purgamenta. Paucos ante annos,Vienn Austris nulla pene abibat septimana , qua non unu S aut plures furtis & latrociniis insignes gladio percuterentur, longave fierent litera. Nec id mirum in urbe magna, populosissima ; omni mercimoniorum ganere , & Caesaris taula. i Plen-

375쪽

AD CORNEL. TACIT. 363 splendidissima; in qua non magis virtutum, quam vitiorum Collegia, &, ne parum dixe

rim, coelum cum tartaro mixtum. Nunc in

eadem urbe ferias agunt cruces la patibula, di omnis suppliciorum severitas in castra migravit. Cujus rei ego non aliam reddo ca iam, quam quod ex quo bellorum incendio correpta est universa Germania, non illius exstinguendi causa, sed ut ex incendio, ruina, naufragio patriae raperent, agerent, ferrent pessimi fures, accurrerunt plerique omnes, quibus ob egestatem & flagitia maxima peccandi necessitudo erat.

A fines sunt populorum traductiones, scveluti transplantationes; quarti plurima sunt

exempla. P. AEmilius, subtracturus Macedonibus omnem rebellionum materiem, primo

res gentis cum universa familia in Italia transportavit. Constantius Imper. Sarm tis alias sed es dedit. Ammian. xv ii.) Philippus Macedonum Rex, ut pecora pastores nunc in hy-bernos, nunc in testivos saltus traiiciunt: sic ille populos Zc urbes ad libidipem suam transtulit. Disiu.) Augustus Caesar Suevos&Sicambros deduxit in Galliam , & in proximis Rheno agris collocapit. Suet in Aug. XXI. Io. Comitenus Triballos a se victos in Orientem traduxit. Nicet. Chon Carolus Magnus Sax

onum toties rebellantium nobilitatem par

376쪽

36 N O TAE POLITICAE partim in Galliam Belgicam, AEmiI 1. de reb. gest. Franc.) partim in Daciam traduxit: unde rigo civitatibus Saxonicis in Transylvania. Paul7. Manut. in descript. Trans . Annoc Io. Ia. cIX. Philippus III. Hispaniarum Rex

Maurorum ad C ac XXci . ex Hispania triremibus Caroli Auria in Africam transportavit. Et quanquam non deerant, qui factum carperent, quod tot hominum millia sacro bapti mate abluta quorum laboribus Hispania creverat,bonis exuti & seminudi in peregrinas oras dicerentur: tamen ea tanti non esse Hispani asserebant, ut proptereaRegis, Regnique salus periculo exponenda sit: Maurocen. I 8. hiis. Venet. Molucus Sciri fius Mauritaniae Rex ante proelium cum 'ebastiano Lusitaniae Rege commissum, ducibus ob proditionem suspectis milites suos ademit, A totidem qui sub alio duce ante meruerant, reddidit. Cο-ne sq. e. de coniunct. Portug. O c. Graeci suspectas urbes moenibus nudare solebant, idqueAthenienses apud Chios,Thebani apudThespienses fecerunt Thub . . Idem cyrum fecisse Xenophon tradit. Cyrop.)Et Romanos idem secutos esse consilium , Eistoriae tradunt. Henricus IH Angliae Rexo-m nium magnatum arces moenibus nudavit αsuperiori secuto LeoX. Pontifex prς cipuarum urbium muros, quos Urbini Dux munierat, Glo aequavit. v. quae dixi ad lib. 2. Eteoni-

377쪽

AD CORNEL. TACIT. 36s Eteonicus Lacedaemonius, cum milites ipsius de occupanda Chio, ubi hybernabant, conspirassent, & conjurationis signum, quo se internoscere possent, calamum gestarent; aD sumptis quindecim , quorum adhuc intemerata fides, ac per oppidum obambulans, primum , qui calamum gestabat, interfecit. Oborto tumultu & quaerentibus nonnullis, quae caedis causa hiisset, nunciari Eteonicus jussit, eo factum, quod calamum habuisset. Quo audito universi calamos abjecerunt; & compressa seditio est Xenophon. a. hisi. Graec. Cum Hanno Carthaginensis regnum assectaret , & evertere Rempub. interficere Senatum in animum induxisset, & quo nefanda consilia facilius regerentur sceleri patrando

solemnem nuptiarum filiae diem legisset, qua plebi epulum in publicia porticibus, Senatui

in sedibus suis praeberet, & poculis veneno illitis secretius Senatu ac sine arbitris interficeret, orbamque RempubL ita ad se a heret: Senatus re per ministros prodita, quando ille armis & clientelis plus valebat, decreto nuptiaru solemnibus, & posv pis modum statuit; quo ejus consilia evanuerunt. Iustu. 21. γCum Cς sar ad edendum munus gladiatorium multiplici undique comparata familia inimi

cos exterrui siet; cautum est legibus de numero gladiatorum; quo ne majorem cuiquam

Romae habere liceret. Suet. in Iul. io.

378쪽

366 NOTAE POLITICAE Henricus i II. Galliae Rex, cum in se sub tspecie foederis contra Protestantes conjurasse

Guisiu comperisset; foederi prudens subscripssit; sed Principatum foederis, imperiumque i rarmorum, quod conjurati in Guisium trans- lis ferre cupiebant, sibi sumpsit. Thuan. 63. Dionysius Syracusanns, cum de inita in caput suum conjuratione rescivisset, cauponem 4 quendam ad se vocatum,& post secretum col- loquium primio quasi delati indicii,affectum dimisit. Prudenteri nam & cum C. Caesar in Senatum iturus, ea die, quae illi suprema fuit, in Cn. Pompilium conjurationis complicem hincidisset, diuque cum illo collocutus fuisset; 4 veriti sunt caeteri conjurati, ne is Caesari s riem cogitati facinoris aperuerit. Et sane qui- cunque talia consilia animo volvunt, eo sunt vingenio, quoibunque sociare sermonem vi

dent, de se loqui putent. Porrd ubi ad manifestam intemperiem res devoluta fuerit, populares viri, & qui plebem

obnoxiIn habent, multum ad exundantem plebis furorem intra modestiae alveum red cendum valent. aequis enim auribus audiuntur, qui amici putantur, , ,

-- Magno in populo, eum ope eoorta es h Seditio, semitque animis ignobile vulg- ; Iamque faces O saxa volant, furor arma h

Tum prεtare gravem,ac meritissiforte virum 4 i

379쪽

AD CORNE L. TACIT.

Conspexere ue silent, arrectisque auribus a sant.

Virg. i. AEueri.)Nota sunt exempla L. Valerii Poplicolae, M. Horatii, & Menenii Agrippae apud Livium. Julium Getarem Tacitus de Suetonius referunt exercitus seditionem uno verbo compescuisse, Quirites vocando alias commilitones solebat) qui sacramentum ejus detrectabant. Arbetion, veteranus duX , cum Valensim p. nullo pacto ad ossicium seditiosos milites reducere posset, paucis verbis truces animos leniit. Cum enim omnibus profectior natu , & dignitate sublimior ostendisset reverendam caniciem , & publicum grassatorem Procopium si editionis authorem appellasset, milites vero filios, dc laborum pristinorum socios, Orasset, ut se magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato nebuloni, destituendo jam 8c casuro morem gererent: extemplo mutatis animis ad pristina signa redierunt. Amm Marpesi. 26 )Erat olim Florentia universa in duas factiones divisa ,

quarum una a monacho MOnialis, altera a ra

bie, qua ferebatur, Rabiosa vocabatur. Ventum est ad arma, & victi Moniales; quos inter erat etiam P. Antonius Soderinus: ad cujus aedes diripiendas cum concurrerent victores, forte domi erat frater, Episcopus Volaterranus. Is audito tumultu, indutus episcopali h

380쪽

habitu, dc Pontificali mitra reverendus adammatos prodiit, & cum reverentia Vultus, tum gravitate atque eloquentia eos continuit, ne domum fratris diriperent. Res profectd admirabilis i posse efferatos animo5 , vi Marmis invictos, apta oratione mulceri. A ptam cum di Co, eam intelligo, quae, quamvis horrida di militaris,an imis tamen temperandis apposita est. Illa enim umbrat ins ex declamatorum & philosophorum schola deridiculo erit. Qui enim

Deum non curant, qui spe, scelere,armis tu

bati suntod istam ineptam philosophiam non Componentur. Quod a Musonii Rufi Stoici exemplo discimus qui apud milites Flavianos bona pacis & belli discrimina disserens, plerisque ludibrio, pluribus taedio fuit: nec de xant, qui propellerent, proculcarentque ni admonitu modestimimi cujusque, & aliis minitantibus, omisisset intempestivam sapientiam Iacit. 3. his. Et salso Trnanus Boccalinus, cum introduxisset Menenium Agrippam Apollini promittentem alia longe lepidiore fabula quam qua Romanorum animos conciliaverat olim, Belgas cum Hispanis in gratiam reducturum, derisum ab Apolline dicit. Nec

enim eandem eme animorum humanorum , quae olim felicitatem: non cruentissimis tr

goediis XL. annos in Belgii theatro exhibitis satiari potuisse diram sanguinis sitim. parum fabularum levitatem profuturam.

SEARCH

MENU NAVIGATION