Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DISSERTATIO IV.

De Iulii Caesaris Scaligeri in Homerum

censura. s Y N O P S I S.

inam sis Scaligeri iudicium audax , ct Homero

ireturiosum . Sestigeri doctrana atque eruditiomuli s resonoriis comprobata . Nimiam Abi tribu bat . Contumeliae , quas in Erasmum fudit, ingenuo miro prorsius indignae . Ex ambitione. Homeribosis esse motuit . Poeseor Graecorum ex filii tes Amonio parum fuit peritus . Virgitius ab Homero in malais prudenter descimit , ut sui temporis morabus Lasinaeque linguae ingenio se accommodaret. Qua mir doctis miris bene sapit Virgilius , melius tamen sapit Homerus . Quam insolens in elegantissimos . atque maximos poetas etiam Latinos Scaliger fumris . Tres praecipue Homeri Censores inlusi . uualis Critice commendanda , qualis respuenda. Uo praeclaris de alicuius doctrina, atque ingenio vulgo Circumfertur opinio, eo plus eius iudicio deferre solemus , ubi sententiam suam de aliorum

scriptis libere profert . Quapropter nil equidem miror, si nonnullis Homeri existimationem deminuerit Iulii Caesaris Scaligeri doctrinae fama

82쪽

celeberrimi iudicium, quo eum Virgilio longe in.

seriorem audacter pronunciavit , & tantum non poeticum sertum capiti eius detraxit . Quale

enim iudicium , Dii boni t Homero iniquius, eiusque carminibus iniuriosius ferri unquam pintuit Θ Ait enim tantum Virgilium Homero praestare , quantum mulierculae plebeiae nobilis praestat matrona ; &.quidquid in Homero libe. Tum est, atque laxum, scite contrahi a Virgilio;

quae enim a natura proposita sunt Homero adigumenta , quasi dictata discipulo emendata esse a Virgilio tamquam magistro , nullumque fere dicterium , cavillationem nullam missam facit,

qua maΣimum poetarum omnium patrem , Tegemque passim proscindat , & fere deridendum propinet , quod plane in quinquaginta, novem columnis eiusce libri peragit , cui nomen Criti. cus , in quibus utriusque vatis loca inter se com parat, ut Virgilium ubique praeferat, Homerum ubique pessundet . Quamobrem , ne Scaligeri

auctoritas vobis imponat , & glaucoma ob oculos obiiciat , peculiari hac dissertatione , quod tulit de Homero iudicium apud vos expendere decrevi , ornatissimi iuvenes , ut nimirum vobis Cum Ieputetis amplectendumne illud vobis sit, an potius Iespuendum . Neque vero existimetis me nimium mahi tribuere , qui tanti nominis virum , quanti plane Scaliger est , arguam , atque refutem . Quandoquidem enim disputationibus latice meis Homeri carmina vobis edauerenda, illustranda , atque propugnanda pro mei mune. E a ris

83쪽

16 DISSERTATIO TR

1is instituto suscepi , necessitate paene Compellor, ut magnum hoC offendiculum de medio tollam , ne forte aliquis vult runa ab Homeri lectione , studio, atque amore sive retardetur . sive repellatur. Et primum quidem ut Cognoscatis me non iniquum esse doctrinae , atque ingenii Iulii Caesaris Scaligcri aestimatorem , fateor virum fuisse tanto ingenio pracditum , tantaque doctrina , ut

cum Vossio Insit. I. r. cap. 3. ) naturae quasi miraculum ausim appellare & acutius , aut capacius ingenium inter homines vix milia ab illo. ipso Iuliano aevo cum Lipsio sentiam derecta pronunc. Ling. Lax. e. I. .Cum aliis vero stolidos esse putem , ac vervecum in patria natos , qui divinum virum Caesarem Scaligerum non admirentur . QuamUis enim iuvenilis aetatis partem in armis absumpserit , seriusque diterarum 1tudiis se dediderit ; nihilominustum ingenii praestantia , tum assiduo labore id consequutus est , ut praeter. Philosophiae , &Medicinae non vulgarem peritiam , quam sibi paravit , in omnigena eruditione maNimus fieret. Nihilominus notius est , quam ut verbis exponi indigeat , nimium sibi tribuisse , vana sui opinio. ne facile inflari consuesse , nulli maximorum scriptorum pepeIcisse , maledictorum suorum i culis vel summa totius literariae reipublicae culmina impetere gloriolum sibi putasse , quod eruditorum plerisque probatur , improbasse , Contraque quod plerisque improbatur probasse , se solum circumspexisse, ceteros superbiendo despe.

84쪽

xisse , se solum doctrinatum omnium atque elegantiarum arbitrum , Corvphaeum , apicem quasi constituisse , se lum videntem procaci fastu iactitalle , ceteros autem omnes Vel caecos , Vel

iustitiosos habuisse , tamquam furiosum gladio , eruditione , atque ingenio abusum esse , sus deque omnia permiscuisse , nihilque tam seculorum omnium iudicio comprobatum ipsi fuisse , quin, si prava lubido incessebat , vellicaret, derideret,

Conremneret , reprobaret. Habetis iam , optimi auditores , veris coloribus expretam Scaligeri imaginem , atque indolem . Maximus itaque ingenio fuit Scaliger , maximus itidem arrogantia, atque fastu . Quas enim scripsit literarias exercitationes , non tam eruendae veritatis studio protulit , quam ut effreni desiderio suo satisfaceret, cum iis , quibuscum vellet , congrediendi quos vel antiquis temporibus , 'vel suis literarum , cruditionisque principes haberi cognoverat. Quamobrem de eo assirmare non dubitamus , quod

dum se philosophiae pallio continuit , recte , &decentissime ; cum vero imperatoris literarum Paludamentum induit , futiliter , & vane omnia fere locutus sit. Quod vero non ex veritate, sed ex turbulenta animi Concitatione , rabie , ambitione , qua se transversum agi sinebat, iudicium ferret, satis argumento esse possint contumeliae, quas in Erasinum, virum opinione omnium longe doctissimum, intemperanter fudit, quae huiusmodi 1 unt , ut vel levissimos halecum vendito res , atque baiulos dedeceant , & rubore suffumdant. Dissitigod by Goral

85쪽

38 DISSERTATIO IV.

dant. Piget de docto viro haec dicere debuisse,

sed huc me necessitas quaedam adegit , ut planum vobis facerem , mirum non else , quando. quidem sui impotentem ambitio faciebat, si Homero hostis esu voluerit ; putavit enim maximam sibi gloriae accessionem 1 ore , si quem secula Omnia communi consensione demirata essent , ipse impeteret , parvi faceret , sperneret ; & in quem ceteri omnes tamquam in caelestissimum sapientiae verticem inspicerent , in eum 1agittas suas ipse intorqueret , & ubi libet censoria vi ga fodicaret. Equidem puto ad eius refutandas criminationes id unum 1atis esse posse , si i videlicet animadvertatis pessimis ab eo modis vatem illum peliundati , quem omnium seculorum eruis datissmi quique totius pCeleos , ac sapientiae principem unanimi consensione VeneIati sunt, atque exosculati , quandoquidem nemo omnes , ut aiebat Plinius , omπes neminem fefellerunt ῶ quapropter si summam Homero laudem omnes nullo non tempore tIibuerunt ; quid eius apud vos , optimi iuvenes , exiitimationi Scaliger detrahat vituperando , conviciando , maledicendo pFilius eius Iosephus docto patre doctior , iniquam patris sui in Homerum Criminationem pla. Ne s entiens , ut eum aliquatenus excusaret eo confugit , ut non satis peritum Graecorum poeseos diceret . Sealigeriana I. Si namque Iulius Caesar poesim Graecam probe intellexisse , eiusque indolem , atque ingenium assecutus esse dicatur , pro eo quod Homerum contemneret, maximis

86쪽

ximis ad Caelum usque laudibus extulisset , &candidissimam Homericorum carminum simplicitatem cum nobilissima maiestate coniunctam numinquam demirari desivisset , quod si non fecisset, malignitatis erat insimulandus. Maluit itaque Glius patris imperitiam , quam malignitatem in medium afferre . Haud equidem inficior , Uirgilium Homeri perpetuum imitatorem non paucis in locis a magistri exemplis descivisse ; sed hoc exigere fui aevi mores visi sunt ab Homerici aevi moribus longe discrepantes . Romanorum s luxus Virgiliano tempoIe eo ascenderat , ut sinpremum attigerit gradum , propterea quod Romae imperium , ut Livii verbo utar , magnitudine iam labolaret sua l. i. ) . Quare etsi optime poesim suam concinnavit Homerus congruentem scilicet & Graeci sermonis fluiditati , tuique

aevi moribus ς prudenter tamen egit Virgilius, ut Romanis suis placeret, effusissimae illi magnificentiae Carmina sua accommodando , linguaeque Latinae indoli obsequendo; nihilominus probe intelligo , eos , qui nihil , aut leuiter Graecae poestos venustatem noverunt, nisi opportune admoneantur , facile Scaligerum fore dec

plurum in praedictis novem , & quinquaginta sui Critici columnis , in quibus utriusque loca conferens Homeri scilicet , atque Virgilii , ubique illum deprimit , hunc extollit , cum tamen Peritis fucum facturus neutiquam sit, quibus si be- ne sapit Virgilius , multo adhuc melius sapiet semper Homerua . Cavete igitur , Optimi adole

87쪽

o DISSERTATIO IV.

scentes , ne Scaligeri auctoritas vos seducat , neve eius dicteria in Homerum prolata , ab elegantissmi vatis lectione , atque admiratione di. vellant . Passim enim , ubi prae Virgilio Homerum flocci pendit , exclamare solet indigne , ridiculum est , fatuum es , Virgilianum non es, Grae-

eulum est , Romanum non es . Verum , o bone, quomodo quae in Homero carpis , Graeca es.

non possint , Romana elle pollint ρ Quid v. g.

Graecum vatem immodice reprehendis , quod

Ulyulcm gloriantem facit sese & ligna secare ,& ignem accendere , & scii foris optime fungi

scire ministerio , cum ea tempestate nihil huiusmodi regibus esset indecorum, & haec, prout est usus, & consuetudo , vel turpia , vel honesta habeantur ρ Ante Romanos Reges in regia somtuna nihil superbum fuit , aut valde magnim cum , adeo ut reges coenam sibi ipsis procurarent ; qua de caussa in Iliade Achilles, & Ρatroclus hospitibus ministrantes inducuntur : &in Odyssea ad cyathos Menelai filius Megapenthes statuitur. Nausicaa vero Alcinoi Regis Phaeacum filia , ut vestes lavaret, ex urbe cum ancillis ad flumen egreditur . Profecto non iusta de caussa propter haec indignaris Homero. Quemadmodum si Moysem ceterosque veteris foederis divinos Scriptores reiicias , quod praestantissim

Tum earum aetatum virorum smplices , facile Dque mores , quales tunC vigebant, aurea , nativaque dictione linguae suae & ipsi pariter

enarravelint , neque iis consequutorum tempo

rum Dissiligoo by Corale

88쪽

IN HOMERUM.

Virgilium vero regiae orationis auctorem , illud etiam solerter perpendere debuisses , multa esse, quae in Graeco sermone elegantissime efferantur, quae nisi aliter Latinus sermo enunciet quandoquidem Latinus sermo Graeco austerior est, asperior , atque perplexior plane sordescant, neque parum Latinas aures offendant. Suus Cuique linguae lepos est , proprietas , atque elegantia ; quaeque unius linguae veneres sunt , in alia saepe merae sordes habentur atque putamina . Sed magis, magisque Scaligeri petulantiam, atque incredibilem audaciam agnoscere est, auditores , in altero libro , quem Hypercriticum inscripsit , ubi primi ordinis auctores Latinos, quorum fama in tuto residere videbatur , tamquam magister discipulos castigare , atque emendare , temere ausus est. Nonne enim pro multis Ovidii, ut ipse blaterat, non bonis proponit sua meliora , & scitiora , & tamquam male tornatos eius versus incudi reddit suae Θ De Catullo vero haec habet : Catullo docti nomen quare sis ab

antiquis attributum , neque apud alios comperi , neque dum in mentem evenit mihi ; nibit enim non mulgare es in eius libris ; eiusdem autem syllabae eum durae sunt , tum ipse non raro durus . Multa in eo languida , quorum miseret , multa coacta ,

quorum piget. Quid de Horatio Θ Nonne artem ipsius ad Pisones scriptam contemptim deprimere, Tom. I. F ac

89쪽

et DISSERTATIO IV.

ac nullo paene loco habere non erubuit ρ Artem inquam illam , opus plane divinissimum , nec sine Musarum afflatu elucubratum , quam dum scribe. . ret quod de Aristotele librum de interpretatione 1 cribente Suidas dixit ) non in atramento , sed in mente calamum tinxisse visus est a quare omnium admiratione dignissima semper fuit, neque unquam satis eruditorum laudibus celebrata . Scaliger autem eam vocat artem tradιtam e arte ς deinde vero cum ex ordine eius Praecepta Connumerasset , subiungit , si praeceptoresnoseri nos illam olim ad bune modum partiti essent, eius sane facies nota nobis fui et , itant aliunde petendum esse auxilium intelligeremus , Atunc autem admiranda erat Amplicitati nostrae . Et quoniam supra aliorum iudicium assurgere , illoque reiecto acutius suum, atque sagacius proponere pro more habuit , quemadmodum Horatium , Catullum , Ovidium maximo in honore a ceteris doetis habitos in multis saepe deprimit nam quaerat calliditate interdum etiam Commendat , &probat , ne videatur ex animi arrogantia, sed ex veritate iudicium ferie) ita Claudianum , quem non adeo demirantur docti , pleniori ore celebrat , & exornat . Maximus , inquit, poeta Claudianus , solo argumento ignobiliore oppressus addit

ex ingenio quantum des materiae. Felix in eo calor , cultus non invisus, temperatum iudicium ; dictio eanssida , numeri non affectati, acute Lesa multa , flue ambitione. Quid amplius de Virgilio suo dicere potuisset homo Virgilio addictissimus P

90쪽

Contra cum alios accepisset Lucanum paene parem Virgilio facere , in eos invehitur , & in ipsum Lucanum , quem interdum ait , potius la-tIare , quam Canere . De Statio Ismiliter doctiores ita iudicant, inquit, meliores esse Dietas Thebaide , atque Acbilleide; at ego contra sentio . Cumque talem, ut accepistis, in auctorum censura se praeobeat, vult tamen a gloriae cupiditate haberi alienus , & extra ambitionis culpam poni. Suum veritatis studium passim legentibus obtrudit , multoque opere suadet . Sed nugas agit ; flagrantissima cupiditas , atque ambitio , qua perpruriscebat usque ex unguiculis Plautino verbo dicere libet emunctiorem narem suam ostentandi ipsamet palam se facit , & imprudenti excidit, ut mala quem tussis urget , quantumlibet extimulantem pruriginem laboret opprimere numinquam facit , quin se prodat, & identidem pe strepat . Quomodo enim inanis sit gloriae contemptor , qui frequenter adeo thrasonice loquaritur , ut gloriosus Plauti miles vix se praedicet arrogantius Θ Nonne certissimum arrogantiae indicium offert , dum in aris , quas Virgilio excutat in fine Hypercritici , se se putide ait , non egere hac gloriola , ingenium scilicet suum in

maximorum scriptorum censura venditandi, Cum

satis sibi laudis paraverit philosophicis operibus,

quae in lucem edidit Θ Tres praecipuos , maximeque furiosos reprehensores Homeri fuisse comperio , quorum criminationes singulas subinde

suis locis refutabimus , sicut & aliorum humi-F a lioris

SEARCH

MENU NAVIGATION