Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

is et PETRI IOAN. PER PINIANI que oculi in me unum intenti facile decIarabant. Narravit unus e nostris quendam, cum paulo antequam initium dicendi facerem ei sedes oblata esset, dixisse, audire se velle pauca, deinde abire : eum vero postea stetisse usque ad extremum verbum : quod ille qui narrabat orationis jucunditati tribuebat, ego stultitiae adscribo, quae fecit ut stans audiret omnia,quae sedendo minore cum m lestia potuisset audire. Archiepiscopum ipsum dixisse aiunt eam orationem Gallico sermone explicari, & in vulgus edi oportere : libet enim mihi ad te scribenti garrire, etiam ea, quae nemini a me scribenda putarentur. I v. Non. pauca quaedam praefatus, ad explicandum quod mihi proposueram sum aggressus. Non succcssit tamen ut optabam : saepe mihi displicui in docendo , sed quam eo die,

nunquam magis. Verum non tam audientibus video displicuisse quam mihi: praefati nem ipsam in hanc cpistolam includam , ex qua mei consilii rationem intelligas. Non despero posse fieri, ut orationem etiam aliquando habeas r per me certe non stabit. Altera schola dedi operam, ut illam superioris maculam delerem. nveniunt plerumque 22. audiendi causa. Ternas habeo singulis hebdomadis scholas. Quantum intelligere

162쪽

potui delectantur. Hunc aiunt archiepiscopum imperasse clericis , ut frequentent gymnasium nostrum , & librorum divinorum explicationem audiant. Quare speramus majorem in dies concursum factum iri. VIII. Cal. Novemb. ipse archiepiscopus vi sit gymnasium nostrum : venit debita hora, paulo ante id tempus quo soleo dicere. Sed patientissime totam horam, & me quamdiu loqui volui, libenter , ut vultus indicabat , & attente auscultavit. Nactus eram locum, & copiosum, & illustrem, & nonnulla etiam doctrinae , tum varietate , tum subtilitate, responsum : exultavit in eo , &triumphavit oratio mea : quocirca institui deinceps non prandere , nisi re confecta.

Grammaticorum , rhetoricorumque ordines augentur in dies numero puerorum, quibus ego quotidie facio rem divinam. Habes de me quaecunque scire cupiebas : de publica religione , deque gymnasio nobis a

civitate commisso, alias ad literas reservabo.

Petro Mingotio illi, illi Valentino meo , illi

valetudinarii vestri , aut praefecto aut ministro dic multam salutem meis verbis : quem primis literis fuisse praetermissum in tanto numero non est mirum. Ab Andrea mihi

missa per patrem Pioneum salus fuit mihi

163쪽

is PETRI JOAN. PER PINIANI jucundissima : tu referes ei plurimam a nobis. Pacti Georgio, Joanni Uulfungo, Antonio Germano, & quem primum nominari oportuit, magistro Clavio mathematicorum principi & duci, meo veteri sodali multam. At tu mi Benedicte, semel atque iterum& tertio & saepius vale, neque Deum prome precari cessa. Nam exciderat Marcus Antonius. ei igitur quantam maximam Volet accipere salutem, nuntiato. Nullus erit exitus, nisi epistolam uticunque conclusero. Vale. Lugduni. III. Non. Novemb. M. D. LXV.

petrus Dan. Perpinianus Pompeio Massaren fratri suo charissimo. XXII. MIra mihi narrant literae tuae , m. Cal.

Ian. ad me datae: tantumne tibi ex epistola mea laetitiae lumen obortum esse , ut ex nocte repente fecerit diem Bencij nostri nihil adhuc vidi. Emuxisse mei memoriam ex ejus animo nunquam credam. Neaopolaeonem pauca polliceri mallem , multa praestare : si quid tamen ad nos aliquan-

164쪽

- ALIQUOT EPISTOLAE. III do ; pergratum erit. De Mancino exitum expectabo. nam si valetudine utebatur, ut

scribis, bona , quid illud sibi vult , ut ejus

valetudini consuleretur Θ an forte confirmari magis voluerunt exitum, ut dixi,expectabo. Lugdunensem orationem legisse te arbitror. Quod futurum aliquando speras, ut hic sis; etiam atque etiam vide ne te fallat Bartho

