Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1, PETRI JOAN. PERΡINIANI cerone, quae prima erat quaestio, paucis accipe, quid sentiam. Ego virum ingenio doctrinaque praestantem, cum is ab Aristotele primum traditam inveniendi rationem vellet in pauca conferre , sapienter e numero , tum axiomata , tum angustiora praecepta removisse, generaque tantum universa, quibus omnia continentur, proposuisse credo , eaque vocasse locos, Aristotelis amore , qui saepe, ut ante docui, generum summis tribuit hoc nomen. Et certe si ab axiomatis

argumenta manant, axiomata Vero praeceptis angustioribus , haec rursus generibus. summis continentur; ab his omnia oriri necesse est. Sed neutra mihi ratio videtur esse plane perfecta. Aristotelis enim ars hoc habet boni, quod cum axiomata prosequatur, quibus omnis argumenti cujusque vis continetur, illa cognita facilius argumenta depromuntur ex locis. Illud autem mali, quod. cum axiomata permulta sint, neque memoria sepiri facile, neque ad usum satis 'expedita esse possunt , quamvis problematum generibus, ut ab Aristotele diligenter factum est, distinguantur. Porro in praeceptis Ciceronis , qui summa

genera tantum explicat, magna est haec ut

litas ; quod cum pauca sint, & memoria D,

22쪽

,LI OioΥ EPIs ΤΟLIE. I 3cile custodiri, & ad omnem usum in promptu esse possunt. Illud vero incommodi , quod, cum axiomata praetereantur, difficile est videre quomodo ex locis ab eo propositis argumenda sumantur. ina propter siquis aliquando duorum virorum excellentium dissimiles vias , rationesque conjunXerit , ut idem, & universa genera proponat,& in singulis propria cujusque principia, &aκiomata sedulo persequatur , eorumque usum tum apud philosophos tum apud ora torcs , & poetas & historicol perite demonstret, is, ut mihi quidemidetur ; non enim explicare possum nisi sententiam, &opinionem meam ι inveniendi perfectam quandam artem effecerit, & Omnibus numeris absolutam. Ac nonnulli quidem eruditi homines hoc jam perficere conati sunt, quorum ego facile principem non vereor affirmare Ioachimum Perionium extitisse. Eos excipio , si qui forte nondum ad meas manus pervenerunt. Sed in omnbuS, quorum quidem scripta viderim, est quod meus animus requirat, quia nemo satis videtur perspexisse , quantum inter argumentum , & amplificationem intersit, nemo locorum usum universum, tam Varium, & tam multiplicem non dico praeceptis , sed ne cogi-

23쪽

, 34 PETRI JOAN. PER PINIANI tatione quidem comprehendit. Haec tu fortasse non expectabas: venio ad

illud ipsum, quod tu requiris. Omnes locos, ad omnes questiones dialetacas explicandas ab Aristotele propositos, non aliter existimo Ciceronis locis,quam generibus partes,com- jprehendi. Qui vero Aristotelis loci, ad quos

Ciceronis locos referendi sint, neque est hujus nostrae tam brevis , & tam exiguae iscriptionis exponere , neque humanitatis

tuae rem tam longam . ab homine occupa- ltissimo vel postulare vel expectare : praelem tim cum , &i Aristoteles ipse non raro genus universum indicet, & ubi non demonstrat ipse , tu facilius quam ego, notare possis , cui tanto plus vel doctrinae vel otii suppetat ad judicandum. Hoc tantum ad- Τmonebo breviter , non modo locos in accidentis quaestione traditos , sed alios etiam aliarum quaestionum ad eosdem fontes videri mihi debere revocari. Vale. E. Marius Corradus Petro Ioan. Perpiniano. IV. Umanissimis tuis literis valde sum adjutus ad quae mihi dubia videri scrip-

