Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xx PETRI IOAN. PERpINIANidationis, & predicationis tuae. Habes tam summos viros , quibus, & tuendis, & laudandis nomen tuum jucundius & amabilius ad posteros escias, Aristotelem dico,& Ciceronem , quos cum semper existimassem suspiciendos omnibus, & colendos

esse, dolebam equidem, & vehementer angebar partim levitate, partim ignoration multorum eis nescio quos arborum sylvestrium infelices ramos aculeis suis tam m Iestos extitisse. Nunc vero gaudeo, ac triumpho, exortum esse hominem tam illorum itudiosium , ut velit a tam bene animatum , ut audeat; tam paratum ab omni-hus rebus, ut possit ; non modo aculeos

omnes retundere, verum etiam ramos ipsos amputare. Eorum igitur perveterem de doctissimorum hominum acerrimis judiciis comprobatam disciplinam, ut illustres tuis monumentis , & ab imperitorum maledictis λrtiter defendas , ut te facere decremuisse intelligo, per humanitatem tuam te

oro , & obtestor i meum vero nomen

in rebus tantis inculcare, neque graVitatem tuam decere arbitror, neque humilitatem meam. Hoc ego quo facillius impetrare valeam , mittam tibi cum hac epistola neque concinnam, neque eruditam , neque bre-

32쪽

vem de adjunctorem loco disputationem , qua duabus quaestionibus a te positis . ut potero, respondebo. Addam pauca quaedam, quae in illis, quq accepisti, mihi desiderari visa sunt. Tu illud semper cogita in amicorum ossiciis non quanti quidquam sit, sed qui sit cujusque an imus, ponderandum esse. Ita fiet, ut & meus hic scribendi labor tibi non sit injucundus, & si quid a me

peccatum erit, humanis amicissimi hominis erroribus veniam tribuendam puleg. Quae prs terita quodam loco fuerant, ea ad extremum adscribenda curavi notato loco Vale. Prid. Non. Sept.

De duabus quaestimitas 4'. haec

Eracute mihi Socrates apud Platonem in Gorgia duo colligere videtur genera persuasionis : sic enim appellare malo,quam Graeci vocant , quam vel suadam , vel Madelam. unum quod veram perfectamque scientiam ejus, quod persuadetur, conficit in animis auditorum t ait Tum --κόν, quod fidem tantum & opinionem rei quandam ingenerat, non pervenit ad scientiam. Illud proprium est ea- habui scribere.

33쪽

rum artium , quae solae ad antiquorum philosophorum normam scientiae dicuntur, ut arithmeticae , geometriae , ut physiologiae multis in rebus 1 hoc duabus facultatibus mihi videtur esse commune, dialecticae, &cloquentiar, quas vere M. Tullius in paricnominat sapientiae comites , & administras. Dialecticam autem accipi volo , non

ut vulgo solet, sed ut ab Aristotele in t picis aliisque fere libris , & ab omnibus antiquis Aristotelis interpretibus usurpatur. Neutra enim rem ita docet, ut ejus

plane scientiam eisiciat, sed utraque pro babiliter argumentando quandam solum Excitat opinionem ; id quod ex Aristotelis de dialectica libris, quae topica dicuntur,& ex Antonii disputatione , initio lib. 2. de orat. perspicitur. Verum illud interest ,

quod dialectica id solum , quod est in ipsa

re maxime probabile, inquirit, non tam ad hominum sensus , quam ad rem ipsam accommodate , ut quando ad germanam scientiam perveniri non potest, certe ad cognitionem scientiae proximam perveniatur : eloquentia vero non tam, quid in re

fit maxime probabile, quam quid ad memtes hominum tractandas , & rem propositam auditoribus persuadendam praeter c

34쪽

tera sit idoneum , investigat , ut quod ab iis contendit, obtinere possit. Quapropter p sterioris persuasionis duo mihi videntur esse

genera: unum populare , aptum ad hominum sensus, proprium oratoris : alterum quamvis a perfecta scientia longe remotum, exquisitum tamen, atque subtile, ad naturas rerum & ad eas disputationes, quae reconditis in artibus versantur, accommodatum r quod sibi totum jure assumunt , qui dialectici vocantur. Itaque cum una' res vel argumentis persuaderi possit , vel permotione animorum : solaque argumenta ad rem ipsam adhibeantur , motu S autem vel ille gravior , vel alter levior , non ad rem demonstrandam pertineat, sed ad hominum animos labefactandos , veluti machinatio quaedam admoveatur , ut est apud Aristotelem in lib. 1. de arte rhet. diale elici quidem solis argumentis utuntur :oratores & argumentis , & motu animorum , qui conficitur amplificando. Atque argumentum quidem proprie dicitur id,quod sumitur ad probandum , ejus autem explicatio , argumentatio , licet interdum M. Tullius argumentationes dicat Pro argumentis : sententia vero sumpta ad augendum ejusque sententiae tractatio uno

35쪽

dis PETRI IOAN. PER PINIANI Domine amplificatio nominatur. Neque u ro inficior, magnam esse argumentationiS, & amplificationis affinitatem , ut Quintil. indicat in lib. v m. cap. Iv. Sumuntur enim ex iisdem locis : & ut in narratione, sic etiam in omni amplificatione, bona quaedam argumentorum semina sparguntur , quae quanto sunt crebriora ,. tanto graviorem reddunt amplificationem, & nervosiorem. Ac saepe oratores in amplificando, non occulunt , neque tegunt argumenta , sed ea deprompta, & eruta , tanquam tela amentata torquent , ut M. Tuli1us in lib. F. accusationis , augens Gavianae crucis indignitatem : Si haec non ad ciues Mmanos,&c. & rursus : Paulo ante , Judices , &c.& aliis plurimis in locis. Sed qui propterea putant , amplificationem prorsus esse argumentationem, & in augenda re , non minus quam in probanda argumentis uti oratorem e fortasse fallor , & dum novos dicendi magistros reprehendo, ipse committo , ut ab aliis jure reprehendar lidicam tamen quod sentio : Qui argumentis confici putant amplificationem , magno mihi videntur in errore versari. Nam & fianes diversi sunt, ut dispar argumentationis

amplificationisque tractatio, & valde disi

36쪽

'ALIQuΟΤ EPISTOL IE. , mile genus orationis. Argumentatio namque cognitionem auditoris , amplificatio motum requirit e in argumentatione una quaeque res ratione concluditur, & comprobatur ; in amplificatione nihil ratione astringitur, nihil confirmatur , sed quod

certum est , aut pro certo positum, exagge ratur alitus, & verbis effertur: argumen

tandi tenue solet esse dicendi filum ; in amplificando vero vel omni lenitate , & sua-υ itate condita ad conciliandum, vel gravis,

fortis, & ardens ad inflammandum auditorem adhibetur oratio. Itaque M. Tullius in partit. argumentationes in exornatione adhiberi negabat, amplificationes fatetur r& in D. de orat. lib. duas illas partes, quarum una conciliationem habet , altera permotionem , nihil docere argumentando, persuadendo tamen & commovendo plurimum proficere confirmat, ubi collocandi rationem exponit et & paulo ante longam

de ridiculis disputationem , ita scriptum reliquit. Non enim scut argumentum , siamul atque positum est, arripitur, alterum qise terimm poscitur , ita misericordiam aut λυidiam, aut iracundiam, simiai atque

intuleris , psu inmmovere. Aetumentum

enim ratio isto confirmat, quae, simul atque

37쪽

emissa est , adhaerescit. Ist autem genus l

orinonis non cognitionem judicis , sed magis perturbationem requirit , quam confe- qui nisi multa , m varia, copiosa oratione , simili contentione actionis nema ps- test. Ex quo ego loco tria discrimina, quae supra posui , non opinor inepte colligi.

Denique in partit. cum jam ante in. confirmatione docuisset, quemadmodum argumenta sumerentur ex locis, in peroratione

postea separatim docuit , quo pacto sententiae ad amplificandum ex iisdem locis depromerentur : quod nunquam ille fecisset, si in augenda re putavisset argumen

Eandem autem fuisse Quintiliani de ar- lgumentatione & amplificatione sententia iam ex lib. v III. cap. Iv. cognosci potest , ubi comparationem quandam ex Cluentiana defensione Ciceronis explicat. Nam quando M. Tullius in partit. disputans de partibus orationis , affirmat amplificationem esse quandam argumcntationem , id si diligenter consideretur , pro nobis magis est, quam contra nos. Non enim simpliciter tum appellat argumentationem , sed vehementem quandam argumentationem , stati tuque addit, arsumentationem esse, docen-

38쪽

di causa; amplificationem, commo vendi: qui tam diversi fines facile declarant, res esse valde disjunctas. Quocirca in eodem lib. cum amplificationem definiret, nomen argumentationis omisit. Cur igitur argumen lationem eam nominavit Quia cum argu mentatio directo spectet ad fidem, amplificatio ad motum , tamen haec in motu quodammodo se inflectit ad fidem , & veluti anfractu quodam pervenit eodem , quo recta fertur argumentatio, id quod proximis verbis superioribus Cicero tetigerat: cum amplificationem quoque diceret val re multum ad fidem. Ergo sit hoc constitu tum , cum Oratores utantur, & argumentis, & amplificationibus , in amplificandare, non argumentari oratorem, & longe aliam esse argumentationis amplificationis.

que naturam.

De narratione idem arbitror esse dicendum. Habet enim argumentorum momenta quaedam z ex quo dicitur a Cice rone , fundamentum fidei , a Quintiliano vero probationis continua propositio aria gumentis tamen caret. Quod si in illis narrationibus verum est , quae sunt propriae causarum, vel interponuntur interdum,

in illis profecto verissimum erit, quae sunt

39쪽

go PETRI JOAN. PER PINI AN a causis plane remotae. Quare historia argumenta non habebit nisi forte si quid aliquando , quod nonnunquam accidit , confirmandum erit , aut refellendum. Quid in exornationibus non aperte negat M. Tullius argumentationes ullas adhiberi qui vero rem aperit definiendo , qui describit , qui tribuit in partes , hunc quis dicat argumentari quamvis definitiones, & divisiones ad probandum sumi possint, at omnia , & argumenta, & amplificationes , &expositiones, & exornationes , & defintiationes , & divisiones ex iisdem inveniri locis , nemo , credo, vel mediocri rerum usa dubitabit. Quae cum ita sint, non is tantum est locorum usus , qui pertinet ad argu- lmentandum , & est Oratoribus communis cum dialecticis , verum ille etiam , qui proprius est oratorum ad augendum , &diminuendum, ad narrandum , ad histo- riam scribendam , ad laudandum, & vitu-

perandum ; & ille rursus ad definiendum , & dividendum , qui est omnium disciplinarUm , atque etiam Oratorum I ille deni- .

que ad scribendum, qui cum poetarum sit magis , & Oratorum , a philosophis tamen non contemnitur , ubi de metallis, de gem

mis , de stirpibus, de animantibus aliquid

40쪽

ALIQUOT EPISTOLAE. 3et

scribendum est. Et quidem fieri potest,

imo saepe fit, ut qui locus ad argumentandum sit tenuis , idem sit ad res ceteras

uberrimus. Cur ergo loci dicantur argumentorum sedes , cum praeter argumenta res tam multae depromantur ex locis ι id

ego factum esse arbitror, vel quia locorum usus ad argumentationem praecipuus est,& latius patet: vel quia omnes sententiae, quae sumuntur ex locis ζ etiamsi non semper ab oratoribus accommodentur ad probandum , possitnt tamen ad probandum, si res ita postulet , accommodari. Itaque ex omnibus amplificationibus & narrationibus, sive in causis tractentur, sive extra causaS, ex laudationibus , vituperationibus , desecriptionibus , definitionibus , divisionibus ,

licet in his non argumente ur oratoreS , quamplurima tamen possunt argumenta depromi.

Quorsum spectat haec tam longe repetita oratio p ut intelligi possit a quam vehementer ab illis dissentiam , qui locum

adjunctorum vel ad conjecturales causas quasi releganduus, vel tanquam infamem omni dedecore civem,tribu movendum esse censuerunt. Ego namque si argumenta solam ex locis exui pusarem , quem inopem,

SEARCH

MENU NAVIGATION