Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

3 6 p cipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

Contra quos omnes tam IconOclastas, quam Vigilantianos Ac Hugoni- stas, caeterosque alios, sive in Sanctos, sive in sacras Reliquias , aut in Imagines sacras blasphemantes haereticos, clamat communis ac perennis Ecclesiae Catholicae sensus a suit enim semper dogma Catholicum , seu Catholicae Ecclesiae doctrina, licitum esse Sanctos in coelo rcgnantes invocare , sacras illorum Reliquias venerari, Imaginesque sacras honorare seu adorare, non quidem adoratione Latriae soli Deo debita, sed ad ratione longe inferiori, & solum honoraria, in sola, v. s. salutatione , genuflexione, in inflexione capitis, osculatione, vel in aliquo alio sim, i ritu externo posita, imo nec absoluta, sed relativa; ita ut non sistat haec adoratio in ipsis sacris Imaginibus vel Reliquiis, sed transeat & reseratur ad Sanctum illum , cillus sunt reliquiae , vel imago a & quamvis tribus primis Ecclesiae saeculis non tam frequens, sed sere nullus, aut saurem rarus viguerit, ob saevientem tyrannorum persecutionum , actualis di externus tam Reliquiarum, quam sacrarum Imaginum cultus & usus;

viguit tamen in Ecclesia dogma de licita & utili Sanctorum invocatio ne, necnon de licito tum Reliquiarum, tum sacrarum Imaginum cultu; ac proinde non Idololatria est, nec illicitus dicendus huiusmodi cultus, an perperam ctiumniantur haeretici, quodque sic manifeste probari posset, quoad fingulas partes. Prima quidem pars, quae est de invocatione Sanctorum, sic ostenditur.

I. Ex illo Lucae cap. I 6. versa a. ubi dicitur r Factum es autem ut morentur mendicus, ct portaretur ab Angelis in mum Abrahae. Mortuus G --τem dives, o sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis , vidit Abrabam d longὸ , oe Lararum in sinu eius i oe ipse

clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, σ mitte Lakarum , ut int/ngat extremum digiti sui in aquam , ut refrigeret linguam meam , quia crucior an hae flamma. Et duit illi Abraham : Fili, recordare quia receptui bona invita tua, ct LaRarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero eruciaris ..... Et ait: Rogo ergo te Pater, ut mutas eum in domum patris mei;

habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne o ipse νeηiant in hunc locum tormentorum. Et ait illi Abraham : Habent Moysen oe Prophetas; audiantillas. At ille dixit: Von , pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen o Prophetas non audiunt; neque se quis ex mortuis resurrexerat, credent. Quo in loco , ut patet, a Cnristo, & post Christum a Luca trina refertur invocatio facta sancto Abrahae, nec tamen illam improbat Abraham pater fidei nostrae , illam non reprehendit Christus , nec arguit Lucas ; arguisset autem Lucas , reprehendis ut Christus, & improballet Abraham, ii Idololatria esset, & illicita Sanctorum invocatio. a. Ex illo Pauli ad Coloss. cap. q. vers. a. dicentis : Orationi instate .... orantes simul oe pro nobis. Et a. ad Theis. cap. 3. Vers. I. Fratres , orate

prs nobis, ut sermo Dei currat, oe curscetur, sicut apud vos. Ubi Paulus invocat Sanctos in hac vita existentes, rogatque ut Orent pro se , & hoc non putat Idololatricum esse, sed licitum, pium & ntile, imo utilius dici debet Sanctos jam in coelo cum Christo icgnantes invocare; unde est quod S. Hieron. contra Vigilantium dicat: Si Apostoli ct Martyres adhue in corpore constituti poseunt orare pro cateris, quando pro te adhuc debent esse soliciti , quanto magis post coronas, victorias o triVmphos e unus homo Moses senem ris millibμs armatarum impetrat a Deo riniam. Exodi cap. 3 a. vers. Iq. Et

382쪽

tiber septimus. 377

stephanus imitator Domini sui, o primus Martyr in chrisso , pro persecut

ribus veniam deprecatu . Αct. cap. 7. vers. 39. Et postquam cum Christo esse e reint, minas valebunt e Paulus Apostolus ducentas Ieptuaginta sex sibi d cit in navi animas condonatar. Act. cap. 27. vers. 37. Et postquam resoluturese coeperit cum Chrso, tunc ora clausurus est, ct pro bis , quι in toto orbe ad suum Euangelium crediderunt, mutire non poterIx Ergo, &c. Secunda pars , quae est de sacrarum Imaginum cultu , patet I. ex illo Exodi cap. as. vers. I 8. ubi praecipit Moysi Deus, ut duas Statuas , seu Imagines duas faciat, quae duos repraesentent Cherubinos super arcam , quae magno in honore erat, ponendos, dicens : Duos quoque cherubim aureos productiles facies. a. Ex illo Num. cap. 2I. vers. 8. ubi praecipit pariter Moysi Deus, ut serpentem aeneum iaciat, seu aeneam serpentis imaginem, dicens : Fac serpentem aeneum, oe pone eum pro h io : quι pedicussus aspexerat eum, vivet. Fecit ergo Moyses Serpentem aeneum , ct posuit eum pro signo; quem cum percu s aspicerent, sanabantur. Et iraec aenea serpentis imago magno in honore & veneratione erat. Ergo, dic. Tertia pars, quae eli de Reliquiarum veneratione, patet 1. ex illo Moysis facto, quo veneratus est Iosephi Rcliquias , secum ex AEgypto aut rens illas , ut habetur Exodi cap. I 3. vers. I9. Tulit quoque Moysies ossa Iosephi secum, secundum quod fuerat filiis mandatum ab ipso , de de quibus Iosephi ostious dicitur Ecclcliastici cap. 49. vers. 18. Et ossa ipsius visuata sunt, oe post mortem prophetaverunt. Censet ergo veneratione aliqua dignas illas Iosephi Reliquias, de quibus tam honorificam mentionum habet

Scriptura lacra. 2. Patet ex illo A. Regum cap. I 3. vers. 2o. ubi dicitur :Mortuus est ergo Eliseus, sepelierunt eum. Latrunculι autem de Moab προ nerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem , viderunt

latrunculos , oe proiecerunt cadaνcr in sepulchro Elisei. Quod eum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, ET IIetu super peder suos. Honore haud dubie digna luere aliquo, & singulari veneratione aliqua, ipsa Elisei ossa, per quae

tam inligne patravit Deli, miraculum. Ex iis ergo constat Sanctorum in coelo regnantium invocationem , sacrariun Reliquiarum Imaginumque cultum non esse sacrae Scripturae disi

nuru, sed conionum, nec proinde Idololatricum & illicitum , sed pium , utilem de licitum , imo de usu receptum in Ecclesia a primavis Christiana religionis temporibus, ut loquitur Tridentina Synodus, tess. as.

De Rhetorii Si

Rhetorii, sive Ubetoriani suere, teste Philastrio Brixiensi , haeretici nonnulli a Libetorio quodam duce suo nuncupati, & in AEgypto & Alexandria

quondam luborti; qui ita insanae mentis, inversique cerebri erant viri, ut cunctas approbarent haereses, haereticosque laudarent omnes, Be ex iis nul.