24쪽

ALI Quo T EPISTOLAE. Is

feram. Credas mihi hoc licet, homini minime blando , & qui illis de rebus , quid

existimandum sit , ignorare nolim. Mihi enim a te satisfactum si non esset , quum tamen rectissime te in peripateticorum &M. Tullij doctrina , excellentissimeque ver-1atum eis , & acceperim a fratre meo, &ipse in tuis cognoverim literis s profectomunc illud cogitarem , ignorare te non posse ea , de quibus ad te scripsi. Itaque fretus humanitate tua , iisdem de rebus iterum te rogarem , si quid a te meis fortasse

in literis erratum euel. Nunc Vero est,

quod magnas agam tibi gratias, qui doctissime simul & luculenter scriptis ad meliteris , nihil reliquisti , quod me suspensam amplius tenere possit , & quidem illa scripsisti quae ad meum sensum per mihi

visa sunt esse accommodata. Non enim ego his de rebus nihil ante sentiebam : sed an rectissime sentirem, ex doctissimorum homunum judicio statuebam. Aliquem vero tanta doctrina, tanta denique modestia, qui non e summis admirandisque hominibus, alterutrum ignoret, aut contemnat, mihi non facile erat invenire.Itum est ergo ad te , quem

de sermone fratris mei primum , deinde de scriptis, hominem esse multo doctiss.

25쪽

1s PETRI IOAN. PERΡINIANI mum cognovi. Scripsi autem subito nec satis accurate ad te literas. Quare animadverti etiam admonitus , quaedam scrupulose, nimisque subtiliter quaesita esse a me, quae prudenter tibi ex aliarum explicatione rerum intelligi posse viderentur. Sic igitur ex his rebus te velim existimare, me tibi devinctum esse, memoriamque nominis, scientiae ac virtutis tuae , in omne tempus conservaturum. Colere enim soleo omnes

doctissimos homines , ut nullos Romae , paucissinos in Italia esse sciam tui similos , quibuscum amicitia mihi non sit, aut usus litterarum. Ad te vero diligendum impulit me eadem, quam tibi ceteris cum eloquentissimis omnibus communem esse cognoveram , similitudo studiorum , singularisque doctrina r sed multo magis etiam vitae genus institutuni , & constans fama continentiae & sanctitatis tuae. Cupio tibi secunda Omnia evenire, ad quae coepisti, vel de studiis ad Romanam linguam, bonasque artes omneS CXcolendas, vel de summa vi ta ad caeli vias omnes rectissime persequendas. Scribes , Oro , ad me , quoties liceat per studia ac molestias , quas intelligo ex tuis literis esse valde graves. Lit

ras ad me perlatas existima, si eas in Pauli Manutij

26쪽

Manuth domum, aut Annibalis Paulini miseris , ejus cui proximas dedisti. Scribit enim saepius hic publicis de rebus nostris. Vale. Uriae. Petrus Ioann. Popinianus et Mario Corrado.

Postquam ad te scripsi hyeme superi

re, ut me faetiarum esse proinistram , quς mibi eadem , quae tu quaeris, investiaganti venissent in mentem ,' non omnia , sed quae tum scriberς licuit, per quotidia nas occupationes meas ς egregia quadam tibi obsequendi voluntate , magis , qua facultate, reliqua persequebar. Et quidem bene longam de adjunctorum loco disputationem ante jejunium quadragenarium consecissem , nisi cursum illum industriae , cum valetudo mea , tum diuturniores eorum, quibus deesse non poteram , & graviores morbi, & illae, quas tu vere molestias vocas , ego tametsi molestiae sint, Dei tamen causa delicias ducere dcbeo , tanquam adversi venti retardassent. Hic quid

mihi accidisse dicam , homini minime otio- Ω Θ Scis quanto siit facilius, etiam ab omni

27쪽

1s PgTRi JOAM PER PINIANI negotio remotis, instituere novum opus, quam perficure longo intervallo intermisesum. Verum, neque me cujusquam valetudo, neque magnitudo occupationum , ne que operis jam dudum inchoati, necdum perfecti, fastidium tam impedivit, quam tarditas tuarum literarum. Nam etsi acc pisse te munusculum a nobis missum ex Annibale Paulino cognoveram et quam te tamen delectasset, vel, ut tu dicis, adjuvisset, nesciebam: & conscius, ipsemet tenuitatis meae , quo diutius tacebas , eo magis ex tuo silentio leviora tibi illa, ut sunt, via esse colligebam. quae res, vere ut loquar , meum animum vehementer debilitarat, &deterruerat a scribendo. Nam ut in Hecyra servus ille non imprudens, eum , qui amat, cui odio ipsus cst , sic ego eum , qui gratificari studet , cui studium ipsius non est jucundum , bis facere stulte duco. Laborem enim inanem ipsus capit , & illi molestiam affert, cui gratum facere conatur. Commotus tamen, cum Pauli Manu-tii, & Aldi ejus filii cohortationibus , qui tuo nomine saepius hoc a me pensum exigebant, tum multo etiam magis promisso meo, ac recepto , decreveram qamprimum si possem, fidem meam liberare, cum

