Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

aut infirmum esse viderem ad argumentandum , eum Vel de numero locorum eximendum , vel non admodum accurate tractandum esse confiterer. Nunc vero cum praeter argumentationes tam multa sumantur ex locis , & eorum usus longe lateque pateat , non si quis erit tenuis ad argumenta, continuo veIut inutilem esse removendum puto. Fac enim argumenta omnia cκ

adjunctis esse levissima , quantam locus hic suppeditat copiam sententiarum gravissimarum ad amplificandum , vel conciliandi gratia , vel promovendi ξ Non arbitror esse necessarium homini in scriptis oratorum diu multumque versato eκempla notari. Sed ne quid in hac disputatione nostra requiratur , illa quae dicta sunt in Antonium ad hominis vinolentiam exaggerandam ,

Tu istis faucibus, &c. & , In coetu vero populi Romani , &c. non vehementissima

sunt Θ non ex adjunctorum loco deprompta Quae vero principio libri a. accusatio nis explicantur , de dignitate , vetustate, utilitateque Siciliae , ad ejus provinciae commendationem , non & firmissima sunt ad conciliandam benevolentiam , & pleraque

lumpta ex adjunctis Quid illa in lib. s. accus de P. Gavij supplicio ξ Huccine tan-

42쪽

dem omnia reciderunt , ut cibes Rom. &c.& , Euid enim attinuit, cum Mamertini,&c. totaque illa ex loco , in quo fixa crux fuit , amplificatio quantam vim habet emae sequitur autem , Si haec non ad ciυes

Rom. &c. tametsi comparationem minorum habet, submissionem tamen , & elationem eorum , quae comparantur, eA adjunctis petit. Iam de prsdonum in portum Syracusanum introitu , O fp taculum miserum , atque acerbum s ludibrio esse umbis gloriam , &c. alisque multae de sup-

Ilicio navarchorum , nituntur adjunctis. nfinitum esset indicare omnia quae M. Tullius ex hoc loco deprompsit ad augendum. Tantum dicam , nullum mihi videri esse locum, aut uberiorem , aut graviorem ad amplificandum. Et quoniam amplificatio non augendi solum causa se mitur , verum etiam diminuendi ; quod de augendo dixi, idem de diminuendo &extenuando , cum hoc sit illi contrarium , censendum est. Declarat id orationis in Catilinam secundae locus insignis, non longe ab extremo , in quo populi animos erigens Orator , & excitans ad bene sperandam de publica salute , & de tota illius domestici belli ratione, pariter & hom

43쪽

hium facultates extenuat , & . reip. prs sidia ex contentione mirabiliter auget. Catilinam enim ipsum, tum gladiatorem comfectum & saucium , tum latronem ; ejus autem exercitum , naufragorum ejectam &debilitatam manum appellat , neque fere de adjunctis quidquam praetermisit , quod valeret ad extenuandum. Venio ad expositiones rerum in causis, in quibus dubium non est , quin frequentissima sint rerum ac personarum adjuncta. Illa de Leonidae servis in lib. v. accusationis , nomine sceleris conjurationisque

damnati: &, lucebat Iam fere : procedit in medium , vini, somni , stupri plenus; & , procedit iste repente e praetorio et inflammatus Icelere, furore , crudelitate: & illa de Gavio, caedebatur virgis in medio foro Mesanae civis Romanus , judices, dec. aliaque infinita in omnibus Ciceronis orationibus, ut in defensione Milonis, ubi narratur caedeS, cum ex hoc Ioco sumpta sint , vix dici potest quam gravia sint , quam oratoria. Historici vero quam multas expositiones ex ad junctis contexunt λ Omitto cetera; in praeliorum contentionibus narrandis cum omnia sedulo colligunt, & quae ante praelium in ipso quasi apparatu, & quae post prae-

