장음표시 사용
371쪽
IAm tribus noctbus insomnis cubavi
quam accepi epistolam tuam , tot mucro. nibus , quot verbis aculeatam Nisi pro me loqueretur conscientia , vererer , oculos tuos
etiam per litteras subire. Invidia, malevolantia , sinistra suspicio, falsa delatio impimgunt mihi delicta, quae, te proque Iudice, non dissiculter purgabo. Primum est,quod inconis siderate Ninconsuliε quidlibet effutiam,multaque proferam poenitenda ; adduci n exemis plum , me tuis in Rempublicam meritis gloriatum , facilem ad Principis gratiam di honores accessum habere. Quae verba nunquam mihi in mentem . nedum in linguam venerunt; hoc dixi, ad dignitates conis sequendas maximum momentum in Princiapis gratia esse positum, quae prae ceteris ob tingit iis, quorum parentes, vel propinquitate annexi, bene meriti sunt de Bono communio. Tuum
372쪽
Τuum vero, vel meum nomen nunquam in
sermonem adduxi,probε gnarus, invidiosum esse, a genere ad particularia descendere ue de Principum favore,nimis quam inconstanti, se iactare , eique spes suas superstruere. Altera objectio aeque frivola est, quasi tomere fidem adhiberem quibuslibet dictis icondixisse me ad coenam duobus peregrinis sycophantis, di cum ijs in caupona discubui use, illos vero clam elapsos me pignori reli quisse. Fabulam audivisti ; illos enim duos advenas impostores nunquam vidi, nullum cum iis verbulum commutavi. Hoc fateor , me
tempore Bacchanalium in taberna vinaria cum duobus amitis merendulae vespertinae assedisse , di debitam unius florent symbolam, oblivionis vitio, non expunxisse, quem imo portunitas oenopolae a te exegit , modestius acturus, si me prius compellasset. Sed hi sene horum hominum mores ι lucri studio praeci pites seruntur, & facta infectaque, ut rem a geant, perinde habent, ac loquuntur. . Tertium delictui exprobratur,quod mihi eruditionem arrogem, qua careo, di vana ostentatione aliorum indignationem provocim a sed quia nec locus, nec tempus, nec personae snec ulla circumstantia exprimitur , ignosces,
373쪽
eredo , si calumniam in auctores retorqueo. At etiam pervicacioris cervicis insimulor 3 nolo reprehendi , sum asper monitoribus teos cum contemptu , di irrisione reijcio. Eius rei argumentum inter alia fuisse, quod
in convictum sera de nocte reversus, patrisa familias humanitate, amice me admonentis,
superbε repulerim, altercari caeperim, di ad iurgia etiam contumelias addiderim. Ab hae
quoque criminatione absolvit me innocen ita mea, , accusatorem tacit reum. Nam primo. nunquam ad usque provectiorem noctem domo abfui; ultra pulsum aeris clusilis nunquam foris moras traxi. Tota haec culpa penes patremfamilias residet 3 is enim probe ap-Potus, cum me in coena desideraret, jussit ob-di pesIulum foribus aedium , di me excludi.
Causa excandescentiae fuit, quod ea die compotationi ab eo institutae interesse noluerim rcum pulsarem januam , ira praeceps accurrit ad postes, duris me verbis invasit , cur tam serus redirem; excusavi invitationem ad mensam admodum Reverendi Domini Parochi, nobis sanguine iuncti , neque eam temporis
moram esse tam intempestivam , ut ιdcirco
hujusmodi sint turbae ciendae, di domus vociferatione implenda : perrexit ille vino gravis
374쪽
in me exonerare stomachum, di minari , se hanc protei viam ad tuum tribunal delaturum. Ego ebrio cedendum duxi, di me oculis subtraxi, cubitumque concessi. Quid hic peccavi Z virtus di modestia mihi vitio vertitur. Ad Miud crimen: impotens sum animi, pro nus ad iram, di alios quoque irritabiIi contentione ad irascendum commoveo. Hic ego testor omnes, qui mea consuetudine utuntur,
an quemquam subito calore lacessiverim , an soleam alios ad rixas, iurgia di pugnas concitare. Et qui sunt homines isti , qui ferociam meam accusante Natura illos languidos finxit, Minervae laboribus aptiores, quam Maditis. Quod in cibis expetimur,quibus pro condimento sal, di piper, Italumque acetum est asperge dum, quae aliquando si desunt, quid nisi fatuas di insipidas dapes dixeris ρ Idem in colloquiis accidit, in quibus si mera mellati sesama inferas, nescio, quomodo fatuati effeminata mollitie nomen tuum liberes: vox gravior di severior viros decet 1 feminas sinamus rancidula nare verba frangere, di ad blanditias tenuare vocem: μνιius e masculo
pectore lingua sonat. Verum in Hilaritate
Martinalium dicor gladiatoriam artem iaciasse , eique exhibendae praeludium stricto gladio
375쪽
gladio praemisisse. Alia omnia r de arte diis gladiandi instructionem me legisse asserui sgladium vero nudavi hanc ob causam. Duo Ilocturni ambulones viciniam , & aedes, in quibus Martinalia agebamus, clamoribus &Iapidum verberatione inquietarunt ; indigne tulerunt hoc convivae, e quibus unus, si, inquit, mihi superessent, quae quondam fuerant in corpore vires , ego istos bubones strenuhdeplumarem, , quia putabam. hoc dictum ad me pertinere, arripui clam gladium, di assumptis duobus Heri convivatoris famulis, ad januam domus me contuli, valvas deduxi, ense evaginato coruscavi; nulli tamen discriminime obieci, nam ultra limen pedem non pro natavita tergo receptum in tecta, di duos famulos fustibus armatos , custodes corporis
habui ; turbatores, ubi viderunt fulgentem mucronem, di vim adversus vim parari, tiis more perterriti in fugam se dederunt, nec ego insecutus sum I satis fuit terruisse. Et haec est athletica.mea, qua me superbijsse, di glo-tiatum esse arguis. Sexta culpatio, me phi lautia, amore mei ipsius caeco, di vanae laudis affectatione laborare; sapientis mihi nomen arrogare, alios insipientiae& obtusioris cereis bri damnare; in cujus rei demonstrationem
376쪽
adducuntur Verba,tanquam essent a me proinlata , de fuco parentibus in redditione rati num faciendo; quod cum Hermannus contubernalis meus, assinis noster, non faciat, eum a me, quasi hominem parum emunctae naris,ludificari, qui nesciat,fingendo di mentiendo parentes suos circumvenire, ingeniose pecuniis emungere. Egone hoc dixerim cumstiam, dicta mox ad parentem emanare , in cujus offensa mea tam secunda, quam adve La fortuna vertitur e egone soricis in morem meo me indicio proderem, di perirem e absit haec vecordia. Hoc unum dixi, multos reperiri Academicorum juvenum, qui noverunt callidis commentis excantare loculos paren.
tum , di fictis rationibus in sua commoda cauculum ducere. An ideo docui, quod sciebam in usu esse de furum astutia di vafritie quam multa leguntur, di narrantur, num propterea
nequitias eorum approbamus an artem manticulandi monstramus e Quae & plura horum
similia si considerarent obtrectatores, ac deni- gratoreS mei, parcius uterentur carbonibus ad me deformandum. Hoc unum rogo, pa rens optime, ut me inauditum ne reum agas, neve sententiam ex nudis assertionibus di delationibus contra me feras. De caetero ve-
377쪽
Dhica Diuoiars. 3 s statim demisse precor , si quid, ut honaines
sumus, imprudentia mea juveollis admisit, quod tuis contrarium est monitis ; spondeo paratum di obsequentem in tua jussa ani. mum,&, quam filius debet parenti, reverentiam ac observantiam. Animitus te salvere divalere iubeo ; mea namque Vita ex tua pendet. Et quia Paschalia festa agimus, spero ι pro more patriae, Libi di ovi colorati vice ι aliquod vel ex argenti candida , vel auri croaeea moneta munusculum submissum iri , a. gnoscam inde, te mihi placatum, mequq ad tribunal tuum absolutum esse; redibit animo. corporique quies, di novus in litterarum dio vigor
Filiin Obsequentis is Tiburtius Cephalinus.
De vernaculis hujus temporis Scriptoribus.
III m Iovis superiore hebdomade elaapsum egi,si quemquem alium, iucunduZ a nam
378쪽
nam a Simone LanuZio in aedes recEns ab eo exstructas invitatus sum , comite Melchiore Titiano ; lustravimus curiose totam structuram, di magnam inde cepimus voluptatem. Pascuntur enim oculi rebus novis, di dei ctantur admirabilitate. In toto aedificio nihil desiderare potuimus, quod vel commoditati, vel decori deesset. Accurata partium symmetria, di a vestibulo ad fastigium usque tecti spectabilis facies. Intro admissi nihil non illustre deprehendimus; nullum angulum,qui
denormaret parietum rectitudinem. Frequentes ordine dispositae fenestrae , lumen per vi. trum pellucidum infundunt; in ambulacris, cubiculis, conclavibus nullae angustiae, nul la obscuritates; pavimentum ipsum e lapide. marmori haud multum absintili, stratum collucet ; supellex lauta di varia, aedium domini ingenium di opulentiam loquebatur. In aulam, caenationi destinatam , introducti picturas mirabamur varias ti artificiosas, di, quod maxime placebat, honesti argumenti. Hinc digressos excepit locus, bibliothecae assignatus tam instructae, ut, quid desideraretur, non videremus. Per circuitum erectae pergulae
praebent ascensum ad inspiciendos di eximet dos libros, in forulis di nidis, cum inscripti
379쪽
ne a tergo collocatos: magna hic varietas codicum , praesertim recentius typo impresisorum. Quo in loco dum subsistimus, Simon, hanc, ait, librorum copiam typographicis operis debemus, quae suo sudore tot litteras pingunt. Subinfert Titianus: sub Judice lis est, plusne detrimenti , an emolumenti attulerit reipublice typographis inventio. Nimiopere
typographorum numerus excrevit; praua impressoria ubi non extante novi ego civitates, in quibus hujus generis ossicinae, viginti, tri. ginta numerantur. Res est de pane lucrando; non de litterarum memoria ad posteros cum
fructu propaganda. Quidlibet iam illinitur
chartis, Vulcano magis, quam Minervae consecrandis. Ego subi jcio: ita est , Tiliane, nuper vix erant tot in Germania typographi , quot olis Thebarum portae , nunc ipSa copia vilescunt. Non labor omnibus idem ; quidam scombris dant tunicas , alij piperi cu custos , vicIuras alis per longa saecula chartas. Simon subjecit: Jam olim quaestio agitata fuit, consultiusne esset, paucos an plures libros habere; bibliothecium an bibliothecam comparare pro utraque sententia stant Auctores. Ego quidem pro copia librorum pro nuntio. Titianus ; si castigati sunt,qutiles,&
380쪽
bonis moribus non ossicientes. Ego subiun4go et pro paucitate librorum sensit olim Aristippus Philosophus , Socratis auditor , qui cuidam iactanti, se plurima legisse , quem. admodum, inquiebat , non illi', qui plurimum edunt, melius valent his , qui sumunt, quan. tum opus est, ita non, qui plurima , sed qui utilia legerunt, studiosi di eruditi sunt habenis di i adde quod alatur inde otium, di multi a. liorum laboribus indormiant, qui si vellent, ex suo ingenio depromere possent, quod ex
alieno transumunt. Praeterea debilitatur di Obtunditur memoria, dum in varia lectione prius extruditur a posteriore. Quin ti Cicero Tuscul. lib. I. Mandare, inquit, quenm
quam cogitationes suas litteru , qui eas neo dissonere, nec istuprare possit, nec delectatione aliqua allicere tectorem, hominis es, intemperanter abutentis , se otis, s litteris. Siracidis dictum est c. a . Melior es, qui celas insipientiam suam , quam qui ablondis sapientiam suam. Nam Sapientia absconsa, o thesaurus invisus, qua utilitas in utrisque Hinc conficitur , nec nihil scribendum, nec omnia. Epigrammatarius ait et Victurus genium debet habere liberi servator orbis socordiae ac vecordiae damnat ser