lomaeo missa τε,νοκα..u. Etiam nunc Martio

Paene extremo Iupiter non jam hybernas, sed prope dicam aestivas, certe vernas cana Dive conspuit Alpes, totumque Lugdunensem agrum , & urbem. Itaque Optamus in terdum circumire in melotis & pellibus caprinis. P. Vincentio recte semper esse cupio. P. Michaelem aliquantulum esse recreatum gaudeo. P. vero Baptistam fere a sepulcro fuisse revocatum, quis non laetetur ξ P. Curtio meliuscule esse per mihi jucundum fuit: brevi, spero , recte eum valere audiemuS. De schola deque magistro vestro, quae Andreae scripsi proximis diebus,eadem tibi nunc dici a me existimato. Condiscipulorum tuorum verecundiam , quae ossicium , si minu debitum , certe honestum tollat, non pro bo; sive sermonis elegantis , sive familiaritatis nimiae reprehensionem pertimescunt. Tu mi Pompei, ne moleste , quaeso, patiarc

165쪽

is 6 PETRI JOAN. PERpi NIANI nonnihil a me in superioribus literis tuis fuisse notatum. QuDrum enim ego scripta ejusmodi esse video, ut non nisi una per PC- tua litura emendari possint , in his nihil immutare malo, quam Omnia delere. Epistola vero tua , quam mihi probabilis visa sit, vel ex eo cognosces , quod tam levi eam opera putarim fieri posse meliorem. Inchoatam illam orationum in Verrem explicationem , tantum abest , ut corrigere ac perficere Iiccierit, ut ne potuerim quidem videre. Eam tibi reddet Marcus comes P. ΠΟ-stri Generalis. Quod autem tam diu carueris libenter ea, mea causa, cogita non apud ingratum hominem, id abs te officium fuisse collocatum. Peregrinationem tibi nunc quandam meam breviter explicabo , & navale proelium ab uno homine Hispano cum multis Gallis in Rhodano commissum : ut jam homines dictitare desinant, ne Hercules quidem adversus duos. Non multis ante Cal. Mart ij diebus amne secundoTurnonem navigavi, ubi gymnasium nostri habent sane magnifice aedificatum : sed cum extra urbem ad confluentem Rhodanum in ripa jacerem soliis , nautarum moras vix ferens; ecce duo

assistunt ex familiis publicanorum , quas inportubus, & custodiis habent, qui cum c

166쪽

ALI Quo T EPISTOLAE Is 7sent ipsi optimarum partium, me vero diverta factionis hominem nuper Geben mi delatum arbitrarentur, ita miserum & verbis , & factis acceperunt, ut me nunquam meminerim contumeliosius fuisse tractatum. Tam bonis initiis sperare coepi mihi profectionem illam non tam jucundam , quam fructuosam fore. Tandem aliquando solvi- nivis : cum advesperasceret, unus de vectoribus, militari habitu, cujus apud omnes maxime valere videbatur authoritas, recubuit ad meos pedes. ubi me Hispanum intellexit esse, &Hispanice conqueri coepit libros divinos in sermonem Hispanicum non esse conversos : quidam vero ex ejus comitibus Gebennae reperiri dixit: magnam haec mihi suspicionem attulerunt. Verum nolui discor diarum materiam praebere : in Hispania, dixi sacros libros extare vulgari sermone explicatos r non addidi, multitudinem imperitam his legendis prohiberi. Hinc ille repulsus , aliam sibi muniebat viam. Familiarius mecum depravatos ecclesiae mores querebatur : ut sulpicari quivis posset nolle eum haec ab aliis audiri, cum nonnulla ab ipso ut arbitror ficta, narraret. Non militem aliquem,

sed Basilium aliquem , aut Chrysostomum

167쪽

PETRI JOAN. PER PINIANI

esse dixisses : ego simpliciter, & tecte; cum illa si fierent , recte fieri negassem , illud adjiciebam, liberos decere, parentum peccata, si quacssent, non indicare aliis, sed occultare : in quo demonstrando cum uterer illustri Noechi filiorum exemplo , gestu ipso declaravit, aegre ferre se tam firmum argum Cn- tum ex literis nos divinis habere. Eo die sic discessimus, ut levi praesto facto nondum ipse statuere auderem , hostem illum esse.

De eo suspicabar magis , qui de bibliis Gebennensibus antea non rogatus responderat.

Postridie bene mane quidam e nautis ; nam illi recte de religione sentiebant ; Calvinianum illum & Calviniani exercitus in superiore tumultu ducem fuisse me docuit, alios esse ex eodem numero ad septem vel octo. Poenituit me certe lenitatis meae,& constitui, si quam rursus ipse sui faceret potestatem , licet essem itus , justam pugnam non recusare. Pandite nunc Helicona Dear, cantusq; movete. Iam aliquantum processeramus, cum ille idem de corruptela morum sermonem induxit, qui cum palam nostros antistites insectaretur; at, inquam ego, Video deteriores esse , qui se profitentur ecclesia. correctores. Hoc ille unico verbo perculis

168쪽

sus obmutuit : nam se suosque peti sensit, qui suum illum impurissimum gregem ec-ciesiam reformatam vocant. Magnum aliquandiu silentium fuit. Post illi suos Marotticos psalmos canere coeperunt. Nauta

forte quidam gestu cantum illum non sibi probari significavit, cui unus Calviniano- .rum , haec ipsa , inquit, carmina vestri sacerdotes, Davidis psalmos putant, cantantque in templis: cumque pluribus verbis nautae, ignaro rerum, suos illi psalmos probare coinnaretur et canunt, inquam ego , nostri sacerdotes Davidis psalmos in templis, verum sinceros atque integros , non a Marotio vestro corruptos. Hinc graVis de mysteriis orta contentio , quae magnOS utrinque clamores excitavit. Cum eκ evangelio Lucae me demonstraturum esse pollicerer , Christi carnem , & sanguinem , cor porei panis & vini symbolis contineri, librum quem habebant mihi dare noluerunt: intuere , inquit ille dux , Viretti vitam , respice aliorum mores , quid simile reperies tuorum ξ Viretium nominare , inquam , audes ξ Ego vero isto de homine longam historiam possem componere , si liberet. Quos , inquit, thesauros , quae vel urbana vel rustica praedia, quae iccta mar

169쪽

' ι'

iso PETRI JOAN. PER PINIANI morea Calvinus reliquit Qtud, inquam, ille

reliquerit , nescio: Viretium scio, cum filiam in matrimonio collocare vellet, multa Lugduni millia nummum aureorum inve- nisse. Pergebat nominare Calvinum , &ego , disrumpine , inquam , apud inferos , cum reflorescere sentit veterem disciplinam , lolium autem a se disseminatum exarescere Θ apud inferos , inquit. Qua enim , inquam , alia in regione furiam illam versari credam λ In his ille sic exarsit, aliquam do ut timerem , ne me in fluvium praecipitem impelleret: quod facili momento , cum primus in extrema prora starem , escere potuisset. Itaque cum mihi venisset in mentem de Viretti auriculis inchoare, continui

me tamen ne furentem militem vehementius incitarem : sed Marotto non peperci cum suorum sanctitatem illi magnifice jactarent: quid , inquam , accidit Marotto , ut palam Gebennae caederetur loris ξ Deliquerat, inquit unus , quid mirum Θ scilicet, inquam ego : vestri isti rabulae nunquam, inquam, peccant: at vos ejus psalmos decantare non pudet. alius, ex nova scilicet recentium Stoicorum disciplina, disputabat , unamquamque rem licet turpissimam suo nomine appellari Oportere, atque ita ipse loquebatur : tum

ego I

170쪽

λLIQUOT EPISTOL R. Istego, ubi Paulus , ubi evangelia tantam sibi licentiam permittunt Paulum ipsum contra, praecipientem audio. Fornicatio autem , m' omnis immunditia, ast a ritia, nec nomin

tur in vobis sicut decet sandus , aut turpitudo, aut stultiloquium , &c. sed Calvinianum evangelium fortasse laudat, quod apostolivetant. Idem monachos aiebat esse Romae , ad Minervam , caerulea veste , quos cuculatos affirmabat nominari. Ego vero cuculatos vidi, & apud eos aliquando fui, sed neque ad Minervam habitant, neque amictu caeruleo utuntur. Non te pudet, qui evangelium semper in ore habes, tam impudenter mentiri quid , inquit miles, refert , ubi illi degant, aut qua tegantur veste nihil, inquam, refert, verum illud permagni interest, mentiatur, nec-ne religionis emendator r nisi forte per Calvinum licet aperte mentiri , & , quod non videritis, dicere vidisse. Alia multa ultro citroque jacta sunt tela di sed mihi scribendi finem facere necesse est. De profectione mea Parisiensi plura, quam me ipsum, vos scire credo. Doleo quod non tam facile potuerunt nostrae literae commeare. P. Fulvio scripsi. P. Ledesmium abesse arbitror. PP.

Risciolo, Michaeli Angelo Achilli, praeterea Nicolao Sardo, Volfango, aliisque omnibus,ac

SEARCH

MENU NAVIGATION