De animi immortalitate Poema

발행: 1754년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 DE ANIMI IMMORTALITAΤE. Carpit amicitiae fructus, neque laude Bonorum Pascitur, atque sua, quoties anteacta reVolvit; At socii janstum luxus fugere prioris, Vilis adulator vacuas quoque deserit aedes; Atque illum, si quando oculos conUerterit intus, Terret imago sui, sese et dum respicit horret. Ille etiam cum Mors adstat, telumque coruscat Jam jamque intentans ictum, quas non adit artes AnXius, ut miserum medica Vi proroget aevum Paulisper, mille et per curas Vita trahatur Quod si vita referta malis, Nostrique superstes Post Mortem nihil est, cur ultima territat hora Sic est, haeret adhuc quam spernere velle Videtur, Nescio quae sortis cura importuna futurae. At contra, quibus innocua et sine crimine Vita est, Quique alios norunt sibi deVincire merendo, Aut qui praeclaris ditarunt faecla repertiS, Illis nectareo manans de fonte serenat

Conscia laus animum, tranquillaque temperat ora. Non metus abrumpit somnos, non inVida cura; . Non

42쪽

Non Venus aut Bacchus vires minuere, neque illos Res aut adversae frangunt inflantve secundae: Cui spes ulterior, casuS munitur ad omneS. -

Ergo senectutem labentes leniter anni Cum sensim attulerint, mortem ista mente propinquam Aspicit, ut longis qui tempestatibus actus Portum in conspectu tenet, effugiumque Malorum. Scilicet hunc unum Mortis vicinia terret, Qui sibi praemetuit si quid post funera res et Non hunc qui recte vitam sancteque peregit. Hic, sese excutiens sibi plaudit, et aureus ut Sol Usque sub occasum diffuso lumine ridet: Hic, matura dies Venit cum Mortis, ad aevum Suspicit immortale, Hic spe meliore triumphans Coelicolum jam nunc praelibat gaudia votis. Talis erat grata semper quem mente recordor Ille, decus Mitrae, Libertatisque satelles, Dum tanti Tempus propugnatoris egebat Houghius; Hic, numeros prope centenariuS omnes

Cum Vitae explerat; . florenti plenus honore,

, F a Sensibus

43쪽

36 Dg ANIMI IMMORTALI ΤΑΤΕ. Sensibus integris, sine morbo, expersque doloris, Vivendique fatur, sic vita exibat, ut Actor E scena egregius toto plaudente Theatro;

Aut qui post stadium summa cum laude peractum Victor Olympiacae poscit sibi praemia palmae.. His patet indiciis animi vis conscia quantum Spe foveat, crucieme metu mortalia corda. Unde sed iste metus, quid spes velit illa rogarim, Si nil sperandum est, obita nil morte timendum En ut Venturo conspirent omnia stacto lQuocirca in Terris bene seu res seu male cedat, Vir sapiens nec amat Vitam neque tetricus odit: Intus enim quo se duro in discrimine Rerum Consoletur, habet; sin aura faventior assiet; Immemor haud vivit quam lubrica, quamque caduca Fortunae Bona sint; Bona si quis censet habenda, Perdere quae metuit, quaeve aspernatur adeptuS. Nec vereare quidem n. forte ad munia vitae Segnior hinc animus detrectet ferre labores,

Atque pericla subire, vocet si publicus usus: Liberum

44쪽

3 Liberum et erectum potius, rebusque in agendis Fortem Hominem invictumq; facit, casusq; per omnes Roborat externarum haec despicientia rerum. Hunc tamen incusas, ut quem, spes unica mercis Non Verte Virtutis amor, non sensus Honesti

Servat in officio; Nempe huic est sordida virtus Qui recte facit ut post mortem praemia carpat. Ille Bonus vere est, quem, spes si nulla Futuri, Ad Pulcrum atque Decens per se super omnia ducit Morum dulce melos, id agendi semita simplex. Esto; nec Ille malus qui non hic haeret, at illam

Quo Natura trahit metam scit rite tueri; Semper et innatis ultra mortalia votis Fertur ovans, Pulcrumque petit sine fine supremum.

Ergo age dic sodes quae praemia, quid sibi sperat

Mercedis Namque haud sectatur Vilia rerum. Illum, non Usura vorax, non Turba sequentum,

Non mendax plausus, fucataque gloria; non qu , Prava per incautum spargit mendacia Vulgus Ambitio tenet, aut Titulorum splendor inanis: At

45쪽

At quo Verus Honos, quo fert Natura, Decusque Humani generis jubet ire, viriliter ibit:

Virtutesque alias aliis Virtutibus addens, Donec in hac Vitae sese exercere palaestra Cogitur, Ingenium fata ad meliora parabit. Caetera pars Hominum ferimur jactante procella Ut ratis, huc illuc; et per diversa Viarum

Conatu ingenti fugientem prendimus umbram. Ac veluti infantes pueri crepitacula poscunt Ardenti studio; mox, parta relinquere gaudent; Sic etiam in plenis Homines puerascimuS anniS.

At bene persuasum cui sit, non esse supremam Hanc Animi vitam, restare sed altera fata, Salva Illi res est, neque spe lactatur inani. Quippe ubi mens Hominis purum simpleXque requirat 1rrequieta Bonum, non sperat sorte potiri Jam nunc felici: Quid enim 3 nunc, Vivimus omnes Pra m ubi commistum recto est ubi tristia laetis , Ipsa ubi delirans inhiat sapientia nugas; Atque in Odoratis florent aconita rosetis: Omnia

46쪽

Dg ANIMI IMMORTALiTATE 39 omnia mista quidem, fluxa omnia, ludicra demum Omnia, nec votis est quod respondeat usquam. Forsan et ipse Deus, divinum exquirere si fas Consilium,) sic res attemperat, usque secundis Adversas miscens, et amaris dulcia condit; Spernere ut hinc discat Terrestria Mens, et amicis Castigata malis, coelo spem ponat in uno, Est ubi certa Domus, requies ubi sola laborum. Quare age, jam tandem memorata recollige mecum. Quippe viam emcnsius dubiam, scopulosque latentes

Erroris nunc praeterUectuS et aequora caeca

Conspicio portum. Nempe haec quae cogitat et Vult, Mens, haud terrenis conflata est ex elementis; Ergo Natura est quiddam immortale suapte. Verum hanc interea Deus hanc extinguere possit: Esto, Deus possit si fert divina voluntas, At non extinguet: neque enim vis illa sciendi

Tot res humana tam longe sorte remotas;

Nec porro Aterni nunquam satiata cupido; Nec desiderium nostris in mentibus haerens Persecti,

47쪽

o DE ANIMI IMMORTALITAΤΕ.

Persecti, frustra est. Jam si fas Iusque requirunt

Ut sceleri male sit, bene Virtutique, nec illa Alterutri sors obtingat, dum vivitur istic; Restat ut hoc alio fiat discrimen in aevo. Tum Vero quae nunc rudis, et sapiente Bonoque Si genus humanum spectes haud Numine digna est Scena, revelabit dempta se nube, colorque Verus erit rebus, verusque Uidebitur ordo. Hoc nisi credideris, dic, qua ratione probetur omnino esse Deum summo qui consilio Res Harmoniaque regit, Num caetera scilicet apte Dirigit, hac quae praecipua est in parte laborat Haud ita, Tempus erit, noli quo quaerere more)Hoc satis est, hoc constat, erit post funera Tempus ueCum Deus, ut par est, aequos eXcernet Iniqui S, Sontibus Insontes, et idonea cuique rependet. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION