De animi immortalitate Poema

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

REVERENDISSIMO PRAESULI

ARCHIEPISCOPO CANTUARIENSI, TOTIUS ANGLIAE PRIMAT LHoc qualecunque de Re gravissima Poema Dat dicat dedicat

4쪽

ANIMI IMMORTALITATE.

POEMA.

6쪽

REVERENDISSIMO PRAESULI

- ARCHIEPISCOPO CANTUARIENSI, .TOTIUS AN G LIAE PRIMATI.

Hoc qualecunque de Re gravissima Poema Dat dicat dedicat

8쪽

ANIMI IMMORTALITATE.

LIBER PRIMUS.

AETER A per Terras animalia sorte fruuntur Quam sua cuique dedit Natura; nec amplius

optant.

Solus homo, qui scire sagax, cui summa cupido Scrutari causas et mutua foedera rerum, Vanum iter ingreditur, nigriS namque imminet alis, Et cursu in medio Mors intercludit euntem.

Quorsum isthoc; si nil sapientia dia crearit Incassum Quorsum haec divinae semina mentis, In proprios si non poterint adolescere fructus

B Ecquid

9쪽

2 DE ANi MI IMMORTALITATE. Ecquid enim prodest rerum cognoscere causas s Jungere Venturis praesentia, mente Vagari Solem atque astra super, morituro 3 Scilicet omnes Una manet Lethi lex et commune sepulcrum.

Nonne ergo satius cum Phyllide ludere in umbra ιTeque, Lyaee pater, laetis celebrare choreis Novit enim Bacchus curas depellere, novit Praeteriti sensus abolere metumque Futuri. Quare age, Vina liques: epulae, conVivia, lusiis, Psallere docta Cloe, citharaeque perita Neaera, Non absint; volucris rape laetus dona diei 3 Quaerere nec cures quid crastina parturit hora.

Atqui pertaesum est harum cito deliciarum; Scilicet, haec satiat Vix dum libata voluptas. Ergo dimissis quaeramus seria nugiS. Accumulentur opes; ducit quo Gloria, quove Ambitio, stipatus eas examine denso Mane salutantum. Quid multa Huc denique eodem Volueris, ut clames heul quantum in Rebus inanel Quaenam igitur tentanda via est Ubi littus amicum Nempe

10쪽

Dκ ΑNi Mi IMMORTALITATE. 3Nempe vides ut semper avet, dum corpore clausa est, Mens alia ex aliis scire, ac sine fine gradatim Aternum sic fert Natura) attingere Verum. Gaudia quinetiam non haec fugientia poscit, At magis apta sibi, vicibusque obnoxia nullis ueGaudia perpetuum non interitura per aeVum. Quare sume animum ; neque enim sapientia dia Frustra operam impenditi neque Mens arctabitur istis Limitibus quibus hoc periturum corpus 3 at insons

Terrenae labis viget, aeternumque vigebit: Atque ubi corporeis emissa, ut carcere, Vinclis, Libera cognatum repetet, VetuS Incola, coelum, Nectareos latices Veri de fonte perenni Hauriet, aetheriumque perennis carpet Amomum. At vero dum vita manet si vita vocanda est Corporis haec caeco conclusa putamine) torpet ' Vivida vis animi, nec ovantes eXplicat alaS. Multa tamen veteris retinet vestigia stirpis. Unde etenim tot res reminiscitur 3 Unde tot apto

Ordine disponit, mox et depromit in usus

B a Quippe

SEARCH

MENU NAVIGATION