Ium errare, sed bene sentire omnes, perperam & stulte dicerent cum suo Magistro Rhetorio i quae haeresis tam iuilia, rectaeque rationi distona visa est S. Augustino, ut in suo de haeresibus libro ad Quodνultdeum, impossibi te esse dixerit , ut quis sanae mentis compos hoc sentire possit. Cum enim plures sint ex diametro inter se pugnantes haereses, quomindo fieri poteth, ut unaquaeque illarum credatur vera nisi credatur duo contradictoria posse simul esse vera, quod rectae & non inversae rationi

manifeste repugnat, quod communis sensus reprobat, de sacra Scriptura damnat i

383쪽

De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

damnat; si enim omnes verae & approbandae sint haereses, si omnis laudandus saereticus, laudandus erit Sabellius , laudandus Arιus , laudandus Thotinus, quos tamen omnes Catholica damnavit Ecclesia; laudandus erit& Macedonius, de quicumque alius in Spiritum Sanctum blasphemans haereticus, quem tamen damnat in Scriptura Christus, Marc. c.3. v.29. dicens, quod qui blasphemaverit in Spiritum sanctam, non babebit remissionem Πι aternum . Si omnis laudandus esset haereticus , ut perperam dc non miniis lin- pie, quam stulte tenuit ille Metorius ; nullus consequenter vitandus est et haereticus, contra illud Pauli ad Titum, c.3. v. Io. manifeste dicentis: H. reticum hominem post unam σ secundam correptionem deνita.

ARTICULUS X.

De elarioribas , qui circa haereses scripsere , viris. Clariores T J T, quae hic in hoc nostro de haeresibus libello brevitati consulente

ma rachin omisimus, non omittas , sed discas aliquando, tu nobilissime Can-.; ..titi ' didate; luvat hic tibi cursim insigniores designare, qui de haeresibus scripse P re viros, quos inter eminent s&Irenaeus. r. S. Irenaeus, de quo supra, S. Polycarpi discipulus, & Lugdunensis primus post Pothinκm , seu Photinum Episcopus , qui Libros edidit quinque adversus haereses sui temporis , & praesertim contra Valentinianam prci fide Catholica, pro qua Martyrio damnatus anno 2os. vel 2oa. ut viniunt alii. Tettuliἰω a. Tertullianus Carthagine nobilibus, sed Paganis in Africa parentibushu - ortus , qui relicto Pagailismo , Christo per Baptismum natus , de Carthaginensis Ecclesiae Presbyter ordinatus , inter alia quae pro Ecclesia scripsit

opera, librum texuit unum de prascriptione adversus haereticos, quo haereses impugnat omnes ; & insuper quinque alios contra Marcionem haereti--m; unum contra Vatintimanos ἰ unum contra Hermogenem ; unum contra Traxeam ; unum de resurrectione carnis contra Sadducaeos; Ze contra IudaeoS alterum.

s. Epipha- 3. S. Epiphanius Salaminae in Cypro Episcopus , qui insigne illud opus

suum, Panarium vulgo dictum, & tres in Libros divisum, edidit adversus octoginta , hoc est , adversus haereses omnes ad suum usque tempus in Ecclesia subortas, cui de Anchoratum, sive Anchoram addidit circa Christi annum 38o. s. Phila S. Philastrius, in Italia Brixiensis Episcopus; qui cum S. Ambrosio destitus. Iasio Lugdunensi, Aquileiensi intersuit Concilio, anno 38 I. vir eruditus de sanctus, cujus meminit S. August. in suo de haeressibus Catalogo; qui scripsit Librum unum de haresibus, tam ante quam post Christum ad sua usque tempora subortis : sed magna cum prudentia & discretione legendus Liber ille, clim plura inter haereses recenseat, quae vere haereses non sint. Obiit autem vir ille sanctus circa annum Christi 387. quem praesente sanio Ambrosio, publico laudavit elogio ejus in Sede Succcssor S. Gaaedentius. S. Autu. F. S. Augustinus, insignis Ecclesiae Doctor, de quo supra; qui unum destinus. baresibus contexuit Librum, seu Catalogum haerescon , ex Epiphanti Eusebiique scriptis collectum , additis nonnullis aliis , di misit ad Quod υ-vium , Cartilaginei sis Ecclesiae Diaconum , ad quem sic incipiens ait : uod

