Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

a PETRI JOAN. PERΡINIANI orationis , acumine judici) , aut omnium elegantia & gravitate studiorum. Ventitare se ait consuevisse ad te, & frui suavitate castissimi sermonis , optimi ingenii , & incomparabilis doctrinae tuae. Narrat mihi saepius meditari te, & scribere de illa parte dialecticae , quae pertinet ad inveniendum,

praeclara qusdam & admirabilia , quibus' non sperat unquam se visurum esse meliora.

Denique me his in studiis ab adolescentia versatum, & nunc M. Tullij Aristotelisque

ea de re sententiam recte conjungere cupientem , impulit ut ad te scriberem. Pollicetur enim fore , ut, quae tua est humanitas atque doctrina , acutissime libentissimeque respondeas, quid tibi de sensu duorum hominum , quibus nihil in terris aequale unquam fuit , judicandum esse videatur. Quamobrem te etiam atque etiam rogo , non tam ut servias , quam ut libenter servias cupiditati , ne dicam etiam huic necessitati meae. Illud scire te volo, quaecunque crurit ingenii ac scientiae tuae, illa es me uni tibi accepta referre , omnes' homines,quibus videre mea scripta conti gerit , esse cognituros. Non soleo enim aut ingratus esse recte admonentibus , aut

invidus alienae laudi. Misi capita quaedam

12쪽

ad te rerum , quas mihi velim explicari. Non dubitat frater meus , quin possint haec a te paucioribus illustrari , quam sunt a me proposita. Quod si pluribus ea verbis elucidari sit necesse; tamen cogitabis, id quod profecto cogitas , nec scientiae tuae quicquam , nec vitae, quam sanctissime habes institutam, magis quam hujusmodi ossicia, & in omnes homines beneficentiam, conve-

inire. Vale. . ,

Petrus Dan. Perpinianus E uario Corrado.

P Roditum esse me video, Quinte Mari r& proditum ab homine mei studiosissimo:& proditionis novo quodam genere, &inusitato. Ignosco tamen proditori , quippe qui benevolentia, non perfidia , pecca-' vit. Sed ut insperanti mihi accidit, ut vir tanta doctrina , quantam & epistola , &quaestiones prae se ferunt , quidquam eX me

quaerendum arbitraretur; sic tibi praeter opi' nionem evenit, ut eo tempore ad me scriberes, quo ego ne si maxime quidem vellem, respondere possiem. Verum enim ex me audies. Dicturus de perfecta doctoris Christiani forma, D. Lucae feriis, ita sum occupatus

13쪽

η PETRI JOAN. PER PINIANI in commentando, ut aliud nihil agere, vacogitare liceat. Nam cum me tardiorem

este intelligam, quam ut subitas orationes explicare possim ; hanc ex tempore dicendi gloriam ceteris relinquo ; soleo ipse dare opera ne ad dicendum venisse videar iniseparatas. Utinam statim ad singula respondere licuisset , ut errore isto, in quem te Marcelli erga me studium induxit,quam primum liberareris. Vcrum & ejus, ut dixi, amori ignosco, & ad ea capita, quae accepi, statim ut cro nactias aliquid otij, respondebo: non quod boni quicquam allaturum me esse confidam, sed ne tuae videar defuisse voluimtati. Vale.

Petrus Ioan . Perpini us 2. Mario Corrado. III.

NImium diu tibi debeo, quidquid hoc

est, quod promisi. Id adeo valde mihi

praeter spem evenit. Nam commentandi , agendique laborem consequuta est gravior scholae nostraeoccupatio: iussusque sum praeter consuetudinem, sed non praeter optatum meum, nec, ut spero, sine fructu discipulorum,quinque holas in erudienda, & exercenda juventute, quotidie collocare : ut vix ali-

14쪽

ALI OT EPISTOLAE. 3 quando libere respirare possim. Nunc, etsi sero , mihi tamen dependere certum est potius , quam abjurare. Tibi quidem hoc ossicium meum, qualecunque est , tanto gratius , & jucundius accidet , quam tum, cum accepi literas tuas, accidisset, quanto minus sorte jam sperabas, me promissa patraturum: ut non accusanda , sed amanda tibi sit mea tarditas, quae multo plus sit allatura voluptatis, quam ulla celeritas attulisset. Quamquam ubi perlegeris , quae tibi mitto, multum profecto de illa laetitia , quam primo

aspecta capies, diminuetur. Nam & perpauca sunt; cum de quaestionibus a te propositis, quatuor tantum, videlicet tres primas,& septimam complectantur: &, ut ego arbitror , ejusmodi, ut tibi, homini tam erudito, prope puerilia debeant videri. Sed ego sive studio tuo, sive, ut tu ipse vocas, cupiditati obsequi volui: vel ne superbus, & arrogans viderer, si respondere recusarem ; vel ne in hac societate nostra meo vitio desiderares illam humanitatem , quam merito putas hisce vitae rationibus maxime convenire ἱ vel

certe ne deceptus Marcelli fratris tui, viri optimi, sermone,ab ipsius comitate,& amore in me singulari magis, quam a Veritate pro

secto, majus de me quiddam,quam quantum

15쪽

a PETRI JOAN. PER PINIANI in me esse sentio, suspicareris. Tuae pietatis erit, si quid offenderis fortasse , quod pro-hes, id Deo totum ascribere bonorum omnium auctori: humanitatis autem,si quid munus commode, si quid inepte, si quid falso

dictum arbitrabere; arbitraberis autem multa , si ad acerrimam judicii tui normam unumquodque dirigere volueris i quidquid igitur ejusmodi repereris, in eo veniam tribuere stultitiae meae, suavitatis erit, & humanitatis tuae. Quid enim ego non modo perfectum , sed mediocriter elaboratum in lucem proferre possum ; qui tot jam annos

in hoc gymnasij pistrino vivo, mihi quidem

caelestem illam, beatamque vitam intuenti, peducundo , sed tamen pistrino : cujus aures diurno puerorum strepitu , & clamore fessae,vix in cubiculo de nocte conquiescunt , cujus animus tot tantisque docendae,&instituendar juventutis curis distinetur, ut antea tota res interdum explicanda sit, quam esus ulla insideat in mente, vel informata cogitatio : studium hoc nostrum totum est in ejusmodi rebus occupatum , quae tametsi praesentis laboris molestiam aeternae vitae spe, & jucunditate compensent, tamen nec ad orationis laudem accommodatae sunt, &a reconditarum artium doctrinis, mirandum

16쪽

ω modum, homines retardant. Verum hoc, qaantulum id cunque est quod possumu4, tibi sane serviet, & serviet non solum aequo animo, sed etiam, ut te velle intelligo, per- qciam libenter. Quare, & haec pauca eo animo legito , quo dixit & reliqua , nihilo meliora tamen, expectato. Curabo ego quoad

Potero; ne meam negligentiam accusare

Possis : tu illud cogita, memet mihi esse librarium. Vale. Romae, quinto Kal. Decembris, M D. L XII. De quatuor quaest. I'. au edi

habui scribere.

IN locis inveniendi primum axiomata sunt

per se nota, & illustria, quae Boetius in lib. II. de differentiis top. appellat primaS , ac maximas propositiones , propterea quod fidem falsis omnibus faciunt , ipsae aliunde non accipiant: deinde prscepta quDdam , quae veteres peripatetici vocabant. Ea sunt, ut Alexander tradit in lib. I. top. velut admonitiones quaedam, latius patentes,quam axiomata, & simpliciores, ex quibus illa reperiuntur , ut apud Arist. initio lib. a. top. Videndum est, an id, quod alio modo dicatur, pro accidente

17쪽

s PETRI JOAN. PER PINI AN rsit explicatum.Unde illa emanant: Si dicitur ut genus, si ut proprium, si ut definitio, accidens non est. Sic praecepta quidem tametsi pauciora sunt, quam axiomata; singula tamen si consectari velis, permulta sunt; si vero generatim ea describas; omnia perpaucis generum summis comprehendi possunt: ut videndas esse definitiones, divisiones, contraria , quas Boetius vocat differentias maximarum propositionum, ideo quod axiomata prope innumera his quasi capitibus distinguantur, ut alia sint definitionis, alia divisionis, alia aliorum generum. Theophrastus igitur, aliique complures peripatetici, ut ex Alexandro cognosci potest, axiomata ipsa simpliciter, & absolute vocabant locos: cetera unde illa oriantur, vel praecepta, &admonita, vel cum adjunctione locos miγ- id est praecipientes, & admonentes. Eandem Aristotelis fuisse de locis argumentorum sententiam, ut Theophrasti ,& aliorum veterum interpretationem omit

tam , quae vel sola satis apud nos valere deberet , ex ipsius topicis arbitror posse cognosci. Nam etsi angustiora praecepta saepenumero pro locis explicat qualis est sectio a. q. & s. lib. a. saepe autem summa illa capita, quibus omnia praecepta continen

18쪽

tur , qualis est 3. locus lib. a. item illo

εκ notatione, ex contrariis , ex conjugatis , ex ortu & interitu, ex causis ericientibus,& interimentibus : tamen ea ponit solum , ut axiomata reperiaritar, quae praecipua cura

persequitur , licet omnia promiscue locos appellet.

His ita positis , facile , nisi ego fallor , tres primae quaestiones explicantur. Et, ut a tertia potissimam initium faciam, non mihi videtur Arist. his lib. top. qui nunc eXtant, omnes penitus locos fuisse complexiti , si axiomata nomine locorum significamri velis. Neque definitionis enim, neque no lationis initia & capita proposuit, & in divisione, conjugatis, causis ericientibus , &interimentibus, aliisque generibus locorum paucis expositis , quae ad quaestioncs conjunctas, ubi quaeritur, quid cuique rei conveniat , pertinebant,omnia praetermisit, qua sunt propria simplicium quaestionum , ubi simpliciter quaeritur, quid omnino sit in natura rerum : quod ille quidem fecit ad eam, qua fuerat usus , problematum distributionem accommodate. Ac si verum fateri volumus , ne angustiora quidem illa praecepta omnia persecutus est : nec ad eam, quam instituerat inveniendi rationem , erat utilis , ut necessarius iste labor. Satis namque erat

19쪽

io PETRI JOAN. PER PINIANI Omnia genera universa proponere, quibus s& praecepta , & axiomata continentur: eκ his autem,quae ab illis sentibus manant,multa notare , ut eadem via posset, qui vellet ad cetera pervenire t id quod acerrimo vir ingenio excellentique doctrina diligentissime fecit. Quare locos ab Aristotele propositos, & plures in partes dividi , quod

parum utiliter mihi Rudolphus fecisse videtur , & ad pauciora genera, ut a nonnullis postea factum est , revocari, & praecem . .ptis , atque axiomatis partim depromptis

ex aliis ejusdem philosophi libris , partim

ingenio ex ipsa natura rerum erutis , locupletari posse confiteor: generibus tamen ipsis amplificari numerum eorum posse non arbitror. Vide in extrema disputatione de quarta & quinta quaestione. Etenim argumenta omnia vel ex partibus quaestionis depromuntur, vel extrin secus assumuntur. Quae assumuntur aliunde, testimoniorum vi,& nomine continentur. Quae ex quaestione

ipsa eruuntur, vcl ex subjecta , vel ex re attributa , partim simplicia sunt, partim conjuncta. Conjuncta , quae ab aliis argumentorum locis oriuntui, divisiones , partitiones , definitiones. Simplicia vel in reposita sunt, vel in verbo. In verbo notatio,

20쪽

,LIQuo T EPISTOLAE u& conjugata. In re vero quae sunt, aut tractantur absolute , aut cum comparatione.

Comparatio majorum est, & minorum , &parium, &similium, & dissimilium. Ab

Icita partim consentanea sunt, partim dissentanea. Haec vel contraria, Vel repugnantia. Consentanea aut ita sunt affecta ad id

unde sumuntur, ut unum ex altero effciatur, aut ut neutrum essiciatur ex altero. Si

neutrum ex altero, genera sunt, & species, vel subjecta, & adjuncta. Si unum efficiatur ex altero, aut sunt causae, & effecta , aut tota & partes. Qu'circa & plura genera non opinor posse constitui. Praesertim , cum tot saeculis homines, & summis ingeniis,acerrimo studio, & varia multiplicique doctrina, nihil addiderunt, quod non sit in his capitibus comprehensum. Vide in extrema disputatione de quarta & quinta quaestione. Nam subjecta satis adjunctorum genere significata sunt, quibuscum non tam conjuncta sunt, ut alia sine aliis nec intelligi quidem possint : vel etiam adjunctis ipsis continentur , ut Aristotelis & Ciceronis ratione , virtuti esse in animo rhetori, esse in corpore dicatur adjunctum.

De Aristotele dixi non id fortasse quod est, verum id certe, quod mihi videtur. De Ci-

SEARCH

MENU NAVIGATION