28쪽

ALI OT EPISTOLAE

mihi NIX. Cal. Sept. domum revertenti fit opportune obviam Annibal Paulinus pret-ter expectationem utriusque. Habeo, inquit, ad te a Mario Corrado literas, perveteres, opinor, & Neapoli diutius aequo per incuriam retentas. Ago homini quas pos sum gratiast Oro, primo quoque tempore ad me mittat et tecta ipsa ι non enim longe ab aedibus nostris aberamus i puero demonstro. dies unus, alter, tertius t non mittit. Adeo ipse hominem, ejus occupationibus facile ignoscens. Reddit episto lam: lego. quantam ceperim animo volu- Irarem, tu ipse de te facito conjecturam.

artatus profecto sena mirum in modum , atque etiam nunc vehementer laetor, Scgratum fuisse tibi laborem meum , & pr bari , quς scripsi t & quamvis valde sero ad

me fuerint perlats literae; cum ipse tamen cito rescripseris, negligentiae nomine te ac cusari non posse. Itaque quantum mihi animi ademerat expectatio diuturna literarum, tantum, ne dicam amplius, addidit incredi bilis morum tuorum suavitas , & comitas verbis, ac sententiis mirabiliter expreta. Una me res hora mediocriter octndicit in literis tuis, nisi ab humanitate singulari, dc mirifica erga me benevolentia viderem pio

29쪽

Ψ6 PETRI JOAN. PER PINIANI fectam esse, quod tuo , fratrisque judicio tribuisti mihi tantum , quantum tibi quidem aliisque tui similibus jure debetur , huic vero meae mediocritati, vel potius exiguitati non arbitror esse tribuendum et infantiamque meam , & inscitiam tantam, quae ex ultimis barbariae fluctibus dudum emergens , ne furari quidem Romanam civitatem, & in tabulas possit irrepere, cum Italiae vel orationis, vel doctrinae copiis ausus es comparare. Magnum quiddam est , ac multo etiam majus , quam homines Opinantur , multiplices Aristotelis , & Marci Tullii vias , rationesque cogitatione complecti , & doctrinae laudem cum dicendi exercitatione conjungere. Quod qui fecerunt , si pietatem iidem, & religionem suam retinuerunt, eos ego principes humani generis existimandos puto. Sed ab hoc ipse genere tam longe absum , ut tibi gratias ingentes habeam, & agam, quod mihi plus quaerendo profueris, quam ceteri docendo tsimulque ad P. Manutii consuetudinem, atque adeo familiaritatem aditum patefeceris, cujus dictis, & responsis, prudentiae ,& doctrinae plenis , factus in dies doctior , non dico ipsius copiis, sed vel solo nomine meam inopiam locupletare, & cohonestare

30쪽

- LIQuo T EPIs To LM. xl possim. Quod enim mihi te devinctum esse, -memoriamque nominis , scientiae, & virtutis meae in omne tempus conservaturum

profiteris ; declaras tu quidem ingenuitatem , & modestiam tuam singularem : sed neque video cur mihi sis obstrictius, cum tantum mihi tu boni attuleris , ego nihil

tibi: neque meum nomen, aut tua aut cu

jusquam eruditi hominis memoria videtur esse conservandum : & scientiam , atque virtutem, etiam si habere optabile est, tamen non habere me confiteri cogor invitus. Quare quod prioribus literis non obscure significabas , te instituisse aliquid scribere, in eo autem opere quod & elegans, & erum ditum fore confido , quecunque essent inmgenii , & scientiς mes , uni mihi accepta relaturum esse pollicebare ; id ne faceres ex animo abs te , & vehementius etiam contenderem, quam possem, nisi te sine cujusque admonitione videre crederem, & quan tum de auctoritate tua detractura sit humilitas nominis ignoti, & quam parum. con veniat susceptis a me vitae rationibus hominis ingenio doctrinaque prestanti literis commendari. Ego quod feci, ut tibi obtemperarem feci, non ut majus , quam me dignam est, praemium acciperem commenr

SEARCH

MENU NAVIGATION