384쪽

Liber septimus. 79

Quod petis saepissimὸ atque insunnovi, sancti pli Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria

fidei Christiana , oe Christiani nominis obumbratione fallentia : scias me olim longὸ antequam peteres , facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas este sentirem ; sed quonιam fateor nullum mihi ut te institisse poscendo, in ipsa tamen molesta imsantia tua, ct iam tuum nomen attendi σ dιxi, aggrediar oe faciam Quos

vult Deus, oec. In cuius Libri Praelatiuncula, duo promittit S. Doctor, I. se omnes haereses ad sua usque tempora grassatas recensurum. a. Se, quid famciat haereticum, dicturum : primum implevit hoc in libello, non vero secundum, unde est quod imperfectum vocet Librum istum Possidius. 6. Theodoretus Cyrensis, seu Cyri in Syria sitae urbis Episcopus ; qui Theodo. Haereticarum fabularum A. Libris scrisit Compendium, in quo de haeretacis retus omnibus, a Sim e Mago usque ad Eutychen agit; quique licet olim contra oriuum Nestorio faverit haeretico, postea tamen retipuit, & Nestorium inter hetreticos recensuit Libro 4. sui de Haereticorum fabulas Compendit, circa annum q3O. vel q27. ut placet aliis, aut 46o. ut opinantur alii. 7. Vincentius Lirinensis vulgo dictus, de potius Lerinensis dicendus , Vineen

quia Monasterii Leri Galliae Insulae Presbyter , cassiani Massiliensis coae-tius Liri vus , & S. Lupi Trecensis Episcopi germanus, vir juxta Gennad. lib. de Rς'si 'Script. Eccles ua Scripturis sanctis versatus, de Ecclesiasticorum dosmatum notitia suffcienter instructus, qui biennio circiter post Ephelinum

Concilium cecumenicum, hoc est, anno circiter 34. proprio suppretis nomine, ad evitanda haereticorum collegia, nomine Peregrini , aureum scripsit libellum , seu Commonitorium adversus profanas haruum omnium novitates; & obiit anno Christi Mo. 8. S.Ioannes Damascenus, de quo supra; qui nedum in omnes sere haereses, de fide orthodoxa scripsit Libros quatuor , di speciatim adverius M hu, .mchaeos dialogum unum; contra Iconomachos, orationes tres; dc in Minnothelitas unam; contra Acephalos Librum unum , de in Theopaschitas Epistolam unam ; sed qui insuper de tentum haeresibus eontexuit Librum , quo omnium ad suam usque aetatem recenset haereticoriim sectas; obiitque vir ille sanctus de fidei defensor invictus circa annum 75O.9. Euthymius Zigabous , Ordinis S. Basilii Monachus ; qui praeterquam Euthymi . quod e b. Ioannis Chrysostomi , aliorumque veterum Patrum scriptis eximia collegit in Scripturam Commentaria, P Uliam edidit Orthodoxa mei adversus hareses omnes, anno Christi circiter I ii 8. Fuit & Euthγmtus alter sub Theodosio iuniore, anno M. o. sed qui nihil scripssit. - ii .

AEduentis Ecclesiae iii Burgundia Presbyter & Theologus eruditus ; qui 'Praeter cisoni con, Gemmam anima, hoc est, opus illud, in quo de divino ollicio, de de sacris Missae caeremoniis agit, de cui titulum hunc praefixit , Gemma anima , praeter Commentaria in Libros Salomonis , postquam de Luminaribus Ecclesiae , sive de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui claro suae doctrinae lumine Ecclesiam illustrarunt, Librum ediderit; scripsit de alterum de hareticis, qui eam toto suarum haeresum fumo offuscarunt.

Horebat vir ille pius de eruditus, circa annum Iaa O.

FF. PP. Ordinis Religiosus; qui sub Gregorio X. Lugdunensi secundo in-- --ἰς Iersuit Concillo, anno I 174. ut in vita S.Boων. testatur Petrus Gallesinus, S. Sedis

385쪽

3 to De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

S. Sedis Protonotarius , de . b. Mir. in sua Bibl. Eccles9 Scripsit pro LM tinis lilros q. eontra Graecorum errores de processione Spiritus Sancti, quos postea latine vertit, jussit Martini V. Romani Pontificis, Ambrosius Camal-dulensis Monachus, & sui ordinis tandem Moderator supremus, sive Generalis , quosque notis illustratos Ingolstadii tandem edidit Petrus Stevaditius, &extant in Bibl. PP. edit. Colon. Negat tamen Bellarm. lib. de Scripta Eccles. Cesecam intersius se Concilio secundo Lugdun. contendens illum sub. fine saeculi I . vixisse. Vide Bellarm. Posseν. m. Cumellii. λ. G in Carmelita Catalaunus, e Ruscinonensi oriundus comitatu, de ' Guido de Perpiniano vulgo dictus , Carmelitarum ordinis Prior Generalis duodecimus , Majoricensis postea primo , & Elnensis tandem Episcopus, qui inter alia, praeter unum de perfectIone vita Catholica librum Ioanni XXII. Romano Pontifici dicatum , scripsit insuper ad Cardinalem Abbanensem, ingens de baeresibus omnibus Volumen; & obiit Avenione, anno

Christi r33o. t. 0IM PH. Thomas Valdensis , natione Anglus, & prosessione Carmelitici pωVδὲ ς ι β riter ordinis Prior Provincialis , & Henrico V. Anglorum Regi a Con- se stionibus , qui insigne scripsit opus cum hoc praefixo titulo , Doctrinale

mei antiquae contra Vν cIstas ct Hussitas , quod Martino V. R in. Ponta dicavit, &tres in tomos ita divisit, ut in I. agat contra illOD, De Deo, de risio , de Petro , de Ecclesia , de υbgiosis. In I. vero De Sacramentis ς& in 3. De Sacramentalιbus. Obiitque tandem iii Gallia Rostomagi, circa annum Domini I 3 o.

Ioanne Fischerus a

Sunt & alii numero multi, qui sipecialiter in haereticos scripsere recentiores, quales sunt inter insigniores , sequentes isti. I. silvester Morolmus , iuxta iacub. Mir. suit vir natione Pedemontanus& patria Prierias , sive de Prierio , unde Silvester Trieras vulgo dictus , ordinis FF. PP. alumnus , Magister sacri Palatii, ac tandem totius FF. PP. ordinis Prior Generalis ; qui primus Orthodoxorum omnium , contra Lutherum Librum scripsit unum de Ecclesia o Romano Pontifice , si que velut signum sustulit ad novas oppugnandas & debellandas haereses ;scripsit insuper, inter alia, ad Leonem X. Romanum Pontificem, Summam moralem, quae vulgo vocari solet Silvestrina, & Summa summarum; & obiit

2. Ioannes E ius, natione Suevus, sacrarum Literarum Prosesser, &fidei Catholicae propugnator egregius; qui contra Lutherum, Caroldadium, OEe lampadium , Melanthonem, & alios , scripsit inter alia, Enchiridion, quo omnes fere tangi resolvit controversias. Obiitque anno IS 3.3. Tbomas de Vio Generalis ordinis FF. PP. Magister , ac Cardinalis a Leone X. creatus , qui sua quam plurima inter opera alia , multa scripsit

contra Luiberam fidei controversa.

q. Ioannes Fischerus natione Anglus Cambrigiensis Academiae Doctor& Cancellarius, Henrici VIII. Angliae Restis quondam praeceptor , MFfensisque, seu Rochestertensis in Anglia Episcopus , ac S. R. E. Cardinalis a Pausto III. Romano Pontifice creatus, quique tandem nefario Henrici Regis divortio subscribere nolens , nec diro consentire schismati, quo a Romana Sede scissa est de errat adhuc Anglicana Ecclesia, in vincula conjectus eit, ut alter Ioannes Baptista , di tandem iussu Regis obtruncatus gloriose iliaco by Coos

386쪽

Liber septimus . 38 I

gloriosὶ Christi martyr occubuit, ann. I 333. pro Christo & Ec lesia , pro qua scripserat,

i. Contra Lutheri articulos d Leone X. damnatos. a. Contra eiusdem Lutheri de captiγitate Bablonica Librum. 3. Contra eundem de christiano sacerdotio.

4. De Eucharsia Sacramento, contra OEeolampadium. s. De unica Magdalena , contra Iacobum Fabrum.

s. Thomas Morus e Ioanne Moro Londini in Anglia natus, vir fuit eruditione , pietate & martyrii laurea clarus , Ioannis Fischeri Rostensis coaevus & amicus, Henricique VIII. Angliae Regis ad varios variaque tructanda negotia saepe legatus, & praesertim ad pacem Cameraci tractandam cie componendam inter Franciscum I. & Carolum V. anno Christi Is 29. e qua legatione rite peracta in Angliam reversus , a Rege Cancellarius Angliae creatus cst. Verum cum postea Rex ille , Henricus scilicet octavus, a Romana discessit Ecclesia, ut Anglicanae Ecclesiae caput de Primas dici voluit, & agnosci, idque merito non probaret Thomas Morus , Regis jussu in carcerem est conlectus , ubi cum per I . menses msancto propolito perleverasset, nec nefario Regis divortio ac schismati consentire vellet, a Rege capite plecti iussus, gloriosus martyr occubuit eadem dc causa & eodem anno quo Roffensis, videlicet anno Christiis 3 s. dic 6. Iulii, aetatis vero 62.6. Ioannes Faber, natione Helvetius, Constantiensis primo Canonicus, postea Viennensisέn Austria Episcopus, vir linguartim orientalium peritus, cum Lutheranis in colloquiis & in Imperii Comitiis saepe congressiis, &e Catholicorum primis Lutherum aggrestus, qui inter alia plura, praeter Orthodoxae fidei defensionem adversus Baltasarum Pacimontanum , & librum de potestate summi Pontificis contra Luiberum, insuper opus unum sex in libros divisum in haereticos conscripsin, quod Malleum haereticorum vocavit, resummo Pontifici Adriano VI. dicavit; & obiit anno Christi is s. 7. Ioannes Coclaeus Norimbergensis , vir doctissimus, & fidei Catholicae propugnator egregius; qui contra Lutherum , Bulingerum , Osiandrum , Melanthonem, Bucerum , Calvinum , & similes alios impiarum sectarum magistros, scripsit opera plurima, & inter alia, Librum de actis oe scriptis Lutheri valde utilem ad Lutheranos confundendos; scripsit insuper &Septicipitem Lutherum, ut ostenderet Lutheri contradactiones & inconstam

tiam. Obiit anno Is a.

8. Alfongus d Castro, natione Hispanus, patria Zamoranus , professione Franciscanus , Salmanticensis Coenobii professus, & Concionator totius Hispaniae celeberrimus sub Carolo V. & Philippo ΙΙ. qui tandem ad Ar,chiepiscopatum Compostellanum designatus, sed morte praeventus Bruxel.

lae in Braoantia nondum consecratus, e terra Coelum petiit anno I 38. va

riis & eximiis relictis suae eruditionis profundat munumentis, inter quae insigne reperitur opus adversus inereses in Libros I 4. distributum. 9. Stamslaus Hosius Cracoviae in Polonia natus , Culmensis primo , deinde Uvarmiensis Episcopus, de S. R. E. Cardinalis a Pio ΙU. Rom. Ponti Creatus, eiusque pollea in Tridentino Concilio Legatus, vir vere eruditus ac pius , qui haec verba , Mane nobisium, Domine, quoniam advesperascit, in Corde re ore per totam vitam iugiter habens , re quae praesertim iam moriturus sacra sumpta Synaxi frequenter iterabat; nec frustra: reipsa enim

mansit cum illo, di mira per eum operatus est in Polonia, Germania & Italia

Ioannes Faber. Ioannes CoelaeuS.

387쪽

Lladanus a Coeeiu a Perronius a

Bosuetus a

38 a. De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

Dominus, quae tribus describit Libris nanislaus 86chius, hoc ei metricum superaddens elogium, quo dicitur :vligionis Atlas, vox, ct manus altera Pauli, Mors Lutheri, Cali Ianitor, orbir amor. Quem Pius V. & Gregorius XIII. solidam Ecclesiae columnam appellarunt, & qui praeter Confessionem catholica fidei adversus confesonem Augustanam, praeter conitationem prologomenon Brentii Ubiquistarum Coryphaei, aliaque plura , scripsit de haeresibus sui temporis , circa annum Clitisti is 63.

Io. Gabriel Prateolus, Parisiensis Facultatis Doctor Navarricus, vir eruditus & pius, Ecclesiae sancti Salvatoris Peronentis Parochus; qui, praeter Hilioriae Ecclesiasticae volumina duo. de Tractatum de auctoritate Conciliorum, scripsit Elenchum Hereticorum omnium, ordιne alphabetico digestum, in quo multa narrat de vitis, sectis & dogmatibus eorum, e variis rerum Ecclesiasticarum Scriptoribus collecta; obiitque Peronae circa annum Christi 1388.

II. Guillelmus Livianus, patria Dordracentis in Hollandia, vir Religi nis Catholicae, & Ecclesiasticae disciplinae Eelo clarus, suique saeculi Scriptor egregius , ex Doctore Lovaniensi Ruremondensis primo , deinde Ganda-vensis, post Cornelium Iansenium , Episcopus ; qui scripsit Panopliam

Euangelicam dub tantium, oe tabulas anal reas omnium haereseum sui saeculi; Obiitque a. Novembris anno circiter Is 88. m. Iodocus Coccius Baleveldianus , Canonicus Iulianensis , qui edidit Thesaurum catholicum, cui per a . annorum spatium insedavit, & in quo Catholicam propugnat fidem, contra haereticos omnes, circa annum I 99. I 3. Iacobus David Perronius, vir ingenio magnus , in inferiori Normania e Calvinianae sectae parentibus ortus ;Qui grandior factus & eruditior, cognitis parentum erroribus & abjuratis, clericalem amplexus statum, illustris fuit & egregius fidei Catholicae defensor; qui Ebroicensis primo

Praesul , deinde Senonensis Archipraesul, tandemque S. R. E. Cardinalis creatus , plures ad Ecclesiam reduxit, pluraque in naercticos sui temporis scripsit & egit, inter quae censeri debet celebris Replica, sive responsio ad maioris Britanniae Regem; obiitque Parisiis s. Septembris anno I 6I8. aetatas suae 63. I 4. Armandus messeus hic non est praetermittendus, vir pariter natione Gallus, ingenii praestantia & eruditione magnus, Dux Riehelius & Frons acus, Par Franciae & Statuum Minister quondam primus, Lucionensis Episcopus, & tandem S. R. E. Cardinalis a Gregorio XV. creatus ; qui Inter heroica di erudita in sui temporis haereticos gesta , ad illos quoscumque reducendos ab Ecclesta devios, eruditum scripsit Controversiarum Trictatum. Obiitque Parisiis A. Decembris anno I 6 2. I 3. Benignus Bossuetus vir pariter Gallus , natione Burgundus , Divione claras natalibus ortus , sacrae Facultatis Parisiensis Doctor celebris , Meldensium Episcopus illustris , Sereuissimi Galliarum Delphini Ludovici

