장음표시 사용
21쪽
Jam si corporea est animi Natura, necesse est Partibus haec eadem conflata sit infinitis; Ergo et sensus erit cuique, et sua cuique libido
Particulae, totidemque animi in diversa trahentes. Has inter turbas atque in certamine tanto Dic, quo more queat Verum consistere et aequum, Et vitae tenor unus, et haec sibi conscia virtus. Materiae quin forte situ certaque figura Vis animi confit; - Tanquam quadrata rotundis Plus saperent; - partes seu demis an addis, eodem Res redit, ac quali fuerint corpuscula forma, Tantundem ad mentem est, color ac siet albus an ater.
At quodam ex motu fit Vis quae cogitat omnis: Quid non conficiat motus Nempe ipsa voluntas, Discursus, Ratio, Rerumque Scientia constant Vectibus ac trochleis ue pueri, credo, actus habena Concipit Ingenium, sapit et sub verbere turbo: Nec non lege pari, liquor ut calefactus aheno est, Eloquii tumet atque exundat diUite Uena.
22쪽
Dg ANi Mi IMMORTALI ΤΑΤΕ. Is Unde autem exoritur motus Mens scilicet una, MenS, non corpus iners fons est et origo movendi: Utque Deus Mundum, sic molem corporiS omnem,
Arbitrio nutuque suo, 'mens dirigit intus. Desine quapropter mirari quomodo possit Vivere mens omni detracto corpore, miror Hoc potius qua vi poterit labefacta perire: Utpote quae nullis consistat partibus, ac non Divelli queat externo violabilis ictu: Tum porro ipsa sui motrix est, non aliunde Instincta; at quodcunque sua virtute movet se, Vivet in aeternum, quia se non deseret unquam. Verum, haud conceptu facile est existere quidvis Posse quidem, formam si dempseris et posituram. Quidnam igitur censes de Numine Nam nequeFormam Mens squa scire licet) recipit divina, nec ullo Circumscripta loco est, nisi forte putaveris ipsum Materiam esse Deum; sin vero Spiritus Idem, Integer et, purusque, et faece remotus ab omni Corporis, humana pariter de mente putandum:
23쪽
16 DE ANIMi IMMORΤALIΤΑΤΕ. Ecquid enim per se pollet magis, aut magis haustus Indicat aetherios, genus et divinitus ortum Atque adeo dum corporei stant foedera nexus, Exit saepe foras tamen, effugioque parat se; Ac veluti Terrarum hospes, non incola, sursum Fertur, et ad patrios gestit remeare penates.
I nunc, usuram Vitae mirare caducam;
Sedulus huc illuc, ut musica, nitentibus alis Pervolita, rorem deliba, Vescere et aura Paulisper, mox in nihilum rediturus et eXspes. Haeccine vitai summa est 3 Sic irrita vota 3 Huc promissa cadunt 3 En quanto verius illa, Illa est vita Hominis, dabitur cum cernere Uerum, Non, ut nunc facimus, sensim, longasque coacti Ire per ambages meditando, at protinus uno Intuitu, nebulaque omni jam rebuS adempta. At ne scire qdidem poterit mens, forte reponas, Sensibus extinctis; hoc fonte Scientia manat; Hoc alitur crescitque; hoc deficiente, peribit. Quid ...
24쪽
Quid vero infirmis cum sensibus, Arte ministra, Suppeditet vires sua quas Natura negavit
Arte oculis oculos mens addidit, auribus aureS.
Hine sese I Vita supra sortemque situmque
Evehit humanum a nunc Coelo devocat astra, Intima nunc Terrae reserat penetralia Victrix; Quaeque oculos fugiunt, tenuissima corpora promit In lucem, panditque novi miracula Mundi. Quid porro errores sensus cum corrigit, et cum Formamque et molem menS intervallaque rerum Judice se, contra sensus suffragia cernit 3 Nonne haec sejunctam sensu vim signa fatentur, Semen et aetherium 3 Quare hac compage soluta, Credibile est animum, qui nunc praeludia tentat, Excursusque breves, tum demum posse volatu Liberiore frui, verumque eXcurrere in omne. Si quaeras qui fiat, adhuc neque noscere faS est, Nec refert nostra; scisne istam matris in alvo Vitam qualis erat 3 Num norit amoena colorum A puero caecus 3 Verum inquis et Hic quoque sentit
25쪽
1g DE ANIMI IMMORΤALITATE. Esse aliis sibi quod nato ad meliora negatur. Mens itidem nihil hic Terrarum quicquid ubique est Par votis videt esse suis; quin omnia sordentPrae forma aeterni servat quam pectore Ingenii cui sit vigor, et sublimia cordi. Hoc ergo eXOptat solum sibi, totus in hoc est: Absens, absentis tabescit amore perenni; Congressusque hominum vitans, ut VeruS Amator, Et nemora, et fontes petit, et secreta locorum ;Solus ubi secum possit meditarier, atque Nunc Sophia, ingentes nunc carmine fallere curaS. Quocirca Ille mihi felix vixisse videtur, Qui postquam aspexit Mundi solenne Theatrum AEquo animo, Hunc solem, et Terras, mare, nubila
et ignem IProtinus unde abiit, satur ut conUiVa, remigrat. Nempe haec, seu centum ViUendo conteriS annoS, Seu paucoS numeras, eadem redeuntia cernes 3Hisque nihil melius, nihil atque recentius unquam :Omne adeo in Terris agitur quod tempus, habeto Ut
26쪽
Ut commune Forum; peregre Vel euntibus amplum Hospitium, temere fluitans ubi Vita moratur, Mille inter nugas jactata, negotia mille. Qui prior abscedit, portum prior occupat; Ejal . Collige vela citus, ne forte viatica desint. Quid cessas 3 subeunt morbique et acerba Tuorum Funera, et insidiis circum undique septa senectus. Quo feror Haud etenim injussu decedere fas est Illius, hac Mundi qui nos in sede locav1t Spemque metumque inter, Ducis ut vexilla sequamur. Quicquid erit, Deus ipse jubet ferre; ergo ferendum. Sin mihi persuasum fixumque in Mente maneret Nil superesse rogo, Vellem migrare repente Hinc; et abire omnes ubi, seriuS, Ocius, acto Dramate, in aeterna sopiti nocte quiescent. Immo Deus mihi si dederit renovare Iuventam, Utve iterum in cunis possim Vagire; recusem. Non, si contingant Vitam quaecunque bearint; Ingenii vis, eloquium, prudentia, moreS, Invidia sine partus honos, longo ordine nati,
27쪽
DE ANi Mi IMMORTALITATE. Clari omnes, patria pariter Virtute, suaque 3 Non tanta mercede isthac, dignarer eandem Ιre viam toties, et eodem volvier orbe: Splendidiora quidem mens expetit; illius altis Nil.votis par est mutabile, nil periturum. D E
28쪽
RG O aliis Deus in rebus quascunque creaVit Argumenta animi dedit haud obscura benigni ;Omnibus, excipias modo nos, licet esse beatis. Nos, opus in Terris princeps, nos mentis imago Divinae, poenis noS eXercemur iniquis. Haud ita ι - longe absint isti de numine questus. Attamen humanam mecum circumspice vitam Agnosces, quanta urgeat undique turba Malorum, Non hunc, aut illum, fert ut Fortuna ; sed omne Paene
29쪽
21 DE ANi MI IMMORΤALITATE. Paene caterVatim genus, ac discrimine nullo.
Millia quot Belli rabies, quot saeva Tyrannis
Corpora dat morti, duris oneratVe catenis; Inque dies, Varias cruciandi eXcogitat artes lQuid, quos dira fames, ad victum ubi cuncta supersunt, Absumit miseros, aut quos vis effera morbi Corripit, aut lento paulatim angore peredit Insontes neque enim dignabor dicere, vulgo Quot Venus aut Vinum pessundedit ac sua culpa. id prosit Virtus 3 Sanctorum ubi praemia Morum Virtuti tribuo quantum licet; ut mala Vitae, Quae prohibere nequit, doceat lenire ferendo Spe recreet meliore ; hominem sibi concilietque;
Irarum et tumidos et Amorum temperet aestus: Verum adeo non tutela est, certusque satelles
Contra omnes casus, saepe ut si dicere fas est Saepe etiam et Virtus in aperta pericula mittat. Expedit esse malis Dominum qui ferre superbum Coguntur: probitatem omneS Odere Tyranni. Quam multi bene promeriti de civibus, Horum QuOS
30쪽
DE A Ni Mi IMMORΤALITATE. 23 Quos conservarunt caeco periere furore lJam vero Ingenio si quis valet, omnis in Illum Invida conjurat plebecula ue dente parati
Rodere vipereo, famaeque aspergere Virus. Fac porro ut meritis obstantem dissipet Umbram ;Muneraque emergens vix demum publica tractet: Sudandum ingrata est hominum pro Gente, ferendum Probrorum genus omne, adeunda pericula, Vel quae
Seditio attulerit Vulgi, Ambitiove potentum. Audiat haec, sibi qui Nomen, qui poscit Honores 3
Demens ; nec novit se quanta incommoda cingant. Vivitur an melius privatim Non minus isthic, Cernis ut ira, libido, scelus dominentur ubique; Fraus et amicitiam simulans; liVorque malignus, Jurgiaque insidiaeque, et iniquae retia Legis. Attamen est, vitae lenimen, amabilis uxor; Laetus agis secura domesticus otia ; dulces Arrident circum, properant et ad oscula Nati; Mox obrepentis decus et tutela senectae.
