장음표시 사용
401쪽
montibus Scythiae,custodiunt, di omnia tuista timent , ad folium motae arundinis excubant, ne quis cuculus alienum invadat nidum. Alicubi Solis di pectoris calore aestuant homines 3 sunt manu prompti; facili
de causa pugnas cient, duella ineunt ι odia exercent occulta di internecina ; in paratu habent sicarios , quos in caedes immittant venena, quae per speciem amicitiae misceant νquibus idem est, hominem occidere, atque gallinam mactare. Qui sapit, hoc genus furiosos Aiaces vitat, neque enim est cordati iuvenis,uitam proiicere , di in rixis velle audaciam ostentare unum quandoque ver. bulum arripitur, di in praelia trudit stolidam ferociam. Reprimendus naturae vehemenistioris impetus , lingua coercenda , ne cum ea stringatur gladius. Siracidis monitum est, ut cum homine iracundo non ineas familiaritatem , ne te lacessat ad iurgia, rixas, pingnam. Eius verba c. 8. haec sunt: cum iracundo non facias rixam, se cum audace non
eas in desertum , quoniam quas nihil esante itum sanguis : hic valet illud : ui iamat periculum , peribit in illa. Non opus
est provocare fata ; venient certo ordine , remortalitatis tributum exisent. Lustranti terras
402쪽
terras peregrinas hoc quoque fugiendum , ne velle videatur rerum suarum praeconem agere,alienas consuetudines, di laudes deterere, aut minus aestimare. Nihil odiosus, quam fastu inflari , praesertim coram illis , quos nativus genius ad iactantiam di ostentationem educavit. Gallus, ut dicitur, inster-
quilinio suo triumphat , patrios ritus , ceremonias . Opes , fertilitatem soli, urbium splendorem, virorum robur, Nobilitatis amisplitudinem , Principum potentiam supra omnes alios effert; quibus si adverseris, aut ea parcius commendes, aut commendanti tanguidius assentiaris, contemptum scilicet interpretatur. Hic sapiemis est , abstinere gloriola domestica, nec in contentionem venire cum homine, sua tantum admirante,&abjecte de aliis sentiente. Communi verbo, omnis comparatio secum invidiam trahit;
quid iam humanitatis ab exteris sperabit,quos rerum tuarum jactatione irritasti indicium praebet inopiae mentis, qui agelli sui ambi- um putat meliore , quam pinguia rurasialesi, calere sole. Potens conciliatrix benevolentiae est modestia & animi submissio ;demittentem enim se quis sublevare non cupit e at sese attollentem quis deprimend i
403쪽
non putat haec virtus est illa Ariadne, quae non semel unum Theseum, ignota in regione versantem,multis periculis explicavit, &aeqvh acreptum populis, quam popularibus suis reddidit. Alius , non vitandus minus peregrinationis scopulus est , ad quem alliduntur illi, qui intemperantius in potum effusi sunt. Immodicus amor Lyaei multis cum pecunia valetudinem di vitam eripuit. Alicubi infames habentur , qui supra naturam vino se onerant. Damna temulentiae notiora sunt, quam ut necesse sit,ea enum
rare. Non minima pernicies est ebriat linguae licentia, quae saepius graves calamitates peregrinanti accersivit. Seneca ait: non facit ebrietas vitia, sed protrahit: tunc impudicus morbum profitetur ac publicat tunc
petulans non linguam, non manum continet ; crescit insolenti supelbia, pugnaci a dacia 3 secretum nullum, ubi regnat ebrieistas. Et hanc ob causam multos aliena terra tumulavit,partim quod sumptibus nimium prodeuntes , ob frustratam solutionem cuis si odijs inelusi contabuerunt 3 partim quod per ebrietatem ad alia atque alia vitia delapsi socienos sibi adjunxerunt, quibus numminium di salutis suae iacturam debuerunt. AC
404쪽
secta in ipsorum familiaritatem se in si a.
runt cantores, cantatrices, histriones, parasti , aretalogi , ganeones , aleatores, qui aviculam aliunde advolantem ita deplumarunt, ut nudiorem Iro constituerent , exercitati canes venatici, ad venandam in ali
nis marsupijs praedam. Frustra clamet desertus di egenus hospes et Actaeon ego sum . dominum cognoscite vestrum t accessit ad egestatem ludibrium .di , quos aluit, ab his discerptus est , pecuniis prodige decoctis de dilapidatis. Atque haec ego non adfero, ranis quam velim tibi, Juveni illustri, di optimis moribus praedito dissidere , di de tua virtute dubitare , aliis haec monstra timenda sunt, qui carent vigilantis Moderatoris praesentia; quos effrenes facit libertas, di juvenilis aetas parentum oculis subducta; ideo haec commemoravi, ut docerem , quam horrida pose tenta se obiiciant terras peregrὶ lustrant, bus. Eius rei documentum sub fabularum involucro sapientissimus Homerus in suo Ulysse tradidit et quid enim sunt illae Sirenes, virginea facie monstra . nisi voluptates, primo aspectu blandae, auditu iucundae, quae capiunt sensus iuventutis, di navigantem u-lIssem remorantur , nec raro mergunt, ue' Vel
405쪽
vel nunquam redeat ad patria littora , vel certe lacer & naufragus, di virtutum, quas domo extulit, veste spoliatus ' Quid illa Circe tri Uenetica, quae pernicioso philtro dementavit Ulysiis socios, di in bestiarum formas transmutavit, quam ingenita juventuisti ad malas cupiditates proclivitas, quae se maxime in peregrinis regionibus exerit, &rationem ac mentem evertiti' Quid illa scylla di charybdis, voraces hominum navium que gurgites, quos alij Gulam di Luxuriam interpretantur, alij ad Profusionem di Pro, digalitatem applicant e quae vitia Marcus Tullius patrimoniorum charybdin appellavit; nec male in peregrinatores istos convenit, qui videndo varias terras peculium parentum exhauriunt, di domum reduces seram in fundo parsimoniam deprehendunt. Sapuit Ulys.ses , qui rapaces vortices incolumis superarivit, circumeundo saxa , sub quibus spumosa murmurat unda ; peregrinus probos mores di nummos conservat, si occasiones de flectat, paternas opes una cum bona mente
perdendi. Demum Ulysses post tot virtuis tum experimenta di specimina , E mille periculis eluctatus, ad deliciosas Alcinoi Phaea. cum Regis hortos delatus est , ibique omni
406쪽
honore ae liberalitate exceptus. AgnoscIs imaginem longinque di fructuosὶ peregrinantis t subeunda sunt pericula, di duce prudentia exantianda. Ulyssi post varios ea-sus, & innumeros terra pelagoque labores, Alcinous omnes molestias abstersit r juvenem generosum , quibus decet ornamentis instructum , suspiciet Princeps, di ultro ingratiam admittet ; pensabunt itineris ditacultates ac sumptus splendidi honores. &soci atae cum opimis fructibus dignitates. Quocirca macte animo, perge prosequi co pia , di ad avitam laudem magnis animis grassati. Si profectiones impensis di periculis carerent, quis ex trivio non affectaret. molestias viarum suscipere , & nomen ex. perii Ulyssis occupare e Sed aliud est, cur is ris veredarii in morem fumum alieni solinare trahere , aliud locorum genio di ingenio pasci. Τecum, credo, excurrit haec pistola, di comitatur euntem. Vereor , ne dudum molesta & ingrata sit properanti. Quare haud aegrε mihi feceris, si jubeas eam domum facessere. Fecit impensum Do. minae parenti obsequium, ut longius procurrerem. Vale, bene proficiscere.
407쪽
. Religiosa vota recens professo, GRATULATORIA. Ister festos sacratioris laetitiae dies, Reve
rende Nicolae, veteri Ecclesiae more, sin gulari studio celebratur, qui Religiosum Ti. ronem DEO per Votorum nuncupationem consecravit. Hoc est illud sacratnentum ,
quo aeterno Regi nilles novillus rite auctoratur: dies, qui Palaestriten Asceticum, conlueistis exercitamentis satis probatum, ex umbra
in solem , ex praemeditatione in usum diarenam armorum emittit: dies, quo bellator sanctiori militi te adscriptus, trilica, ut olim sebant, lorica di clypeo munitus, provocavit in certamen giganteum illum Goliathum, tria tela stergeminam concupiscentiam) vibrantem. O fortunatam lucem , niveo, ut Veteres signabant, dignam lapillos Lux utique candida, quae te coeli candidatum constituit, di rerum fluxarum curis absolvit δ quae te mundi fluctibus iactatum, di coeli pelagi que minas formidantem, in tranquillum Religionis portum invexit: poteras ludibrium
408쪽
ventis ultro citroque ferri , nisi fidam tibi iti littore stationem tres illae Deae s liceat sic loqui ) felicioris navigationis duces, Pauperistas, castitas, Obedientia praeparassent. Quae
tuae tortis felicitas tanto plus gratulationis meretur , quanto plures magno animo constendunt Religionis Naviculam, di contrario mento, Mundi, Carnis, Cacodamonis artibus excitato, vanitate, mollitie, malitia retro actiferuntur. Solvunt e littore cum plausu, cinn- honorum omnium apprecatione , secundis ventis aliquamdiu provehuntur, ad Insulas diceres Fortunatas navigara, adeo bene animati, di adversus quasvis tempestates infracti, auspicata vela pandunt, utinant constano
ter i Brevi deficit eos generosior animus, de optime propositis remittunt, di incipiunt ignavh respicere , quae a tergo forther reliquerunt. Quosdam enim patriae di parentum
praeposterus amor redire cogit ad retia, quisbus se iam strenuε explicaram it quosdam n vigationis molestiae absterrent, ne prosequaritur viam; alios remetiri iubet male suada reis rum terrenarum cupiditas, di ollas AEgyptias regustare, alijs sursum sistit vagae mentis imstabilitas,& mutabilis luna; quae eum sub pedibus esset habenda di proculcanda, domina-
409쪽
Eihisa Epistolaris. 3tur in caput , & meliorem sensum evertit. Nec pauci sunt, quos praeceps fervor nullo incideramine temperatus, jam ad dextram,
sam ad sinistram rapit ι mediocritatem Illam, in qua virtus consistit, in iugum intolerabile vetiit ue non ordinis sacri vitio, sed Inconsulto, & non durabili in austeritatem inconsilisti eratam impetu et quibusdam nocuit nimia in tirocinio Religioso indulgentia, di agendi libertas: aeque perniciosa est equo, nondum ad cursum assue facto, vel nimia habenarum adstrictio , vel telaxatio. Longh aliter tua , Nicolae , prudentia & patientia navigavit; quod sancth inchoasti, immota constantia continuasti; nana postquam pedem in Religiosae vitae statum, velut in desideratum naviis gium,intulisti, &alio te credidisti, non prius ab intepto destitisti, quoad absoluto legitimae probationis spatio, ad portum Religiosae Professionis appulisti, tribusque Votis, tanquamsrmis rudentibus, ligatam stationem tenuisti.
Non te remorabantur patentum affectus, non sanguinis nobilitas, non lautitiae opum, non vanitatu potirpa, non designatus Hymenaeus,
non avocantium blanditiae, non disciplinae rigor, non deserentium Vocationem exempla.
Tu fortior, quam Ulysses ille a Poetis decan-
410쪽
latus, qui,ne Sirenum cantibus caperetur, auis res obturavit, ad malum navigii sese alligari curavit,ne fallacibus delinimentis moveretur. Poterat dicerer
Cantiis surdo, caniti ue ligato.
Tu votorum vinculis longe pulchrius a ctiusque adstrictus ad Sacrae Crucis malum, nec blandis cessisti, nec asperis territus fuisti. Sed quid dico de vinculis e ferreis clavis christo con in es; pedes obedientia, manus Paupertati, oculos di reliqua membra Casi- rati consecrasti , trabalique unco firmasti. Margaritam illam in agro Evangelico latentem ut invenires, omnes a te fortunas generose abdicasti, satis opulentum di fortunatum esse te ratus, si unum hoc cimelium , supra Persicas gazas di quemvis thesaurum aesti. mandum, comparasses 3 desiderium pretiosis smi unionis effecit, ut nullas dissicultates refugeres , nullos terrores exhorresceres, nullos insultus occultoru hostium reformidares, quo minus ad hanc margaritam, velut velinlus aureum . obtinendam per varios fluctus, qui tironibus se obijcere solent, imperterritus tenderes . inventam cautissime custodires; quam nequa vis aut illecebra tibi eriperet,