Magni filii Praeceptor, eruditione mirabalis , de haereticorum sui temporis neduin doctrina . sed & Religionis zelo debellator insignis : iii eos enim diu multumque desudans pugnavit scripto, verbo di exemplo, eosque e rantes N a fide devios, ut ad fidem sortiter suaviterque reduceret, scripssit a lice erudita opuscula varia , de inter Illa praesertim, Eruditam ac mirabilem

388쪽

Liber septimus. 8

rabilem fidei nostra Catholica te is exposivionem, quae fuit ubique gentium sumitio cum applausu illico recepta, re eruditorum omnium calculo probata atque laudata ; scripsit insuper opus alterum non minus eruditum s laudabile , in quo novatoram Religionis falsi nominis reformata multiplices in fide artationes aperuit: scripsit & alia multa , scripsisset & plura alia nisi scribendo desiisset, & relicto sui desiderio Parisiis merito clarus & fama, viam liniversae carnis ingressiis, obiisset anno IIoq. Praeter hos omnes, sunt & alii plures sancti Ecclesiae Patres , de quibus silpra, qui in aliquos speciatim scripsere haereticos , ut v. g. S. Cyprianus N S. Fac Ianus in Novatianos ; S. Athanasius , S. Phoebadius, S. Hilarius P, ctaviensis, Lucifer Calaritanus, Gregorius NaZianzenus , & Ambrosius in Arianos ; sanctus Optatus Mileuitanus in Donatistas ; sanctus Basellus irrEunomium; sanctus Hieronymus in Origenem , Iovinianum , Helvidium ,

Vigilantium & Pelagium ; sanctus Augustinus in Manichaeos, Arianos, Dinnatiuas, Pelagianos & Iovinianistas ; sanctus Orillus Alexandrinus in Nestorium ; sanctus Leo in Nestorium , Eutychen & Priscillianum ; sanctus Trosper Aquitanicus in Pelagianos , & Semipelagianos ; sanctus Fulgentius in Arianos, re Pelagianos; sanctus Sophronius Ierosolymitanus , & Dactus

Maximus Martyr in Monothelitas; sanctus Ilaesonius Ioletanus contra Amtidi comarianos; sanctus Damascenus contra Iconomachos; Lanfrancus Cantuariensis Archiepiscopus , sanctus Thomas Aquinas , & sanctus Bonaveηtura contra Graecorum errores ; sanctus Bernardus contra Petrum Aballa dum, Gilbertum Porretanum, Petrobusianos & Henricianos. Hos tu Consule orthodoxos Ecclesiae Doctores, benevole Candidate; hos interroga sanctos Ecclesiae Patres , & dicent tibi quidquid de haereticis dicendum omilit iste noster Apparatus; in quo , ut cum sancto Fulgentio juvenem Donaxum alloquente loquar r Hae tibi , charissime fili, pro tuo sancto dessederio oe dilictione transmisi, ex quibus tibi quidam prabeatur mstructionis gustus, cy ex hoc gustu crescat in te prolixioris lectionis assectus , ut tantis magis possis, Deo adiuvante, proficere, quanto studiosius coeperis sanctorum Patrum relicta requirere, inventa frequentius atque attentius recensere ; unde tibi, Deo adiuvante, gratia silentia plenior accedat, qua polo non solum veram retinere Mem, verum etiam haereticorum mortiferam convincere salpitatem. Hunc lege , hunc volve , & in eo si quid incaute sorte peccaverit Auctor, Catholicae censuram Ecclesiae lubenter audire parato, parce, Vale& vive; utque diti & in aeternum feliciter vivas, det tibi desuper qui vita est, ut fideliter impleas quod iuveni Licentio Romaniani filio, & S. Augustini discipulo , S. Paulinus sic metrice canebat olim:

Vive, precor, sed vive Deo ; nam vivere mundo, Mortis opus ; νινa es vivere vita Deo.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION