Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DISSERTATIO L

Iaudes audire exoptatis , Homerique celebratione vester animus haudquaquam expletus est, ad Herodotum , atque Plutarchum vos remitto , qui eius vitam disertissime conscripserunt , atque ad Iacobum Duportum , qui quidquid laudis sapientes omnium seculorum viri in Homerum congesserunt diligentissime conquisivit , atque in unum collegit , ne forte si ex hisce summa capita delibarem , mihi probro verteret quispiam quemadmodum olim Ianus Lascaris , deinde vero Gulielmus Budaeus Politiano hoc eodem munere in hac Urbe fungenti exprobrarunt , nempe tamquam plagiarium ab Herodoto , atque Plutarcho impudenter suffuratum eta quidquid in Homeri laudem suis praelectionibus in medium attulit. Accedit, quod consequentibus disputati nibus, & alias nacti occasiones multifariam Homeri laudes iterum iterumque pertractabimus . Cetera vero quae ad illum pertinent, videlicet qua aetate floruerit, quam patriam habuerit, an ante illum alii Scriptores extiterint , & quae ipsemet EXtra omnem Controversiam scripserit, satis esto ea omnia digito solummodo indicasse ; properamus enim ad alia eXplananda , quae Certe vobis plus utilitatis afferent , atque voluptatis. Quod 1 pectat ad aetatem , vixisse perhibetur circa annum Centesimum sexagesimum octavum post Troianum bellum , annoque ante expeditionem Xerxis sexcentesimo vigesimo secundo . De eius

patria septem urbes litigant

52쪽

Irna, Rhodos, Colophon, Salamis , Chios, Argos, Ribenae. Allatius ut patriam suam condecoraret audacter

Chium fecit ; fecit Chium etiam auctor Sybilli. norum lib. 3. γ

. Septuaginta Circiter Scriptores ante Homerum floruisse memorantur ; quos tamen validis innixi rationibus omnes esse suppostitios arbitramur . Prima igitur scripta , quae post Mosis libros aevum tulerunt , Homeri assirmamus fuisse Poemata , non quod nullum putem ante illum extitisse , qui sapientiam pertractarit , & ligata vel soluta citatione lucubrationem aliquam eduderit, sed quod fortasse Homerus primus a Grae. cis habitus est dignus , cuius carmina scripto exciperent, posterisque legenda transmitterent. Itaque & Mercurii Trismegisti libros , & Daretis Phrygii historiam de bello Troiano , & O phei , Musaei , Pythagorae , aliorumque carmina ς

carmina item Sibyllina , a recentioribus Consecutarum aetatum hominibus Conficta , utque is famam atque existimationem libris suis conculiarent , veterum illorum virorum nominibus imscripta esse non dubitamus . Iam vero ad ea ,

quae scripsit est deveniendum . Neque hic dimitus immorari utile ducimus , ea recensentes opera , quae Homerum scripsisse ferunt , deinde vero culpa temporis intercidisse . Cum enim minime compertum habeamus , an vere illa stria

pserit

53쪽

DISSERTATIO T.

pserit Homerus , quinimmo de ea re acrioris iudicii viri ambigant non pauci , & in adve sam potius partem propendeant , quid in iis enarrandis , atque excutiendiS tempus perperam absumamus Θ Quae vero supersunt ea sunt ; Ilias, Odyssea , Batrachomyomachia , atque Hymni. Batrachomyomachiam poema scilicet ludicrum de bello ranatum , & murium rid. Bibriotb. Gr. Fabriel/ T. I. l. I. e. a. num. I. alii fidentissime Homero tribuunt , alii fidentissime abnegant , eiusque poematis Pigretem quemdam faciunt auctorem , ut praesertim apud Plutarchum in e tremo libro de malignitate Herodoti videre est. Hymnos pariter ut duriusculos , neque illam Homeri dictioncm auream suavissimamque praeseserentes libentissime ab Homero reiicerem, nisi Pausaniae , Stephani Byzantii , Thucydidis,ae Diodori Siculi auctoritas deterret et, qui Hinmeri partum eos agnoscunt , putantque ab illis Orphicos Hymnos si tamen Orphei sunt , es non potius Onomacriti ) non quidem religione, sed elegantia superari; crediderim tamen , si vere conscripsit Homerus , eos admodum iuvenem , stylo adhuc rudi , & impolito conscripsisse. At enim Iliadem , atque Odysseam , in quibus auctor humani ingenii fines praetergressus esse videtur , quaeque universae sapientiae oceanum , iure optimo appellaveris , ab Homero condita esse nemo unquam dubitavit . Ad haec igitur, studia nostra , laboresque convertimus , haec UO- bis declarare proponimus, in ita disserendo ver-

54쪽

. IN HOMER M. . Tsabimur . Quod si rationem , quam in nostris

dissertationibus adhibituri sumus, praenoscerC Cupitis , auditores , haec erit . Loca quaedam insigniora seligemus , eaque eruditionis copia , quam ingenii nostri tenuitas suppeditabit , ill strare , atque exornare studebimus ; quae alicuius non vulgaris difficultatis nodo implexa sunt , extricabimus ; antiquorum morum Cognitionem trademus , sine qua aut frigere aut sordere multa apud Homerum imperitis videantur . Quanta sit inter Homerum , divinosque utriusque testamenti libros convenientia planum faciemus , quantamque lucem sacrae paginae Homero intelligendo afferant , quantamque vicissim sacris

paginis Homerus , in quo rem gratam tum Cunctis auditoribus me facturum confido , tum m

xime sacri ordinis adolescentibus , qui iamdiu Graecis litteris sedulam me praeceptore navant operam ; ipsorum siquidem est divinos libros assidua lectione terere , ut deinceps cum tempus postulaverit, sacram doctrinam aliis valeant edi serere. Praeterea illud omittere absque piaculo non polle mihi videor , ut Homerum ab eorum criminationibus vindicem , qui partim imperiti. partim stulti , partim contumeliosi atque superbi in eum ineptissime garrire , & modo culpantes , modo irridentes , ut triobolarem vatem trais ducere ausi sunt . Sane in eos nulla alia ferenda esset sententia , quam quae ab Ephoris nempe a Magistratu apud Lacedaemonios omnium

sapientissimo olim lata est in quosdam Liae

menios

55쪽

a DISSERTATIO I.

menios iuvenes, qui Spartam profecti Ephoricam sedem temerario ioco fuligine macularunt. Accipite dignam Ephoris sententiam Liceat Claromeniis indecore agere ς Ael. 2. II. nos vero paucis immutatis dicere possemus : Liceat imperitis H meri obtrectatoribus male dicere . Quid enim Homelo ossiciant stultissimi latratus , atque insanae climinationes Θ Nihil plane summam eius gloriam , atque in tuto positam nominis im- moi talitatem laedere possunt , aut obscurare .

Suam ipsorum inscitiam , stultitiam , temeritatem solummodo obtrectatores isti patefaciunt, seseque sapientium virorum Iisui obiiciunt , atque ludibilo . Quid igitur , inquies , Homerus de sensione tua indigeat ὸ Nulla profecto pro seipso defensione indigeat maior invidia,

maior Calumniis maior obtrectationibus Vates ille divinus , sive potius vatum Deus. Verum. tamen , ut apud adolescentes ipsus carminum studiosos defendatur maxime opus esse aibitramur , auditoIes ne forte per aetatem improvidi , hominum qui tanta audacia improbarunt , auctoritate decipiantur, minorique in pretio habentes minus alacriter ad eius studium

animum conserant . Haec autem , quae me ea,

quam proposui , ratione in Homerum disserenistem praeititurum polliceor , nemo alius quod sciam ) huiuscemodi lucubrationibus smul omnia hucusque praestitit. Quapropter argumentum, ut videtis , aggredior , quod rerum magnitudine, utilitate , atque iucunditate , grata insuper/n

vitate

56쪽

vitate omnes vos ad audiendum invitet , alliciat , inflammet; meque , si Deo optimo maximo annuente rite exequi possim , non prorsus indignum munere , quod mihi est iniunctum , ostendat . Interim vero quod felix faustumque si

hanc vestram frequentiam, optimi auditores, qua mirifice recreamur , vestramque , quam modo exhibetis , singularem humanitatem etiam in posterum nobis ad futuram speramus , idque a vinbis enixe petimus atque obsecramus . MaXime vero obsecramus opem tuam , fidem , patrocinium , amplissime Moderator . Tuum est enim , vir sapientissime , qui literarum patronus , Uindex , assertor a Magno Regioque Etruriae Duce Constitutus es , eos qui tum in Florentino , tum in Pisano Lyceo sapientiam publico iure tI dunt , ac profitentur , in tuam fidem accipere, benevolentia complecti , fovere praesidio . Tuum est iacentes doctrinas erigere , & paene intermortuis vitalem quamdam afflare auram . Tuum est & auditoribus animos addere , & virtutem prope dixerim infundere , qua in optimam , uberemque doctrinae segetem possint excrescere . Non enim satis est generosas plantas fecundo

solo excipi , & sedulum habere cultorem , nisi Sol ipse vitali calore accedat , vim indat , &ad fructus edendos promoveat . En plantas Vides , cultorem nosti , tu vero Solis ossicio iam perfungere . Tom. I. B DIS .

57쪽

DISSERTATIO II.

De H merica apud Virgilium , & Τassum

imitatione .sYNOPSIS.

I Οουν omnium poetarum Homerus . Prima Aenesis dos pars οὐ eam exbibet , altera uiadem . Sinonem , cy' navale certamen de suo confingere aliquibus mi sus est Virgilius . Eius poema nou v grvbum , sed arebetypum dicendum . Linguae Latiis nae ingenia , suaeque aetatis moribus indulsis Μ νo . Scatieer , aliique nonnulli fluite Homerum . prae Virgilio despicatui babent . Virgilias erga minmerum iuratus . Homeri modesta fingularis. Complura loca , quae Tasius accepit ab Homrro . Par aior Homeri imitator Fus , Virgilius in te meantior . Tassus reprehensus , quod episessium omis rix . Quae utilitas proveniat suZosis ex cognitiores

Homer/cae imitationis in poetis maximis . Horatia praecepta de imitatione . Versisnes ibi nou damnamor . Voluptatem etiam Uert exam n illud Hom ricae Mitationis . Huius voluptatis expers , qui Graecae linguae est imperitus . Ad Graecum sudium hortamen . Explieatio vocis Stande , quaomstieba poematis Etrusci nuncupantur .

. Quam. Diuitigod by GOrale

58쪽

Uamquam praecedenti sermone Home. ricas laudes ad alia properantes singinlatim percurrere non potuerimus , duas

tamen praeterire , antequam ad carminum explanationem deveniamus , nequaquam licere nobis sumus arbitrati . Prima est , quod boni quique poetae ex eius imitatione profluxerint . Secunda , quod Homerus totius antiquit iis , omniumque doctrinarum si parens. Quarum unam explicabimus hodie ; alteram disputatione , quae proxime subsequetur. Utraque enim putamus studiosos iuvenes in Homeri studium vehementer accendi posse . Caput igitur

Homericarum laudum , quotquot umqua n EXC

gitari possitnt , maximarum illud esse arbitror, quod omnes magni nominis vates adeo in eius imitationem incubuerint, ut in animum sibi induiscere visi sint , se non posse celsum aliquem in poesi gradum tenere , nisi se huiuscemodi imit tionis studiosissimos exhiberent. Neque sua illos fallebat opinio ; nam eorum poetaIum Carmina, qui ab Homeri imitatione longe abierunt , vel cum tineis luctantur , vel piperi , scombri u devoventur . Cum enim Homerus post homines natos ingenium sine exemplo maximum singulari divini Numinis beneficio sortitus fuerit , atque eo poeta talis eXtite Iit , ut nemo umquam illum superaverit ; sed aliquis vix ad eum accesserit longo proximus intervallo : squis in poetica facultate non sub eo praeteptore se exerceat, nihil

B a boni,

59쪽

11 DISSERTATIO II. boni , perfecti , ac laude digni in lucem edat,

necesse est . Quam bene igitur, vereque pronunciavit Ovidius , Homerum elle illum : -- a quo ceu forete perenni ritum Pieriis ora rigantur aquis . Horatius vero plus laudis tribuendum Latinis vatibus censuit , si suas elucubrationes ex Homerico fonte potius derivarent , quam si ipsi met omnino de suo novas excogitarent ἰ

---. tuque

Remus Iliacum earmen deducis in actus , Quam si proferres ignota , indictaque primus . Quapropter non inepte Homerum Siciliae comparari posse arbitror . Sicut enim haec fertilissima regio eam frumenti copiam se in per produ-Xit , quae non tantum proprios populos aleret, sed exteris etiam , & praecipue populo Romano alimenta largiter ministi ai et : ita unus Homerus effusissima sapientiae ubertate non solun suis Graecis, sed reliquis etiam vatibus , maxime vero Romanis , Italisque affatim alendis sufficit. Quid de pictoi e Galatone, sive malis Palatone, ut putavit Caelius p Is enim teste Aeliano l. I 3. c. 22.

siquidem

.-- pictoribus , atrue portis

Quidlibet audendi semper fuit aequa potesai

60쪽

ut ostenderet ex Homero ceteros vates sive fieri,sve ali , illum finxit evomentem , alios vero ea, quae ipse evomuisset , haurientes. Volaterranus autem ex Aeliano, parum diligenter inspecto , ut Ioannes Schefferus observavit , meientem , non vomentem Homerum facit. Etsi vero optimos quosque poetarum tum Latinorum , tum Etruscorum multa ex Homero plus minus excerpsisse , eiusque studiosos imitatores extitisse liqueat; nihilominus duos tantummodo libet seligere in praesenti disputatione excutiendos , unum de Latinis , de Etruscis alterum , Virgilium nempe, atque Tassum , videreque , quomodo , & quinusque Homerum uterque imitatus sit , ut hinc honum fructum in disputationis exitu pro vestro in literis progressu colligere possitis, iuvenes ornatissimi . Hos vero duos tantummodo in medium

affero , quia si plures adducerem , in longiusquam par est , traheretur oratio , aequumque dicendi modum transiliret . Neque miremini , auditores , me maluisse ex Etruscis Talta in seligere , quam Ariostum ; nam quamvis mira rerum vatietate amoenisque diverticulis Ariosius Homericam poesim plus exhibuisse videatur , quam Tatas ; quaedam tamen accuratior , atque subtilior peculiarium rerum Homericarum imitatio

apparet in Tasio , quam in Ario sto . Age vero Viigilii Aeneidem piimo loco observemus . Anne , quaeso , a capite ad calcem in illo admirabili poemate , numquamque satis laudato , quidquam aliud quam Homerum Latinus Vates expressit pNam

SEARCH

MENU NAVIGATION