44쪽

ALIQUOT EPISTOLAE.llum acciderunt , non ex hoc uno fonte

hauriunt infinitam prope copiam scribendi Subjicerem exempla selecta de quam plurimis, quae vel in T. Livii libris , vel in aliorum reperiuntur historiis, nisi ea tibi

notiora esse crederem quam mihi. Porro laudationes , & vituperationes cum tribus generibus bonorum & malorum comtineantur ' bona autem & mala sint in adjunctis I quis non ex hoc uno loco mana

re fateatur Ad definiendum quidem nullam vim habet , quoniam exquisitum definitionis genus ex propriis rerum differentiis constat, non ex adjunctis , quae a propria cujusque rei vi & natura longe absunt.' Sed ad describendum qui locus uberior cogitari potest Plenae sunt exemplorum , eloquentium virorum orationes et

plena scripta poetaram : pleni philosophorum libri, ubi stirpes ex colore & sapore ,

duritie, mollitudine, altitudine, floris fructu , foliorumque figura ; animantra Vero ex numero pedum & digitorum , ex forma totius oris & corporis, ex magnitu

dine & crassitudine tergoris & duritie, colore pilorum , aut villorum , ceterisque rebus ejusdem modi describtint. Restat ut de divisione dicamus : in qua

45쪽

prosecto tantus est adjunctorum usus, ut afirmare audeam non aliunde plures oriri divisiones rerum. Differentias enim veras cujusque generis , quae proprie formarum vim & naturam attingant , prorsus ignotas esse, illi ipsi , qui omnia se scire profitentur, vociferantur & clamant. Quod cum

ita sit, plerumque cogimur, in distribuendis

rerum generibus, adjunctis uti. Cum rhetoricam universam , vel orationem Aristoteles dividit in tria genera, unum eXOrnationis , alterum deliberationis, tertium judicii ; probationes in artificiosas , & artis XperteS ; communes vero dicendi magistri causas in honestam, turpem , dubiam, humilem , & obscuram : nonne ab adjunctis

est profecta partitio Θ Illae rursus divisiones , duo esse genera stirpium , unum sati/ vum, alterum erraticum , atque sylvestre: apii vero quinque , hortense , palustre, montanum, petroseIinum , hipposelinum :papaver partim esse candidum , partim ni grum , partim rubrum : populum vel albam esse , vel nigram: far, aut candidum, aut rubrum , & aliae propemodum infinitae , unde sunt, quaeso, si non sunt ex adjunctis Non Magabitur mea oratio longius , neque in re nota , & illustri nimis

46쪽

ΑLIQuo T EPISTOLAE. 37 multus & ineptus ero : tantum admonebo breviter , aut omnes , aut plerasque distributiones animantium ab Aristotele propositas tum in lib. I. de histor. anim. cap. I.& sequentibus, tum in lib. I. de partibus

anim. cap. III. ex adjunctis mihi erutas videri , cum ex vitae genere , ex dissimilitudine actionum , ex varietate morum, &partium , vel ipso judice sumantur. inodsi locus hic & oratoribus & poctis admirabilem dicendi copiam prςbet , sive amplificandum sit aliquid vel augendi , vel diminuendi causa ; sive narrandum vel in causis civilibus , vel extra causas sive laudandum , aut vituperandum ; sive describendum oratione , & verbis non secus atque coloribus exprimendum; & ipsi etiam physici , qui rerum naturas paulo subtilius investigant, has ex adjunctaram rerum se quentia descriptiones plerumque adhibent, neque fere animantium genera partiuntur,& stirpium , nisi ex adjunctis. Etiamsi nullam firmum argumentum suppeditaret hic locus ad qugstionem confirmandam , vel refellendam, non possem tamen eum non uberem & copiosum esse confiteri, cujustam frequentem , tam muItiplicem & tam varium usum esse viderem. Quid me nunc

47쪽

38 PETRI IOAN. PER PINIANI

existimare convenit, cum argumenta non e pauca eaque firmissima ex hoc loco depromi sentiam ξ Esto r conjecturae oratorum, quibus utuntur in controversiis de facto singulae per se sunt parum graves, frequentia sola sublevantur. Certe proprietateS rerum conclusionem habent necessariam , & lin confirmando , & in reprehendendo: neque est apud philosophos ullum argumentorum genus, magis usitatum . at Omnes proprietates , & quae in re insunt, & quae circumstant, ut mihi quidem videtur. Quam ob rem non possum non vehementer admirari , quid Pelionio aliisque nonnullis eraditis hominibus venerit in mentem , ut adjunctorum locum , aut inutilem adinveniendum , aut removendum a numero locorum , aut ad conjecturales controversias referendum esse arbitrarentur , cum& ad omnes prope usus sit copiosus , &illustris , & in disputationes philosophicas

frequenter incurrat, & poetae atque historiographi sylvam infinitam rerum ac sententiarum hinc potissimum comparent , &ipsi oratores eo in omnibus causarum generibus multum utantur. Nam M. Tullius non ad solas conjecturales causas, sed ad eas magis hunc locum valere dixit r

48쪽

ALI Quo T EPISTOLAE. ys quod ego de probationibus tantum accipio , cum ad alios usus nihilo plus in conjectura valeat , quam in ceteris causis; neque eum a numero locorum , sed a juris peritorum scientia removit , quoniam

ad eos nihil attinent de facto quaestiones , in quibus adjuncta plurimum valere dixerat. Quod autem addidit, ne philosophorum quidem hunc locum esse, id ita intelligo : abhorrere a philosophorum disputationibus , illa signa oratoria , quae lola exposuit in adjunctis. Philosophos enim etiam hoc loco frequenter uti, satis , ut opinor, aperte demonstravi. Habes de adjunctorum loco quid sentiendum putem et nunc pausiis accipe , quae in superiore disputatione mihi videor , aut vidisse parum,

aut non recte praetermisisse. Primum unde acceperim illam, qua sum

usus, locorum distributionem, & quid in

ea ipse immutarim , non ignorare te arbitror. Utilitates has habere credo. Adju-Vat memoriam , quia omnibus partibus a-Pta, & connexa, a principio pervenit ad extremum et eos primos collocat , sine quibus reliqui 'non possunt intelligi: quantum

quodque genus argumentorum momenti

habeat, ostendit; cum, ut quisque firmissi μ

49쪽

M PETRI JOAN. PER PINIANI mus est , ita sit in partitione primus. Postremo faciliorem viam aperit, & constam tiorem ad argumenta in suos quaeque Iocos referenda. Me autem ne ab iis quidem quos improbo pudet accipere, si quid aliquando dixerant, quod probem. Deinde quod scripsi quodam loco de subjectis,

ea comprehendi posse adjunctis , non placet. Admonitus enim a Petro Hunesio cive meo, cujus libellum habeo de dialectica, reperi subjecta disertissimis verbis ab Aristotele notari. Locos ille hos indicat in Iri. cap. lib. II. top. rursus si propositum est accidens id, cui quid est contrarium , videndum est, idem-ne sit contrarii,& accidentis subjectum. In I. cap. lib. m. ut, quae in meliore infumi , &c. Et infra , O quae in melioribus , aut antiquioribus , &c. In cap. v. lib. Iv. illud etiam videndum est, an in aliquo eodem utrumque inesse possis. Et errant etiam interdum ii, qui affectionem ejus faciunt speciem, cujus est affectio. Et certe loci lib. I v. nullam habent dubitationem , ceteros diligentius considerandos, & subtilius inspiciendos es se duco , quia licet in omnibus fiat subiecti mentio , tamen argumenti vis non in subsecto, sed aut in contrariorum , aut in

50쪽

ALIQUOT EPISTOLAE. 6Igeneris & formae , aut in repugnantium natura sita esse videtur. Argumentum euim

sumitur a subjecto , quando sumitur ex ejus rei natura, quae subjicitur adjunctis his

capitibus: cui convenit, aut non convenit subiecta res, eidem conveniunt , aut non

conveniunt adjuncta et & , quod est in i co lib. III. notandum: id est magis appetendum , cujus est subjectum praestantius :& aliis ejusdem modi. ando vero non ex eo , quod est subjectum adjunctis , sed ex ipsa subjecti notione , quae in sola cogi tatione posita est , argumentum sumitur , non ad rerum subjectarum locum , sed vel ad contraria , vel ad genus , & speciem, vel ad repugnantia, vel ad alium aliquem locum referendum est. Ad contraria ut i lud lib. II i cujus contrarium in eodem subjecto non potest esse , id accidens non

est. Haec enim est contrariorum natura, ut

idem utrique subjici sit necesse. Ad genus& λrmam , ut illud lib. Iv r quod in eodem subjecto non est , id genus esse non potest : nam haec est natura formae , ut in quo illa sit, in eodem sit etiam genus. Ad repugnantia , ut illud ejusdem lib t quod est subjectum alicujus rei , id ejus genus non potest esse. Repugnantia namque, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION